Deus meus, credo in te
Deus meus, credo in te, spero in te, amo te super omnia ex tota anima mea, ex toto corde meo, ex totis viribus meis; amo te quia es infinite bonus et dignus qui ameris; et quia amo te, me pænitet ex toto corde te offendisse: miserere mihi peccatori. Amen.
In te credo
In te credo, in te spero, te amo, te adoro, beata Trinitas unus Deus, miserere mei nunc et in hora mortis meæ et salva me. Amen.
Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei, et caritátis augméntum : et, ut mereámur ássequi quod promíttis, fac nos amáre quod præcipis. Per Dóminum.
Glória in excélsis Deo
FRA
Glória in excélsis Deo
et in terra pax homínibus bonæ voluntátis.
Laudámus te,
benedícimus te,
adorámus te,
glorificámus te,
grátias ágimus tibi propter magnam glóriam tuam,
Dómine Deus, Rex cæléstis,
Deus Pater omnípotens.
Dómine Fili Unigénite, Iesu Christe,
Dómine Deus, Agnus Dei, Fílius Patris,
qui tollis peccáta mundi, miserére nobis;
qui tollis peccáta mundi, súscipe deprecatiónem nostram.
Qui sedes ad déxteram Patris, miserére nobis.
Quóniam tu solus Sanctus, tu solus Dóminus, tu solus Altíssimus,
Iesu Christe, cum Sancto Spíritu: in glória Dei Patris. Amen.
Dómine Deus, firma fide credo et confíteor ómnia et síngula quæ sancta Ecclésia Cathólica propónit, quia tu, Deus, ea ómnia revelásti, qui es ætérna véritas et sapiéntia quæ nec fállere nec falli potest.
In hac fide vívere et mori státuo.
Amen.
Dómine Deus, spero per grátiam tuam remissiónem ómnium peccatórum, et post hanc vitam ætérnam felicitátem me esse consecutúrum : quia tu promisísti, qui es infiníte potens, fidélis, benígnus, et miséricors.
In hac spe vívere et mori státuo.
Amen.
Dómine Deus, amo te super ómnia et próximum meum propter te, quia tu es summum, infinítum, et perfectíssimum bonum,omni dilectióne dignum.
In hac caritáte vívere et mori státuo. Amen.
Deus meus, ex toto corde pænitet me ómnium meórum peccatórum, eáque detéstor, quia peccándo, non solum pœnas a te iuste statútas proméritus sum, sed præsértim quia offéndi te, summum bonum, ac dignum qui super ómnia diligáris. Ídeo fírmiter propóno, adiuvánte grátia tua, de cétero me non peccatúrum peccandíque occasiónes próximas fugitúrum. Amen.
Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat voluntas tua, sicut in cælo, et in terra.Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie; et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris; et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a malo.
O Pater misericordiarum
FRA
O Pater misericordiarum, fons omnis boni, te supplex exoro per sacratissimum tuique amantissimum Cor Iesu dilectissimi Filii tui, Domini et Redemptoris nostri, in quo tibi semper bene complaces, dignare concedere mihi gratiam vivæ fidei, firmæ spei et ardentis caritatis erga te et proximum meum: insuper gratiam vere dolendi de omnibus peccatis meis una cum firmissimo proposito te in posterum numquam offendendi; ut secundum divinum beneplacitum tuum semper vivere, voluntatem tuam sanctissimam corde magno et animo volenti in omnibus adimplere, et in amore tuo usque ad finem vitæ meæ perseverare valeam. Amen.
Ad Dominum Nostrum Iesum Christum
Ad Iesum in Ss.mo Sacramento
Ad Iesum Crucifixum
Ad Sacratissimum Cor Iesu
Ad Iesum Chistum Regem
Pretiosissimus Sanguis
Sanctissimum Nomen Iesu
Passio Christi
Via Crucis
Divina Misericordia
Dulcissime Iesu, non sis mihi Iudex, sed Salvator.
Iesu, Fili Dei vivi, miserere mei peccatoris (cf. Lc 18, 38)
Iesu, tibi vivo – Iesu, tibi morior – Iesu, tuus sum ego in vita et in morte. Amen.
O Iesu, esto mihi Iesus et salva me.
Ad te venio, Iesu
Piæ peticiones S. Augustini
FRA
Dómine Iesu, nóverim me, nóverim te, nec áliquid cúpiam nisi te.
Oderim me et amem te. Omnia agam propter te.
Humiliem me, exáltem te. Nihil cógitem nisi te.
Mortíficem me et vivam in te. Quæcúmque evéniant accipiam a te.
Pérsequar me, sequar te, sempérque optem sequi te.
Fúgiam me, confúgiam ad te, ut mérear deféndi a te.
Tímeam mihi, timeam te, Et sim ínter eléctos a te.
Diffídam mihi, fidam in te. Oboedíre velim propter te.
Ad nihil affíciar nisi ad te, et pauper sim propter te.
Aspice me, ut dílígam te voca me, ut vídeam te, et in ætérnum fruar te.
Amen.
Litaniæ Sanctissimi Nominis Iesu
FRA
Kýrie, eléison.
Christe, eléison.
Kýrie, eléison.
Iesu, audi nos.
Iesu, exaudí nos.
Pater de cælis, Deus, miserere nobis.
Fili, Redémptor mundi, Deus, miserere.
Spíritus Sáncte, Deus, miserere.
Sancta Trínitas, unus Deus, miserere.
Iesu, Fíli Dei vivi, miserere.
Iesu, splendor Patris, miserere.
Iesu, candor lucís ætérnæ, miserere.
Iesu, rex glóriæ, miserere.
Iesu, sol iustítiæ, miserere.
Iesu, Fili Maríæ Vírginis, miserere.
Iesu amábilis, miserere.
Iesu admirábilis, miserere.
Iesu, Deus fortis, miserere.
Iesu, pater futúri sæculi, miserere.
Iesu, magni consílii angele, miserere.
Iesu potentíssime, miserere.
Iesu patientíssime, miserere.
Iesu obedientíssime, miserere.
Iesu, mitis et húmilis corde, miserere.
Iesu, amátor castitátis,miserere.
Iesu, amátor noster, miserere.
Iesu, Deus pacis, miserere.
Iesu, auctor vitæ, miserere.
Iesu, exemplar virtútum, miserere.
Iesu, zelátor animárum, miserere.
Iesu, Deus noster, miserere.
Iesu, refúgium nostrum, miserere.
Iesu, pater páuperum, miserere.
Iesu, thesáure fidélium, miserere.
Iesu, bone pastor, miserere.
Iesu, lux vera, miserere.
Iesu, sapiéntia æterna, miserere.
Iesu, bonitas infinita, miserere.
Iesu, via et vita nostra, miserere.
Iesu, gáudium Angelórum, miserere.
Iesu, rex Patriarchárum, miserere.
Iesu, magíster Apostolórum, miserere nobis.
Iesu, doctor Evangelistárum, miserere.
Iesu, fortitúdo Mártyrum, miserere.
Iesu, lumen Confessórum, miserere.
Iesu, púritas Vírginum, miserere.
Iesu, corona Sanctórum ómnium, miserere.
Propítius ésto, parce nobis, Iesu.
Propítius esto, exáudi nos, Iesu.
Ab omni malo, libera nos, Iesu.
Ab omni peccáto, libera.
Ab ira tua, libera.
Ab insídiis diáboli, libera.
A spíritu fornicatiónis, libera.
A mórte perpetua, libera.
A negléctu inspiratiónum tuárum, libera.
Per mystérium sanctæ Incarnatiónis tuæ, libera.
Per nativitátem tuam, libera.
Per infántíam tuam, libera.
Per diviníssimam vitam tuam, libera.
Per labores tuos, libera.
Per agoníam et passiónem tuam, libera.
Per crucem et derelictiónem tuam, libera.
Per languores tuos, libera.
Per mortem et sepultúram tuam, libera.
Per resurrectiónem tuam, libera nos, Iesu.
Per ascensiónem tuam, libera.
Per sanctíssimæ Eucharistiæ institutiónem tuam, libera.
Per gáudia tua, libera.
Per glóriam tuam, libera.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, parce nobis, Iesu.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, exaudí nos, Iesu.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, miserere nobis, Iesu.
Iesu, audi nos.
Iesu, exaudí nos.
Orémus
Dómine Iesu Christe, qui dixísti : Pétite, et accipiétis; quærite, et inveniétis; púlsate, et aperiétur vobis : quæsumus, da nobis peténtibus diviníssimi tui amóris affectum, ut te toto corde, ore et opere diligámus, et a tua nunquam laude cessémus.
Sancti Nóminis tui, Dómine, timórem páriter et amórem fac nos habére perpétuum : quia nunquam tua gubernatióne destítuis, quos in soliditáte tua; dilectiónis instituís : Qui vivis et regnas in sæcula sæculórum. Amen.
Hymnus
Iesu, dulcis memoria,
dans vera cordis gaudia:
sed super mel et omnia
ejus dulcis præsentia.
Nil canitur suavius,
nil auditur jucundius,
nil cogitatur dulcius,
quam Jesus Dei Filius.
Iesu, spes pænitentibus,
quam pius es petentibus!
quam bonus te quærentibus!
sed quid invenientibus?
Nec lingua valet dicere,
nec littera exprimere:
expertus potest credere,
quid sit Jesum diligere.
Sis, Iesu, nostrum gaudium,
qui es futurum præmium:
sit nostra in te gloria,
per cuncta semper sæcula.
Amen.
O bone Iesu
O bone Iesu, secundum magnam misericordiam tuam miserere mei. O clementissime Iesu, te deprecor per illum Sanguinem pretiosum, quem pro peccatoribus effundere voluisti, ut abluas omnes iniquitates meas et in me respicias miserum et indignum invocantem tuum sanctum Nomen. Ergo, Iesu, propter Nomen sanctum tuum salva me. Amen.
Dominus meus et Deus meus! (Io 20, 28)
O Iesu sanctissimo Sacramento, sanctissimum Sacramentum.
Salve, salutáris víctima, pro me et omni humáno génere in patíbulo Crucis obláta.
Salve, nóbilis et pretióse Sanguis, de vulnéribus crucifíxi Dómini mei Jesu Christi prófluens, et peccáta mundi ábluens.
Recordáre, Dómine, creatúræ tuæ, quam tuo Sánguine redemísti.
Quemadmodum cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus (Ps 41, 2)
Hymnus
O salutaris hostia
quæ cæli pandis ostium,
bella premunt hostilia:
da robur, fer auxilium.
Uni trinoque Domino
sit sempiterna gloria,
qui vitam sine termino
nobis donet in patria. Amen.
Te, Iesu, verum Deum et Hominem hic in sancta Eucharistia præsentem, in genua humillime provolutus, cum fidelibus terræ et Sanctis cæli mente coniunctus, adoro; ac pro tanto beneficio intime gratus, te, Iesu, infinite perfectum atque infinite amabilem ex toto corde diligo.
Da mihi gratiam ne ullo modo te unquam offendam, atque ut, tua hac in terra eucharistica præsentia recreatus, ad tua æterna ac beata in cælis præsentia1una cum Maria perfruendum merear pervenire. Amen.
Hymnus
Pange, língua, gloriósi
Córporis mystérium.
Sanguinísque pretiósi,
quem in mundi prétium,
fructus ventris generósi
Rex effúdit géntium.
Nobis datus, nobis natus
ex intácta Vírgine,
et in mundo conversátus,
sparso verbi sémine,
sui moras incolátus
miro cláusit órdine.
In suprémæ nocte cœnæ,
recumbens cum frátribus,
observáta lege plene,
cibis in legálibus,
cibum turbæ duodénæ
se dat suis mánibus.
Verbum caro, panem verum,
Verbo carnem éfficit,
fitque sanguis Christi merum,
et si sensus déficit,
ad firmándum cor sincérum
sola fides súfficit.
Tantum ergo Sacraméntum
venerémur cérnui;
et antíquum documéntum
novo cedat rítui;
præstet fides supplementum
sénsuum deféctui.
Genitóri, Genitóque
laus et iubilátio;
salus, honor, virtus quoque
sit et benedíctio;
procedénti ab utróque
compar sit laudátio. Amen.
V/. Panem de cælo præstitísti eis. (T.P. Alleluia)
R/. Omne delectamentum in se habentem. (T.P. Alleluia)
Oratio
Deus, qui nobis sub Sacraménto mirábili passiónis tuæ memóriam reliquísti, tríbue quæsumus, ita nos Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerári, ut redemptiónis tuæ fructum in nobis iúgiter sentiámus. Qui vivis et regnas in sæcula sæculorum. Amen.
O sacrum convivium!
in quo Christus sumitur:
recolitur memoria passionis ejus:
mens impletur gratia:
et futuræ gloriæ nobis pignus datur.
(T.P. Alleluia)
Rythmus S. Thomæ Aquinatis
Adóro te, devóte, latens déitas,
quæ sub his figúris vere látitas.
Tibi se cor meum totum súbiicit,
quia te contémplans totum déficit.
Visus, tactus, gustus in te fállitur,
sed audítu solo tuto créditur;
credo quidquid dixit Dei Fílius:
nil hoc verbo veritátis vérius.
In Cruce latébat sola déitas,
at hic latet simul et humánitas;
ambo tamen credens atque cónfitens,
peto quod petívit latro pœnitens.
Plagas, sicut Thómas, non intúeor,
Deum tamen meum te confíteor;
fac me tibi semper magis crédere,
in te spem habére, te dilígere.
O memoriále mortis Dómini!
Panis vivus, vitam præstans hómini;
præsta meæ menti de te vívere,
et te illi semper dulce sápere.
Pie pellicáne, Iesu Dómine,
me immúndum munda tuo sánguine:
cuius una stilla salvum fácere
totum mundum quit ab omni scelere.
Iesu, quem velátum nunc aspício,
oro, fiat illud quod tam sítio;
ut te reveláta cernens fácie,
visu sim beátus tuæ gloriæ. Amen.