Ressources Catholiques Bible

précédent
 
II Paralipomenon 33 (Nova Vulgata)
01 Duodecim annorum erat Manasses, cum regnare cœ pisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Ierusalem.
02 Fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium, quas expulit Dominus coram filiis Israel.
03 Et conversus instauravit excelsa, quæ demolitus fuerat Ezechias pater eius, construxitque aras Baalim et fecit palos et adoravit omnem militiam cæli et coluit eam.
04 Ædificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: « In Ierusalem erit nomen meum in æternum ».
05 Ædificavit autem ea cuncto exercitui cæli in duobus atriis domus Domini.
06 Transireque fecit filios suos per ignem in valle filii Ennom. Hariolatus est, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum pythones et aruspices; multaque mala operatus est coram Domino, ut irritaret eum.
07 Posuit quoque sculptile, idolum, quod fecerat, in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David et ad Salomonem filium eius dicens: « In domo hac et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum.
08 Et moveri non faciam pedem Israel de terra, quam tradidi patribus eorum, ita dumtaxat si custodierint facere, quæ præcepi eis, cunctamque legem et præcepta atque iudicia, per manum Moysi ».
09 Igitur Manasses seduxit Iudam et habitatores Ierusalem, ut facerent malum super omnes gentes, quas subverterat Dominus a facie filiorum Israel.
10 Locutusque est Dominus ad eum et ad populum illius, et attendere noluerunt.
11 Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum; ceperuntque Manassen compedibus et vinctum catenis duxerunt Babylonem.
12 Qui, postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum et egit pænitentiam valde coram Deo patrum suorum.
13 Deprecatusque est eum, et placatus ei exaudivit orationem eius reduxitque eum Ierusalem in regnum suum; et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus.
14 Post hæc ædificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle et ad introitum portæ Piscium per circuitum Ophel et exaltavit illum vehementer; constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iudæ munitis.
15 Et abstulit deos alienos et idolum de domo Domini, aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Ierusalem, et proiecit omnia extra urbem.
16 Porro instauravit altare Domini et immolavit super illud victimas pacificorum et pro gratiarum actione præcepitque Iudæ, ut serviret Domino, Deo Israel.
17 Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo.
18 Reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio eius ad Deum suum, verba quoque videntium, qui loquebantur ad eum in nomine Domini, Dei Israel, continentur in sermonibus regum Israel.
19 Oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque contemptus, loca etiam, in quibus ædificavit excelsa et fecit palos et statuas, antequam ageret pænitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai.
20 Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua. Regnavitque pro eo filius eius Amon.
21 Viginti duorum annorum erat Amon, cum regnare cœpisset, et duobus annis regnavit in Ierusalem.
22 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater eius, et cunctis idolis, quæ Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit.
23 Et non humiliavit se ante faciem Domini, sicut humiliaverat se Manasses pater eius, et multo maiora deliquit.
24 Cumque coniurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua.
25 Porro populus terræ, cæsis omnibus, qui conspiraverant contra regem Amon, constituit regem Iosiam filium eius pro eo.
 
II Paralipomenon 34 (Nova Vulgata)
01 Octo annorum erat Iosias, cum regnare cœpisset, et tri ginta et uno annis regnavit in Ierusalem.
02 Fecitque quod erat rectum in conspectu Domini, et ambulavit in viis David patris sui; non declinavit neque ad dextram neque ad sinistram.
03 Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, cœpit quærere Deum patris sui David; et duodecimo anno cœpit mundare Iudam et Ierusalem ab excelsis et palis sculptilibusque et conflatilibus.
04 Destruxeruntque coram eo aras Baalim; et thymiamateria, quæ eis superposita fuerant, demolitus est; palos etiam et sculptilia et conflatilia succidit atque comminuit et super tumulos eorum, qui eis immolare consueverant, fragmenta dispersit.
05 Ossa præterea sacerdotum combussit in altaribus ipsorum; mundavitque Iudam et Ierusalem,
06 sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Simeon usque Nephthali, in plateis eorum undique
07 dissipavit altaria et palos et sculptilia contrivit in frusta; cunctaque thymiamateria demolitus est de universa terra Israel et reversus est Ierusalem.
08 Igitur anno octavo decimo regni sui, cum mundaret terram et domum, misit Saphan filium Eseliæ et Maasiam principem civitatis et Ioah filium Ioachaz a commentariis, ut instaurarent domum Domini Dei sui.
09 Qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum acceptamque ab eo pecuniam, quæ illata fuerat in domum Domini, et quam congregaverant Levitæ ianitores de Manasse et Ephraim et universis reliquiis Israel ab omni quoque Iuda et Beniamin et habitatoribus Ierusalem,
10 tradiderunt in manibus opificum, qui præerant in domo Domini, et illi dederunt eam operariis, qui operabantur in domo Domini, ut instaurarent templum et infirma quæque sarcirent;
11 dederunt scilicet eam lignariis et cæmentariis, ut emerent lapides dolatos et ligna ad commissuras ædificii et ad contignationem domorum, quas destruxerant reges Iudæ.
12 Qui fideliter cuncta faciebant. Erant autem præpositi operantium Iahath et Abdias Levitæ de filiis Merari, Zacharias et Mosollam de filiis Caath, qui dirigebant opus. Omnes autem Levitæ scientes organis canere
13 erant super eos, qui onera portabant et dirigebant omnes, qui varia opera faciebant. De Levitis quoque erant scribæ et præfecti et ianitores.
14 Cumque efferrent pecuniam, quæ illata fuerat in templum Domini, repperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Moysi
15 et ait ad Saphan scribam: « Librum legis inveni in domo Domini ». Et tradidit ei.
16 At ille intulit volumen ad regem et insuper nuntiavit ei dicens: « Omnia, quæ dedisti in manu servorum tuorum, ecce complentur.
17 Argentum, quod repertum est in domo Domini, effuderunt, datum que est præfectis et operariis ».
18 Et nuntiavit Saphan scriba regi dicens: « Librum tradidit mihi Helcias sacerdos ». Et legebat illum Saphan coram rege.
19 Et factum est, cum audisset rex verba legis, scidit vestimenta sua
20 et præcepit Helciæ et Ahicam filio Saphan et Abdon filio Micha, Saphan quoque scribæ et Asaiæ servo regis dicens:
21 « Ite et consulite Dominum pro me et pro reliquiis Israel et Iudæ super sermonibus libri, qui repertus est. Magnus enim furor Domini effusus est super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini, ut facerent iuxta omnia, quæ scripta sunt in isto volumine ».
22 Abiit igitur Helcias et hi, qui simul a rege missi fuerant, ad Holdam propheten uxorem Sellum filii Thecuæ filii Haraas custodis vestium, quæ habitabat in Ierusalem in secunda, et locuti sunt ei iuxta verba hæc.
23 Et illa respondit eis: « Hæc dicit Dominus, Deus Israel: Dicite viro, qui misit vos ad me:
24 Hæc dicit Dominus: Ecce ego inducam mala super locum istum et super habitatores eius, cuncta maledicta, quæ scripta sunt in libro hoc, quem legerunt coram rege Iudæ,
25 quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum; idcirco effundetur furor meus super locum istum et non exstinguetur.
26 Ad regem autem Iudæ, qui misit vos pro Domino consulendo, sic loquimini: Hæc dicit Dominus, Deus Israel: Quoniam audisti verba voluminis,
27 atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Dei super his, quæ dicta sunt contra locum hunc et habitatores Ierusalem, humiliatusque coram me scidisti vestimenta tua et flevisti coram me, ego quoque audivi, dicit Dominus.
28 Ecce colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulcrum tuum in pace; nec videbunt oculi tui omne malum, quod ego inducturus sum super locum istum et super habitatores eius ». Rettuleruntque itaque regi cuncta, quæ dixerat.
29 At ille, convocatis universis maioribus natu Iudæ et Ierusalem,
30 ascendit domum Domini, unaque omnes viri Iudæ et habitatores Ierusalem, sacerdotes et Levitæ et cunctus populus a minimo usque ad maximum. Quibus audientibus, in domo Domini legit rex omnia verba voluminis fœderis inventi in domo Domini.
31 Et stans in gradu suo percussit fœdus coram Domino, ut ambularet post eum et custodiret præcepta et testimonia et iustificationes eius in toto corde suo et in tota anima sua faceretque verba fœderis scripta in hoc libro.
32 Adiuravit quoque super hoc omnes, qui reperti fuerant in Ierusalem et Beniamin; et fecerunt habitatores Ierusalem iuxta pactum Domini, Dei patrum suorum.
33 Abstulit ergo Iosias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israel et fecit omnes, qui inventi erant in Israel, servire Domino Deo suo. Cunctis diebus eius non recesserunt a Domino, Deo patrum suorum.
 
II Paralipomenon 35 (Nova Vulgata)
01 Fecit autem Iosias in Ierusalem Pascha Domino, quod immolatum est quarta decima die mensis primi.
02 Et constituit sacerdotes in officiis suis confortavitque eos, ut ministrarent in domo Domini.
03 Levitis quoque, qui erudiebant omnem Israel et consecrati erant Domino, locutus est: « Ponite arcam sanctam in templum, quod ædificavit Salomon filius David rex Israel; nequaquam eam ultra umeris portabitis. Nunc ministrate Domino Deo vestro et populo eius Israel.
04 Et præparate vos per familias vestras in divisionibus singulis, sicut scripsit David rex Israel, et descripsit Salomon filius eius;
05 et ministrate in sanctuario partibus familiarum fratrum vestrorum, filiorum populi, singulis pars familiæ Levitarum.
06 Mactate ergo Pascha et sanctificamini et præparate vos pro fratribus vestris, ut faciatis iuxta verbum, quod locu tus est Dominus in manu Moysi ».
07 Dedit præterea Iosias omni populo, qui ibi inventus fuerat pro Pascha, agnos et hædos de gregibus triginta milia, boumque tria milia; hæc de regis universa substantia.
08 Duces quoque eius sponte obtulerunt, tam populo quam sacerdotibus et Levitis; porro Helcias et Zacharias et Iahiel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum Pascha pecora commixtim duo milia sescenta et boves trecentos.
09 Chonenias autem, Semeias etiam et Nathanael fratres eius necnon Hasabias et Iehiel et Iozabad principes Levitarum dederunt ceteris Levitis ad celebrandum Pascha quinque milia pecorum et boves quingentos.
10 Præparatumque est ministerium, et steterunt sacerdotes in loco suo, Levitæ quoque in turmis iuxta regis imperium.
11 Et mactatum est Pascha; asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem, et Levitæ detraxerunt pelles holocaustorum
12 et separaverunt holocaustum, ut darent partibus familiarum populi, et offerretur Domino, sicut scriptum est in libro Moysi. De bobus quoque fecere similiter.
13 Et assaverunt Pascha super ignem, iuxta quod lege præceptum est; pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et ollis et festinato distribuerunt universæ plebi.
14 Sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt; nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerant occupati, unde Levitæ et sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis.
15 Porro cantores filii Asaph stabant in loco suo, iuxta præceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis; ianitores vero per portas singulas observabant, ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio, quia fratres eorum Levitæ paraverunt eis cibos.
16 Omnis igitur cultus Domini rite præparatus est in die illa, ut facerent Pascha et offerrent holocausta super altare Domini, iuxta præceptum regis Iosiæ.
17 Feceruntque filii Israel, qui reperti fuerant ibi, Pascha in tempore illo et sollemnitatem Azymorum septem diebus.
18 Non fuit simile huic in Israel a diebus Samuelis prophetæ, sed nec quisquam de cunctis regibus Israel fecit Pascha sicut Iosias cum sacerdotibus et Levitis et omni Iuda et Israel, qui repertus fuerat, et habitantibus in Ierusalem.
19 Octavo decimo anno regni Iosiæ hoc Pascha celebratum est.
20 Postquam instauraverat Iosias templum, ascendit Nechao rex Ægypti ad pugnandum in Charchamis iuxta Euphraten. Et processit in occursum eius Iosias.
21 At ille, missis ad eum nuntiis, ait: « Quid mihi et tibi est, rex Iudæ? Non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato ire præcepit. Desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te ».
22 Noluit Iosias reverti, sed audacter præparavit contra eum bellum nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei; verum perrexit, ut dimicaret in campo Mageddo.
23 Ibique vulneratus a sagittariis dixit pueris suis: « Educite me de prœlio, quia oppido vulneratus sum ».
24 Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum eius et asportaverunt in Ierusalem. Mortuusque est et sepultus in sepulcris patrum suorum; et universus Iuda et Ierusalem luxerunt eum.
25 Ieremias fecit planctum super Iosiam; et omnes cantores atque cantrices usque in præsentem diem lamentationes super Iosia replicant, et quasi lex obtinuit in Israel; ecce scriptum fertur in Lamentationibus.
26 Reliqua autem gestorum Iosiæ et misericordiæ eius, quæ lege præcepta sunt Domini,
27 gesta quoque illius prima et novissima scripta sunt in libro regum Israel et Iudæ.
 
II Paralipomenon 36 (Nova Vulgata)
01 Tulit ergo populus terræ Ioachaz filium Iosiæ et con stituit regem pro patre suo in Ierusalem.
02 Viginti trium annorum erat Ioachaz, cum regnare cœpisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem.
03 Amovit autem eum rex Ægypti, cum venisset Ierusalem, et condemnavit terram centum talentis argenti et talento auri.
04 Constituitque regem pro eo Eliachim fratrem eius super Iudam et Ierusalem et vertit nomen eius Ioachim. Ipsum vero Ioachaz tulit secum et adduxit in Ægyptum.
05 Viginti quinque annorum erat Ioachim, cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem; fecitque malum coram Domino Deo suo.
06 Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldæorum et vinctum catenis duxit in Babylonem,
07 ad quam et ex vasis Domini transtulit et posuit ea in templo suo.
08 Reliqua autem gestorum Ioachim et abominationum eius, quas operatus est, et quæ inventa sunt contra eum, continentur in libro regum Israel et Iudæ. Regnavitque autem Ioachin filius eius pro eo.
09 Decem et octo annorum erat Ioachin, cum regnare cœpisset, et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Ierusalem; fecitque malum in conspectu Domini.
10 Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini; regem vero constituit Sedeciam fratrem eius super Iudam et Ierusalem.
11 Viginti et unius anni erat Sedecias, cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem.
12 Fecitque malum in oculis Domini Dei sui nec humiliavit se coram Ieremia propheta loquente ad se ex ore Domini.
13 Contra regem quoque Nabuchodonosor rebellavit, qui adiuraverat eum per Deum, et induravit cervicem suam et cor, ut non reverteretur ad Dominum, Deum Israel.
14 Sed et universi principes sacerdotum et populus multiplicaverunt prævaricationes suas iuxta universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini, quam sanctificaverat in Ierusalem.
15 Mittebat autem Dominus, Deus patrum suorum, ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens et cotidie commonens, eo quod parceret populo et habitaculo suo.
16 At illi subsannabant nuntios Dei et parvipendebant sermones eius illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum eius, et esset nulla curatio.
17 Adduxit enim super eos regem Chaldæorum et interfecit iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui; non est misertus adulescentis et virginis et senis nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus eius.
18 Universaque vasa domus Dei tam maiora quam minora et thesauros templi et regis et principum transtulit in Babylonem.
19 Incenderunt hostes domum Dei destruxeruntque murum Ierusalem, universa palatia combusserunt et, quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt.
20 Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis eius, donec imperaret rex Persarum,
21 ut compleretur sermo Domini ex ore Ieremiæ: donec terra acciperet sabbata sua, cunctis diebus devastationis egit sabbatum, usque dum complerentur septuaginta anni.
22 Anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem Domini, quem locutus fuerat per os Ieremiæ, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, qui iussit prædicari in universo regno suo etiam per scripturam dicens:
23 « Hæc dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terræ dedit mihi Dominus, Deus cæli, et ipse præcepit mihi, ut ædificarem ei domum in Ierusalem, quæ est in Iudæa. Quis ex vobis est de omni populo eius? Sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat ».
suivant