Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Liber Esdræ
 01   02   03   04   05   06   07   08   09   10 
 
Esdras 1 (Nova Vulgata)
01 In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Ieremiæ, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, qui emisit edictum in omni regno suo etiam per scripturam dicens:
02 « Hæc dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terræ dedit mihi Dominus, Deus cæli, et ipse præcepit mihi, ut ædificarem ei domum in Ierusalem, quæ est in Iudæa.
03 Quis ex vobis est de omni populo eius? Sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat in Ierusalem, quæ est in Iudæa, et ædificet domum Domini, Dei Israel; ipse est Deus, qui est in Ierusalem.
04 Et omnes reliqui in cunctis locis, ubicumque habitant, adiuventur a viris de loco suo, argento et auro et substantia et pecore sicut et oblationibus spontaneis pro templo Dei, quod est in Ierusalem ».
05 Et surrexerunt principes familiarum de Iuda et Beniamin et sacerdotes et Levitæ et omnis, cuius Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad ædificandum templum Domini, quod erat in Ierusalem.
06 Universique, qui erant in circuitu, confortaverunt manus eorum cum vasis argenteis et aureis, substantia, pecore et pensitationibus, præter oblationes spontaneas.
07 Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quæ tulerat Nabuchodonosor de Ierusalem et posuerat ea in templo dei sui;
08 protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis præpositi thesauri, qui enumeravit ea Sasabassar principi Iudæ.
09 Et hic est numerus eorum: phialæ aureæ triginta, phialæ argenteæ mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta,
10 scyphi quoque argentei quadringenti decem, vasa alia plurima;
11 omnia vasa aurea et argentea quinque milia quadringenta. Universa tulit Sasabassar cum his, qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Ierusalem.
 
Esdras 2 (Nova Vulgata)
01 Hi sunt autem provinciæ filii, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem, et reversi sunt in Ierusalem et Iudam, unusquisque in civitatem suam.
02 Qui venerunt cum Zorobabel, Iesua, Nehemias, Saraia, Rahelaia, Mardochæus, Belsan, Mesphar, Beguai, Rehum, Baana. Numerus virorum populi Israel:
03 filii Pharos duo milia centum septuaginta duo;
04 filii Saphatia trecenti septuaginta duo;
05 filii Area septingenti septuaginta quinque;
06 filii Phahathmoab, hi sunt filii Iesua et Ioab, duo milia octingenti duodecim;
07 filii Elam mille ducenti quinquaginta quattuor;
08 filii Zethua nongenti quadraginta quinque;
09 filii Zachai septingenti sexaginta;
10 filii Bani sescenti quadraginta duo;
11 filii Bebai sescenti viginti tres;
12 filii Azgad mille ducenti viginti duo;
13 filii Adonicam sescenti sexaginta sex;
14 filii Beguai duo milia quinquaginta sex;
15 filii Adin quadringenti quinquaginta quattuor;
16 filii Ater, qui erant ex Ezechia, nonaginta octo;
17 filii Besai trecenti viginti tres;
18 filii Iora centum duodecim;
19 filii Hasum ducenti viginti tres;
20 filii Gebbar nonaginta quinque;
21 filii Bethlehem centum viginti tres;
22 viri Netopha quinquaginta sex;
23 viri Anathoth centum viginti octo;
24 filii Azmaveth quadraginta duo;
25 filii Cariathiarim, Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres;
26 filii Rama et Gabaa sescenti viginti unus;
27 viri Machmas centum viginti duo;
28 viri Bethel et Hai ducenti viginti tres;
29 filii Nabo quinquaginta duo;
30 filii Megbis centum quinquaginta sex;
31 filii Elam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor;
32 filii Harim trecenti viginti;
33 filii Lod, Hadid et Ono septingenti viginti quinque;
34 filii Iericho trecenti quadraginta quinque;
35 filii Senaa tria milia sescenti triginta.
36 Sacerdotes: filii Iedaia de domo Iesua nongenti septuaginta tres,
37 filii Emmer mille quinquaginta duo,
38 filii Phassur mille ducenti quadraginta septem,
39 filii Harim mille decem et septem.
40 Levitæ: filii Iesua, hi sunt filii Cadmihel, Bennui, Odoviæ, septuaginta quattuor.
41 Cantores: filii Asaph centum viginti octo.
42 Ianitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai: universi centum triginta novem.
43 Oblati: filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth,
44 filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon,
45 filii Lebana, filii Hagaba, filii Accub,
46 filii Hagab, filii Semlai, filii Hanan,
47 filii Giddel, filii Gaher, filii Raaia,
48 filii Rasin, filii Necoda, filii Gazam,
49 filii Oza, filii Phasea, filii Besai,
50 filii Asena, filii Meunitarum, filii Nephusorum,
51 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,
52 filii Basluth, filii Mahida, filii Harsa,
53 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,
54 filii Nasia, filii Hatipha.
55 Filii servorum Salomonis: filii Sotai, filii Sophereth, filii Pheruda,
56 filii Iaala, filii Darcon, filii Giddel,
57 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth Hassebaim, filii Ami.
58 Omnes oblati et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo.
59 Et hi, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub et Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israel essent:
60 filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sescenti quinquaginta duo.
61 Et de filiis sacerdotum: filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem et vocatus est nomine eorum.
62 Hi quæsierunt tabulas genealogiæ suæ et non invenerunt; et eiecti sunt de sacerdotio.
63 Et dixit præpositus eis, ut non comederent de sanctificatis sanctuarii, donec surgeret sacerdos pro Urim et Tummim.
64 Omnis multitudo simul quadraginta duo milia trecenti sexaginta,
65 exceptis servis eorum et ancillis, qui erant septem milia trecenti triginta septem, insuper et cantores atque cantatrices ducenti.
66 Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum ducenti quadraginta quinque,
67 cameli eorum quadringenti triginta quinque, asini eorum sex milia septingenti viginti.
68 Nonnulli autem de principibus familiarum, cum ingrederentur templum domini, quod est in Ierusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad exstruendam eam in loco suo.
69 Se cundum vires suas dederunt in ærarium operis auri solidos sexaginta milia et mille, argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum.
70 Habitaverunt ergo ibi sacerdotes et Levitæ et quidam de populo; cantores autem et ianitores et oblati in urbibus suis, universusque Israel in civitatibus suis.
 
Esdras 3 (Nova Vulgata)
01 Iamque venerat mensis septimus, et erant filii Israel in civitatibus suis. Congregatus est ergo populus quasi vir unus in Ierusalem.
02 Et surrexit Iesua filius Iosedec et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathiel et fratres eius et ædificaverunt altare Dei Israel, ut offerrent in eo holocautomata, sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei.
03 Collocaverunt autem altare super bases suas, deterrentibus eos per circuitum populis terrarum, et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere.
04 Feceruntque sollemnitatem Tabernaculorum, sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis per ordinem, secundum præceptum pro singulis diebus;
05 et præter holocaustum sempiternum illa etiam pro calendis et universis sollemnitatibus, quæ erant consecratæ Domino, et pro omnibus, quæ ultro offerebantur Domino.
06 A primo die mensis septimi cœperunt offerre holocaustum Domino; porro templum Dei nondum fundatum erat.
07 Dederunt autem pecunias latomis et fabris, cibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Ioppe, iuxta quod concesserat Cyrus rex Persarum eis.
08 Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Ierusalem mense secundo, cœperunt Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitæ et omnes, qui venerant de captivitate in Ierusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut dirigerent opus templi Domini.
09 Stetitque Iesua et filii eius et fratres eius, Cadmihel, Bennui et Odovia quasi vir unus, ut dirigerent eos, qui faciebant opus in templo Dei; itemque filii Henadad et filii eorum et fratres eorum Levitæ.
10 Fundato igitur ab ædificatoribus templo Domini, steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis, et Levitæ filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum iuxta mandatum David regis Israel.
11 Et concinebant in hymnis et gratiarum actione Domino: « Quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia eius » super Israel. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini.
12 Plurimi etiam senes de sacerdotibus et Levitis et principibus familiarum, qui viderant oculis suis prius templum in loco suo, flebant voce magna; et multi vociferantes in lætitia elevabant vocem.
13 Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris lætantium et vocem fletus populi, quoniam populus vociferabatur clamore magno, et strepitus audiebatur procul.
 
Esdras 4 (Nova Vulgata)
01 Audierunt autem hostes Iudæ et Beniamin, quia filii captivitatis ædificarent templum Domino, Deo Israel,
02 et accedentes ad Zorobabel et ad principes familiarum dixerunt eis: « Ædificemus vobiscum, quia ita ut vos quærimus Deum vestrum et immolavimus victimas a diebus Asarhaddon regis Assyriæ, qui adduxit nos huc ».
03 Et dixit eis Zorobabel et Iesua et reliqui principes familiarum Israel: « Non est vobis et nobis, ut ædificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli ædificabimus Domino, Deo Israel, sicut præcepit nobis Cyrus rex Persarum ».
04 Factum est igitur, ut populus terræ impediret manus populi Iudæ et turbaret eos in ædificando.
05 Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad regnum Darii regis Persarum.
06 In regno autem Asueri, in principio regni eius, scripserunt accusationem adversus habitatores Iudæ et Ierusalem.
07 Et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam, Mithridates et Tabel et reliqui, qui erant in consilio eorum, ad Artaxerxem regem Persarum; scriptura autem accusationis erat scripta litteris Syriacis et composita sermone Syro.
08 Rehum præfectus et Samsai scriba scripserunt epistulam unam de Ierusalem Artaxerxi regi huiuscemodi:
09 « Rehum præfectus et Samsai scriba et reliqui socii eorum, iudices et duces, magistratus Persæ, Erchuæi, Babylonii, Susanechæi, hoc est Elamitæ,
10 et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus et habitare fecit in civitatibus Samariæ et in reliquis regionibus trans flumen in pace ».
11 Hoc est exemplar epistulæ, quam miserunt ad eum: « Artaxerxi regi, servi tui, viri, qui sunt trans fluvium. Igitur
12 notum sit regi quia Iudæi, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Ierusalem civitatem rebellem et pessimam, quam ædificant, exstruentes muros eius, fundamenta iam componentes.
13 Nunc notum sit regi quia, si civitas illa ædificata fuerit, et muri eius instaurati, tributum et annonam et vectigal non dabunt, et ad ultimum regibus noxa erit.
14 Nos autem, memores salis, quod in palatio comedimus, et quia læsiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi,
15 ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies in his historiis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus et provinciis, et seditiones concitantur in ea ex diebus antiquis; quam ob rem et civitas ipsa destructa est.
16 Nuntiamus nos regi quoniam, si civitas illa ædificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non habebis ».
17 Verbum misit rex ad Rehum præfectum et Samsai scribam et ad reliquos, qui erant in consilio eorum, qui habitabant in Samaria et in regione trans fluvium: « Pax. Nunc igitur scriptura,
18 quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me.
19 Et a me præceptum est, et recensuerunt inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellabat, et rebelliones et seditiones concitabantur in ea;
20 nam et reges fortissimi fuerunt in Ierusalem, qui et dominati sunt omni regioni, quæ trans fluvium est, tributum quoque et annonam et vectigal accipiebant.
21 Nunc ergo præcipite, ut desistant isti homines, et urbs illa non ædificetur, donec forte a me iussum fuerit.
22 Videte, ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges ».
23 Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Rehum præfectum et Samsai scriba et consiliariis eorum; et abierunt festini in Ierusalem ad Iudæos et prohibuerunt eos in brachio et robore.
24 Tunc intermissum est opus domus Domini in Ierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum.
 
Esdras 5 (Nova Vulgata)
01 Prophetæ autem Aggæus et Zacharias filius Addo propheta verunt ad Iudæos, qui erant in Iudæa et Ierusalem, in nomine Dei Israel, quod erat super eos.
02 Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec et cœperunt ædificare templum Dei in Ierusalem; prophetæ autem Dei adiuvabant eos.
03 In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans flumen, et Stharbuzanai et consiliarii eorum, sicque dixerunt eis: « Quis dedit vobis potestatem, ut domum hanc ædificaretis et materiam istam præpararetis?
04 Quæ sunt nomina hominum auctorum ædificationis illius? ».
05 Oculus autem Dei eorum factus est super senes Iudæorum, et non obstiterunt eis, usque dum res ad Darium referretur, et tunc sententia de hac re redderetur.
06 Exemplar epistulæ, quam misit Thathanai dux regionis trans flumen et Stharbuzanai et consiliatores eius et duces, qui erant trans flumen, ad Darium regem.
07 Sermo, quem miserant ei, sic scriptus erat: « Dario regi pax omnis.
08 Notum sit regi isse nos ad Iudæam provinciam, ad domum Dei magni, quæ ædificatur lapide quadrato, et ligna ponuntur in parietibus; opusque illud diligenter exstruitur et crescit in manibus eorum.
09 Interrogavimus ergo senes illos et ita diximus eis: “Quis dedit vobis potestatem, ut domum hanc ædificaretis et materiam istam præpararetis?”.
10 Sed et nomina eorum quæsivimus ab eis, ut nuntiaremus tibi, scripsimusque nomina eorum virorum, qui sunt principes in eis.
11 Huiuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes: “Nos sumus servi Dei cæli et terræ et ædificamus templum, quod erat exstructum ante hos annos multos, quodque rex Israel magnus ædificaverat et exstruxerat.
12 Postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum cæli, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldæi, qui domum hanc destruxit et populum eius transtulit in Babylonem.
13 Anno autem primo Cyri regis Babylonis, Cyrus rex proposuit edictum, ut domus Dei hæc ædificaretur.
14 Nam et vasa templi Dei aurea et argentea, quæ Nabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Ierusalem, et asportaverat ea in templum Babylonis, protulit Cyrus rex de templo Babylonis, et data sunt viro cuidam nomine Sasabassar, quem et principem constituit,
15 dixitque ei: 'Hæc vasa tolle et vade et pone ea in templo, quod est in Ierusalem, et domus Dei ædificetur in loco suo'.
16 Tunc itaque Sasabassar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Ierusalem, et ex eo tempore usque nunc ædificatur et necdum completum est”.
17 Nunc ergo, si videtur regi bonum, recenseat in ærario regis, quod est in Babylone, utrumnam a Cyro rege potestas data fuerit, ut ædificaretur domus Dei in Ierusalem, et voluntatem regis super hac re mittat ad nos ».
 
Esdras 6 (Nova Vulgata)
01 Tunc Darius rex præcepit, et recensuerunt in tabulis ærarii, quod est in Babylone,
02 et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum in Medena provincia, volumen unum, et sic scriptus erat in eo commentarius:
03 « Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit de domo Dei, quæ est in Ierusalem: Ædificetur domus, ubi immolent et sacrificent; altitudo eius cubitorum sexaginta et latitudo eius cubitorum sexaginta,
04 ordines de lapidibus quadratis tres et ordo de lignis unus; sumptus autem de domo regis dabuntur.
05 Sed et vasa templi Dei aurea et argentea, quæ Nabuchodonosor tulerat de templo Ierusalem et attulerat in Babylonem, reddantur et referantur in templum, quod est in Ierusalem, in locum suum, in templo Dei.
06 Nunc ergo, Thathanai dux regionis, quæ est trans flumen, Stharbuzanai et consiliarii eius et duces, qui estis trans flumen, procul recedite ab illo loco,
07 dimittite fieri templum Dei illud; dux Iudæorum et seniores eorum ædificent domum Dei illam in loco suo.
08 Sed et a me præceptum est quomodo agere debeatis cum senioribus Iudæorum illis, qui ædificant domum Dei illam: ut de arca regis, id est de tributis, quæ dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis sine intermissione.
09 Et si quid necesse fuerit, sive vituli et arietes et agni in holocaustum Deo cæli, sive frumentum, sal, vinum et oleum, secundum ordinationem sacerdotum, qui sunt in Ierusalem, detur eis per singulos dies sine neglegentia.
10 Et offerant oblationes suaves Deo cæli orentque pro vita regis et filiorum eius.
11 A me ergo positum est decretum, ut omnis homo, qui hanc mutaverit iussionem, tollatur lignum de domo ipsius et erigatur et configatur in eo; domus autem eius ponatur in sterquilinium.
12 Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna et populum, qui extenderit manum suam, ut contemnat et dissipet domum Dei illam, quæ est in Ierusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo ».
13 Igitur Thathanai dux regionis trans flumen et duces et consiliarii eius, secundum quod præceperat Darius rex, sic diligenter exsecuti sunt.
14 Seniores autem Iudæorum prosperabantur in ædificatione iuxta prophetiam Aggæi prophetæ et Zachariæ filii Addo et perfecerunt ædificationem, iubente Deo Israel et iubente Cyro et Dario et Artaxerxe regibus Persarum,
15 et compleverunt domum Dei istam die tertia mensis Adar, qui est annus sextus regni Darii regis.
16 Fecerunt autem filii Israel, sacerdotes et Levitæ et reliqui filiorum transmigrationis dedicationem domus Dei illius in gaudio.
17 Et obtulerunt in dedicationem domus Dei illius boves centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Israel duodecim, iuxta numerum tribuum Israel.
18 Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis et Levitas in vicibus suis in ministerium Dei in Ierusalem, sicut scriptum est in libro Moysi.
19 Fecerunt autem filii Israel transmigrationis Pascha quarta decima die mensis primi.
20 Levitæ universi se purificaverunt; purificati autem cuncti immolaverunt Pascha universis filiis transmigrationis et fratribus suis sacerdotibus et sibi.
21 Et comederunt filii Israel, qui reversi fuerant de transmigratione, et omnes, qui a coinquinatione gentium terræ transierunt ad eos, ut quærerent Dominum, Deum Israel.
22 Et fecerunt sollemnitatem Azymorum septem diebus in lætitia, quoniam lætificaverat eos Dominus et converterat cor regis Assyriæ ad eos, ut adiuvaret manus eorum in opere domus Domini, Dei Israel.
suivant