01 Post hæc autem in regno Artaxerxis regis Persarum, Esdras
filius Saraiæ filii Azariæ filii Helciæ
02 filii Sellum filii Sadoc filii Achitob
03 filii Amariæ filii Azariæ filii Meraioth
04 filii Zaraiæ filii Ozi filii Bocci
05 filii Abisue filii Phinees filii Eleazar filii Aaron summi
sacerdotis,
06 ipse Esdras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in lege
Moysi, quam dedit Dominus, Deus Israel. Cumque manus Domini Dei eius
esset super eum, dedit ei rex omnem petitionem eius.
07 Et ascenderunt de filiis Israel et de filiis sacerdotum et de
filiis Levitarum et de cantoribus et de ianitoribus et de oblatis in
Ierusalem, anno septimo Artaxerxis regis.
08 Venit in Ierusalem mense quinto, ipse est annus septimus
regis.
09 In primo die mensis primi cœpit ascendere de Babylone et in
primo die mensis quinti venit in Ierusalem, iuxta manum Dei sui bonam
super se.
10 Esdras enim applicavit cor suum, ut investigaret et impleret
legem Domini et faceret et doceret in Israel præceptum et iudicium.
11 Hoc est autem exemplar epistulæ, quam dedit rex Artaxerxes
Esdræ sacerdoti, scribæ erudito in mandatis Domini et præceptis eius
in Israel.
12 « Artaxerxes rex regum Esdræ sacerdoti, scribæ legis Dei
cæli, salutem.
13 A me decretum est, ut cuicumque placuerit in regno meo de
populo Israel et de sacerdotibus eius et de Levitis ire in Ierusalem,
tecum vadat.
14 A facie enim regis et septem consiliatorum eius missus es, ut
visites Iudæam et Ierusalem secundum legem Dei tui, quæ est in manu
tua,
15 et ut feras argentum et aurum, quod rex et consiliatores eius
sponte obtulerunt Deo Israel, cuius in Ierusalem tabernaculum est.
16 Et omne argentum et aurum, quodcumque inveneris in universa
provincia Babylonis simul cum oblationibus sponte oblatis a populo et
a sacerdotibus pro domo Dei sui, quæ est in Ierusalem,
17 igitur studiose eme de hac pecunia boves, arietes, agnos et
oblationes et libamina eorum et offer ea super altare templi Dei
vestri, quod est in Ierusalem.
18 Sed et, si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo
argento et auro ut faciatis iuxta voluntatem Dei vestri, facite.
19 Vasa quoque, quæ dantur tibi in ministerium domus Dei tui,
trade in conspectu Dei in Ierusalem.
20 Sed et cetera, quibus opus fuerit in domum Dei tui,
quantumcumque necesse est ut expendas, dabitur ab ærario regis.
21 Et ego Artaxerxes rex statui atque decrevi omnibus custodibus
arcæ publicæ, qui sunt trans flumen, ut quodcumque petierit a vobis
Esdras sacerdos, scriba legis Dei cæli, absque mora detis
22 usque ad argenti talenta centum et usque ad frumenti coros
centum et usque ad vini batos centum et usque ad batos olei centum;
sal vero absque mensura.
23 Omne, quod requirit Deus cæli, tribuatur diligenter in domo
Dei cæli, ne forte irascatur contra regnum regis et filiorum eius.
24 Vobis quoque notum facimus de universis sacerdotibus et
Levitis et cantoribus et ianitoribus, oblatis et ministris domus Dei
huius, ut tributum et annonas et vectigal non habeatis potestatem
imponendi super eos.
25 Tu autem, Esdra, secundum sapientiam Dei tui, quæ est in manu
tua, constitue præsides et iudices, ut iudicent omni populo, qui est
trans flumen, his videlicet, qui noverunt legem Dei tui; sed et
imperitos docete.
26 Et omnis, qui non fecerit legem Dei tui et legem regis
diligenter, iudicium erit de eo, sive in mortem sive in exsilium sive
in damnum substantiæ eius vel certe in carcerem ».
27 Benedictus Dominus, Deus patrum nostrorum, qui dedit hoc in
corde regis, ut glorificaret domum Domini, quæ est in Ierusalem,
28 et in me inclinavit misericordiam regis et consiliariorum eius
et cunctorum principum eius potentium. Et ego confortatus manu Domini
Dei mei, quæ erat in me, congregavi de Israel principes, qui
ascenderent mecum.
01 Hi sunt ergo principes familiarum et genealogia eorum, qui
ascenderunt mecum in regno Artaxerxis regis de Babylone:
02 De filiis Phinees, Gersom. De filiis Ithamar, Daniel. De
filiis David, Hattus filius Secheniæ.
03 De filiis Pharos, Zacharias; et cum eo numerati sunt viri
centum quinquaginta.
04 De filiis Phahathmoab, Elioenai filius Zaraiæ, et cum eo
ducenti viri.
05 De filiis Zethua, Sechenia filius Iahaziel, et cum eo trecenti
viri.
06 De filiis Adin, Ebed filius Ionathan, et cum eo quinquaginta
viri.
07 De filiis Elam, Iesaias filius Athaliæ, et cum eo septuaginta
viri.
08 De filiis Saphatiæ, Zabadia filius Michael, et cum eo
octoginta viri.
09 De filiis Ioab, Abdia filius Iahiel, et cum eo ducenti decem
et octo viri.
10 De filiis Bani, Selomith filius Iosphiæ, et cum eo centum
sexaginta viri.
11 De filiis Bebai, Zacharias filius Bebai, et cum eo viginti
octo viri.
12 De filiis Azgad, Iohanan filius Eccetan, et cum eo centum et
decem viri.
13 De filiis Adonicam ascenderunt iuniores, et hæc nomina eorum:
Eliphalet et Iehiel et Semeias, et cum eis sexaginta viri.
14 De filiis Beguai, Uthai filius Zabud, et cum eis septuaginta
viri.
15 Congregavi autem eos ad fluvium, qui decurrit ad Ahava, et
mansimus ibi tribus diebus. Recensui populum et sacerdotes; de filiis
autem Levi non inveni ibi.
16 Itaque misi Eliezer et Ariel et Semeiam et Ioiarib et Elnathan
et Nathan et Zachariam et Mosollam principes sapientes.
17 Et misi eos ad Eddo, qui est primus in Chasphiæ loco, et posui
in ore eorum verba, quæ loquerentur ad Eddo et fratres eius, ut
adducerent nobis ministros domus Dei nostri.
18 Et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos virum
doctissimum de filiis Moholi filii Levi filii Israel nomine Serebiam
et filios eius et fratres eius decem et octo
19 et Hasabiam et cum eo Iesaiam de filiis Merari filiosque eius
et fratres eius viginti
20 et de oblatis, quos dederant David et principes ad ministeria
Levitarum, ducentos viginti viros; omnes hi suis nominibus recensiti
sunt.
21 Et prædicavi ibi ieiunium iuxta fluvium Ahava, ut affligeremur
coram Deo nostro et peteremus ab eo iter prosperum nobis et filiis
nostris universæque substantiæ nostræ.
22 Erubui enim petere a rege præsidium et equites, qui
defenderent nos ab inimico in via, quia dixeramus regi: « Manus
Dei nostri est super omnes, qui quærunt eum in bonitate, et potentia
eius et fortitudo eius super omnes, qui derelinquunt eum ».
23 Ieiunavimus autem et rogavimus Deum nostrum per hoc, et evenit
nobis prospere.
24 Et separavi de principibus sacerdotum duodecim, Serebiam et
Hasabiam et cum eis de fratribus eorum decem,
25 appendique eis argentum et aurum et vasa: tributum domus Dei
nostri, quod obtulerat rex et consiliatores eius et principes eius
universusque Israel eorum, qui ibi inveniebantur.
26 Et appendi in manibus eorum argenti talenta sescenta
quinquaginta et vasa argentea centum, quæ habebant talenta duo, auri
centum talenta,
27 et crateres aureos viginti, qui habebant solidos millenos, et
vasa æris fulgentis optimi duo pretiosa ut aurum.
28 Et dixi eis: « Vos sancti Domini, et vasa sancta et
argentum et aurum consecrata Domino, Deo patrum nostrorum;
29 vigilate et custodite, donec appendatis coram principibus
sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israel in Ierusalem, in
habitaculis domus Domini ».
30 Susceperunt autem sacerdotes et Levitæ pondus argenti et auri
et vasorum, ut deferrent Ierusalem in domum Dei nostri.
31 Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi, ut
pergeremus Ierusalem; et manus Dei nostri fuit super nos et liberavit
nos de manu inimici et insidiatoris in via,
32 et venimus Ierusalem et mansimus ibi tribus diebus.
33 Die autem quarta appensum est argentum et aurum et vasa in
domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriæ sacerdotis et cum eo
Eleazar filius Phinees cumque eis Iozabad filius Iesua et Noadia
filius Bennui Levitæ,
34 iuxta numerum et pondus omnia; descriptumque est omne pondus.
In tempore illo,
35 qui venerant de captivitate, filii transmigrationis,
obtulerunt holocautomata Deo Israel, vitulos duodecim pro omni populo
Israel, arietes nonaginta sex, agnos septuaginta septem, hircos pro
peccato duodecim: omnia in holocaustum Domino.
36 Dederunt autem edicta regis satrapis regis et ducibus trans
flumen et sublevaverunt populum et domum Dei.
01 Postquam autem hæc completa sunt, accesserunt ad me princi pes
dicentes: « Non est separatus populus Israel, sacerdotes et
Levitæ a populis terrarum et abominationibus eorum, Chananæi
videlicet et Hetthæi et Pherezæi et Iebusæi et Ammonitarum et
Moabitarum et Ægyptiorum et Amorræorum.
02 Tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et
commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum; manus etiam
principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima ».
03 Cumque audissem sermonem istum, scidi vestimentum meum et
pallium et evelli capillos capitis mei et barbæ et sedi mærens.
04 Convenerunt autem ad me omnes, qui timebant verba Dei Israel
pro transgressione eorum, qui de captivitate venerant; et ego sedebam
tristis usque ad sacrificium vespertinum.
05 Et in sacrificio vespertino surrexi de afflictione mea et,
scisso vestimento et pallio, curvavi genua mea et expandi manus meas
ad Dominum Deum meum.
06 Et dixi: « Deus meus, confundor et erubesco levare faciem
meam ad te, quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput
nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad cælum
07 a diebus patrum nostrorum. Peccavimus graviter usque ad diem
hanc, et propter iniquitates nostras traditi sumus, ipsi et reges
nostri et sacerdotes nostri, in manum regum terrarum et in gladium et
in captivitatem et in rapinam et in confusionem vultus sicut et die
hac.
08 Et nunc ad momentum invenimus gratiam apud Dominum Deum
nostrum, ut servaret nobis reliquias et figeret nobis tentorium in
loco sancto eius et illuminaret oculos nostros Deus noster et daret
nobis solacium modicum in servitute nostra.
09 Quia servi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos
Deus noster, sed inclinavit super nos misericordiam regum Persarum,
ut darent nobis solacium, et erigeretur domus Dei nostri, et
instaurarentur ruinæ eius, et dedit nobis refugium in Iuda et
Ierusalem.
10 Et nunc quid dicemus, Deus noster, post hæc? Dereliquimus
mandata tua,
11 quæ præcepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens:
“Terra, ad quam vos ingredimini, ut possideatis eam, terra immunda
est, iuxta immunditiam populorum terrarum et abominationem eorum, qui
repleverunt eam a fine usque ad finem coinquinatione sua.
12 Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias eorum
ne accipiatis filiis vestris et non quæratis pacem eorum et
prosperitatem eorum usque in æternum, ut confortemini et comedatis,
quæ bona sunt terræ, et heredes habeatis filios vestros usque in
sæculum”.
13 Et post omnia, quæ venerunt super nos in operibus nostris
pessimis et in delicto nostro magno, quia tu, Deus noster, non
iudicasti secundum iniquitates nostras et dedisti nobis salutem,
sicut est hodie,
14 numquid amplius irrita faciemus mandata tua et matrimonia
iungemus cum populis abominationum istarum? Numquid iratus es nobis
usque ad consummationem, ut non essent reliquiæ et salus?
15 Domine, Deus Israel, tua clementia superstites sumus sicut die
hac! Ecce coram te sumus in delicto nostro; non enim stari potest
coram te propter hoc ».
01 Dum ergo oraret Esdras et imploraret flens et prostratus ante
templum Dei, collectus est ad eum de Israel cœtus grandis nimis
virorum et mulierum et puerorum; et flevit populus fletu multo.
02 Et respondit Sechenias filius Iehiel de filiis Elam et dixit
Esdræ: « Nos prævaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores
alienigenas de populis terræ. Nunc autem spes est in Israel super
hoc:
03 percutiamus fœdus cum Domino Deo nostro, ut proiciamus
universas uxores et eos, qui de his nati sunt, iuxta voluntatem
Domini et eorum, qui timent præceptum Domini Dei nostri, et secundum
legem fiat.
04 Surge, tuum est decernere, nosque erimus tecum; confortare et
fac ».
05 Surrexit ergo Esdras et fecit principes sacerdotum et
Levitarum et omnem Israel iurare, ut facerent secundum verbum hoc, et
iuraverunt.
06 Et surrexit Esdras ante domum Dei et abiit ad cubiculum
Iohanan filii Eliasib et pernoctavit ibi; panem non comedit et aquam
non bibit, lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de
captivitate.
07 Et missa est vox in Iuda et in Ierusalem omnibus filiis
transmigrationis, ut congregarentur in Ierusalem;
08 et omnis, qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium
principum et seniorum, auferetur universa substantia eius, et ipse
abicietur de cœtu transmigrationis.
09 Convenerunt igitur omnes viri Iudæ et Beniamin in Ierusalem
tribus diebus, ipse est mensis nonus vicesimo die mensis, et sedit
omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato et pluviis.
10 Et surrexit Esdras sacerdos et dixit ad eos: « Vos
transgressi estis et duxistis uxores alienigenas, ut adderetis super
delictum Israel.
11 Et nunc date confessionem Domino, Deo patrum vestrorum, et
facite placitum eius et separamini a populis terræ et ab uxoribus
alienigenis ».
12 Et respondit universa multitudo dixitque voce magna:
« Iuxta verbum tuum ad nos, sic fiat.
13 Verumtamen quia populus multus est et tempus pluviæ, et non
sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum — multi
quippe peccavimus in sermone isto —
14 constituantur principes in universa multitudine; et omnes in
civitatibus nostris, qui duxerunt uxores alienigenas, veniant in
temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatem
et iudices eius, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato
hoc ».
15 Tantummodo Ionathan filius Asael et Iaasia filius Thecue
steterunt contra hoc, et Mosollam et Sabethai Levites adiuverunt eos.
16 Feceruntque sic filii transmigrationis. Et elegit Esdras
sacerdos viros principes familiarum iuxta domus patrum eorum, omnes
autem per nomina eorum, et sederunt in die primo mensis decimi, ut
quærerent rem.
17 Et absolverunt causam cunctorum, qui duxerant uxores
alienigenas, intra diem primam mensis primi.
18 Et inventi sunt de filiis sacerdotum, qui duxerant uxores
alienigenas. De filiis Iesua filii Iosedec et de fratribus eius:
Maasia et Eliezer et Iarib et Godolia;
19 et dederunt manus suas, ut eicerent uxores suas et pro delicto
suo arietem offerrent.
20 Et de filiis Emmer: Hanani et Zabadia.
21 Et de filiis Harim: Maasia et Elia et Semeia et Iehiel et
Ozias.
22 Et de filiis Phassur: Elioenai, Maasia, Ismael, Nathanael,
Iozabad et Elasa.
23 Et de filiis Levitarum: Iozabad et Semei et Celaia, ipse est
Celita, Phethahia, Iuda et Eliezer.
24 Et de cantoribus: Eliasib. Et de ianitoribus: Sellum et Telem
et Uri.
25 Et ex Israel de filiis Pharos: Remia et Iezia et Melchia et
Miamin et Eleazar et Melchia et Banaia.
26 Et de filiis Elam: Matthania, Zacharias et Iehiel et Abdi et
Ierimoth et Elia.
27 Et de filiis Zethua: Elioenai, Eliasib, Matthania et Ierimoth
et Zabad et Aziza.
28 Et de filiis Bebai: Iohanan, Hanania, Zabbai, Athalai.
29 Et de filiis Beguai: Mosollam et Melluch et Adaia, Iasub et
Saal et Ramoth.
30 Et de filiis Phahathmoab: Edna et Chalal, Banaias et Maasias,
Matthanias, Beseleel, Bennui et Manasse.
31 Et de filiis Harim: Eliezer, Iesia, Melchias, Semeias, Simeon,
32 Beniamin, Melluch, Samarias.
33 Et de filiis Hasum: Matthanai, Matthatha, Zabad, Eliphalet,
Iermai, Manasse, Semei.
34 De filiis Bani: Maaddi, Amram et Ioel,
35 Banaia et Badaias, Cheliau,
36 Vania, Meremoth et Eliasib,
37 Matthanias, Matthanai et Iasi.
38 Et de filiis Bennui: Semei
39 et Selemias et Nathan et Adaias
40 et Mechnedebai, Sisai, Sarai,
41 Azareel et Selemias, Samaria,
42 Sellum, Amaria, Ioseph.
43 De filiis Nabo: Iehiel, Matthathias, Zabad, Zabina, Ieddu et
Ioel et Banaia.
44 Omnes hi acceperant uxores alienigenas et dimiserunt uxores et
filios.