01 Post mortem Iosue consuluerunt filii Israel Dominum dicentes:
« Quis nostrum primus ascendet ad Chananæum ad pugnandum contra
eum? ».
02 Dixitque Dominus: « Iudas ascendet: ecce tradidi terram
in manus eius ».
03 Et ait Iudas Simeoni fratri suo: « Ascende mecum in sorte
mea, et pugnemus contra Chananæum, et ego pergam tecum in sorte
tua ». Et abiit cum eo Simeon.
04 Ascenditque Iudas, et tradidit Dominus Chananæum ac Pherezæum
in manus eorum, et percusserunt in Bezec decem milia virorum.
05 Inveneruntque Adonibezec in Bezec et pugnaverunt contra eum ac
percusserunt Chananæum et Pherezæum.
06 Fugit autem Adonibezec, quem persecuti comprehenderunt, cæsis
pollicibus manuum eius ac pedum.
07 Dixitque Adonibezec: « Septuaginta reges, amputatis
manuum ac pedum pollicibus, colligebant sub mensa mea ciborum
reliquias. Sicut feci, ita reddidit mihi Deus ». Adduxeruntque
eum in Ierusalem, et ibi mortuus est.
08 Oppugnantes ergo filii Iudæ Ierusalem ceperunt eam; et
percusserunt in ore gladii tradentes incendio civitatem.
09 Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananæum, qui
habitabat in montanis et in Nageb et in Sephela.
10 Pergensque Iuda contra Chananæum, qui habitabat in Hebron, cui
nomen fuit antiquitus Cariatharbe, percussit Sesai et Ahiman et
Tholmai.
11 Atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cuius nomen
vetus erat Cariathsepher (id est civitas Litterarum).
12 Dixitque Chaleb: « Qui percusserit Cariathsepher et
ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem ».
13 Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Chaleb minor,
dedit ei Axam filiam suam coniugem.
14 Quæ cum veniret, incitavit eum, ut peteret a patre suo agrum.
Demisit ergo se de asino, et dixit ei Chaleb: « Quid
habes? ».
15 At illa respondit: « Da mihi benedictionem; quia terram
arentem dedisti mihi, da et irriguam aquis ». Dedit ergo ei
Chaleb irriguum superius et irriguum inferius.
16 Filii autem Hobab Cinæi cognati Moysi ascenderunt de civitate
Palmarum cum filiis Iudæ in desertum Iudæ, quod est ad meridiem Arad,
et habitaverunt cum Amalecitis.
17 Abiit autem Iudas cum Simeone fratre suo et percusserunt simul
Chananæum, qui habitabat in Sephath, et percusserunt urbem
anathemate. Vocatumque est nomen eius Horma (id est Anathema).
18 Cepitque Iudas Gazam cum finibus suis et Ascalonem atque
Accaron cum terminis suis.
19 Fuitque Dominus cum Iuda, et montana possedit; nec potuit
expellere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant.
20 Dederuntque Chaleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui expulit
ex ea tres filios Enac.
21 Iebusæum autem habitatorem Ierusalem non expulerunt filii
Beniamin, habitavitque Iebusæus cum filiis Beniamin in Ierusalem
usque in præsentem diem.
22 Domus quoque Ioseph ascendit Bethel, fuitque Dominus cum eis.
23 Nam, cum explorarent urbem, quæ prius Luza vocabatur,
24 viderunt custodes hominem egredientem de civitate dixeruntque
ad eum: « Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum
misericordiam ».
25 Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii;
hominem autem illum et omnem cognationem eius dimiserunt.
26 Qui dimissus abiit in terram Hetthim et ædificavit ibi
civitatem vocavitque eam Luzam, quæ ita appellatur usque in præsentem
diem.
27 Manasses quoque non occupavit Bethsan et Thanach cum viculis
suis nec expulit habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis
suis; mansitque Chananæus in terra hac.
28 Postquam autem confortatus est Israel, fecit eos tributarios
et expellere noluit.
29 Ephraim etiam non expulit Chananæum, qui habitabat in Gazer,
sed habitavit Chananæus in medio eius in Gazer.
30 Zabulon non expulit habitatores Cetron et Naalol, sed
habitavit Chananæus in medio eius factusque est ei tributarius.
31 Aser quoque non expulit habitatores Achcho et Sidonis, Ahalab
et Achazib et Helba et Aphec et Rohob;
32 habitavitque Aser in medio Chananæi habitatoris illius terræ,
quia non expulit eum.
33 Nephthali non expulit habitatores Bethsames et Bethanath et
habitavit inter Chananæum habitatorem terræ, fueruntque ei Bethsamitæ
et Bethanitæ tributarii.
34 Artavitque Amorræus filios Dan in montem nec dedit eis locum,
ut ad planiora descenderent.
35 Habitavitque Amorræus in Hathares, in Aialon et Salebim; et
aggravata est manus domus Ioseph, factusque est ei tributarius.
36 Fuit autem terminus Amorræi ab ascensu Acrabbim ad Petram et
superiora loca.
01 Ascenditque angelus Domini de Galgalis in Bochim et ait:
« Eduxi vos de Ægypto et introduxi in terram, pro qua iuravi
patribus vestris et pollicitus sum, ut non facerem irritum pactum
meum vobiscum in sempiternum,
02 ita dumtaxat ut non feriretis fœdus cum habitatoribus terræ
huius, sed aras eorum subverteretis. Et noluistis audire vocem meam.
Cur hoc fecistis?
03 Quam ob rem nolui expellere eos a facie vestra, ut sint vobis
in laqueum, et dii eorum in ruinam ».
04 Cumque loqueretur angelus Domini verba hæc ad omnes filios
Israel, elevaverunt vocem suam et fleverunt.
05 Et vocatum est nomen loci illius Bochim (id est locus
Flentium); immolaveruntque ibi hostias Domino.
06 Dimisit ergo Iosue populum, et abierunt filii Israel
unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent terram.
07 Servieruntque Domino cunctis diebus Iosue et seniorum, qui
longo post eum vixerunt tempore et viderant universum opus magnum
Domini, quod fecerat cum Israel.
08 Mortuus est autem Iosue filius Nun famulus Domini centum et
decem annorum;
09 et sepelierunt eum in finibus possessionis suæ in Thamnathsare
in monte Ephraim a septentrionali plaga montis Gaas.
10 Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos, et
surrexerunt alii post illam, qui non noverant Dominum et opus, quod
fecerat cum Israel.
11 Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini et
servierunt Baalim
12 ac dimiserunt Dominum, Deum patrum suorum, qui eduxerat eos de
terra Ægypti, et secuti sunt deos alienos, de diis populorum, qui
habitabant in circuitu eorum, et adoraverunt eos et ad iracundiam
concitaverunt Dominum
13 dimittentes eum et servientes Baal et Astharoth.
14 Iratusque Dominus contra Israel tradidit eos in manibus
diripientium, qui diripuerunt eos, et vendidit eos hostibus, qui
habitabant per gyrum, nec potuerunt resistere adversariis suis;
15 sed, quocumque pergere voluissent, manus Domini erat super eos
ad malum, sicut locutus est et iuravit eis, et vehementer afflicti
sunt.
16 Suscitavitque Dominus iudices, qui liberarent eos de
vastantium manibus;
17 sed nec illos audire voluerunt fornicantes cum diis alienis et
adorantes eos. Cito deseruerunt viam, per quam ingressi fuerant
patres eorum audientes mandata Domini, et omnia fecere contraria.
18 Cumque Dominus iudices suscitaret eis, erat Dominus cum iudice
et liberabat eos de manu hostium eorum toto tempore iudicis, quia
flectebatur misericordia et audiebat gemitus afflictorum.
19 Postquam autem mortuus esset iudex, revertebantur et multo
faciebant peiora quam fecerant patres sui, sequentes deos alienos,
servientes eis et adorantes illos: non dimiserunt opera sua et viam
durissimam, per quam ambulare consueverant.
20 Iratusque est furor Domini in Israel et ait: « Quia
irritum fecit gens ista pactum meum, quod pepigeram cum patribus
eorum, et vocem meam audire contempsit,
21 et ego non expellam gentes, quas dimisit Iosue et mortuus est;
22 ut in ipsis experiar Israel, utrum custodiant viam Domini et
ambulent in ea, sicut custodierunt patres eorum, an non ».
23 Dimisit ergo Dominus has nationes et cito expellere noluit nec
tradidit in manibus Iosue.
01 Hæ sunt gentes, quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis
Israelem, omnes, qui non noverant bella Chananæorum,
02 ut discerent certare cum hostibus generationes filiorum
Israel, quæ non habebant consuetudinem prœliandi:
03 quinque satrapæ Philisthinorum omnisque Chananæus et Sidonius
atque Hevæus, qui habitabat in monte Libano de monte Baalhermon usque
ad introitum Emath.
04 Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israelem, utrum
audiret mandata Domini, quæ præceperat patribus eorum per manum
Moysi, an non.
05 Itaque filii Israel habitaverunt in medio Chananæi et Hetthæi
et Amorræi et Pherezæi et Hevæi et Iebusæi
06 et duxerunt uxores filias eorum, ipsique filias suas eorum
filiis tradiderunt, et servierunt diis eorum.
07 Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini et obliti
sunt Domini Dei sui servientes Baalim et Astharoth.
08 Iratusque Dominus contra Israel tradidit eos in manus
Chusanrasathaim regis Mesopotamiæ, servieruntque ei octo annis.
09 Et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem et
liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez fratrem Chaleb
minorem.
10 Fuitque in eo spiritus Domini, et iudicavit Israelem
egressusque est ad pugnam; et tradidit Dominus in manu eius
Chusanrasathaim regem Mesopotamiæ, et prævaluit adversus eum.
11 Quievitque terra quadraginta annis, et mortuus est Othoniel
filius Cenez.
12 Addiderunt autem filii Israel facere malum in conspectu
Domini, qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt
malum in conspectu Domini.
13 Et copulavit sibi Eglon filios Ammon et Amalec abiitque et
percussit Israel atque possedit urbem Palmarum.
14 Servieruntque filii Israel Eglon regi Moab decem et octo
annis.
15 Et clamaverunt filii Israel ad Dominum, qui suscitavit eis
salvatorem Aod filium Gera de Beniamin, qui sinistra manu utebatur
pro dextera. Miseruntque filii Israel per illum munera Eglon regi
Moab.
16 Fecitque Aod sibi gladium ancipitem longitudinis palmæ manus
et accinctus est eo subter vestem in dextro femore
17 obtulitque munera Eglon regi Moab. Erat autem Eglon crassus
nimis.
18 Cumque obtulisset ei munera, dimisit socios, qui illa
portaverant;
19 et reversus de Galgalis, ubi erant idola, dixit ad regem:
« Verbum secretum habeo ad te, o rex ». Et ille imperavit
silentium; egressique sunt omnes, qui circa eum erant.
20 Aod autem ingressus erat ad eum, cum sederet in æstivo
cenaculo, quod ipsi soli erat, dixitque: « Verbum Dei habeo ad
te ». Qui statim surrexit de throno.
21 Extenditque Aod manum sinistram et tulit sicam de dextro
femore suo infixitque eam in ventre eius
22 tam valide, ut capulus ferrum sequeretur in vulnere ac
pinguissimo adipe stringeretur. Nec eduxit gladium, sed ita, ut
percusserat, reliquit in corpore; statimque per secreta naturæ alvi
stercora proruperunt.
23 Aod autem egressus in atrium clausit ostium cenaculi post se
et obfirmavit sera.
24 Egresso illo, servi regis venerunt et, cum viderent clausas
fores cenaculi, dixerunt: « Certe purgat alvum in æstivo
cubiculo ».
25 Exspectantesque diu, donec erubescerent, et videntes quod
nullus aperiret, tulerunt clavem et aperientes invenerunt dominum
suum iacentem in terra mortuum.
26 Aod autem, dum illi cunctarentur, effugerat et pertransiit
locum idolorum, unde reversus fuerat, venitque in Seira.
27 Et statim insonuit bucina in monte Ephraim; descenderuntque
cum eo filii Israel, ipso in fronte gradiente.
28 Qui dixit ad eos: « Sequimini me; tradidit enim Dominus
inimicos vestros Moabitas in manus vestras ». Descenderuntque
post eum et occupaverunt vada Iordanis, quæ transmittunt in Moab, et
non dimiserunt transire quemquam,
29 sed percusserunt Moabitas in tempore illo circiter decem
milia, omnes robustos et fortes viros. Nullus eorum evadere potuit.
30 Humiliatusque est Moab die illo sub manu Israel; et quievit
terra octoginta annis.
31 Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de
Philisthim sescentos viros stimulo boum; et ipse quoque salvum fecit
Israel.
01 Addideruntque filii Israel facere malum in conspectu Domini
post mortem Aod,
02 et tradidit illos Dominus in manu Iabin regis Chanaan, qui
regnavit in Asor. Habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram: ipse
autem habitabat in Haroseth gentium.
03 Clamaveruntque filii Israel ad Dominum; nongentos enim habebat
falcatos currus et per viginti annos vehementer oppresserat eos.
04 Erat autem Debora prophetis, uxor Lapidoth, quæ iudicabat
Israel in illo tempore.
05 Et sedebat sub palma Deboræ inter Rama et Bethel in monte
Ephraim; ascendebantque ad eam filii Israel in iudicium.
06 Quæ misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nephthali
dixitque ad eum: « Præcepit tibi Dominus, Deus Israel: Vade et
duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum
de filiis Nephthali et de filiis Zabulon.
07 Ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram
principem exercitus Iabin et currus eius atque omnem multitudinem et
tradam eum in manu tua ».
08 Dixitque ad eam Barac: « Si venis mecum, vadam; si
nolueris venire mecum, non pergam ».
09 Quæ dixit ad eum: « Ibo quidem tecum; sed in hac via non
erit tibi gloria, quia in manu mulieris tradet Dominus
Sisaram ». Surrexit itaque Debora et perrexit cum Barac in
Cedes.
10 Qui, accitis Zabulon et Nephthali in Cedes, ascendit cum decem
milibus pugnatorum habens Deboram in comitatu suo.
11 Haber autem Cinæus recesserat a ceteris Cinæis fratribus suis
filiis Hobab cognati Moysi et tetendit tabernaculum usque ad quercum
in Saananim iuxta Cedes.
12 Nuntiatumque est Sisaræ quod ascendisset Barac filius Abinoem
in montem Thabor,
13 et congregavit omnes nongentos falcatos currus omnemque
exercitum, qui cum eo erat, de Haroseth gentium ad torrentem Cison.
14 Dixitque Debora ad Barac: « Surge: hæc est enim dies, in
qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas. En ipse ductor est
tuus ». Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem milia
pugnatorum cum eo.
15 Perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus eius
universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac, in
tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret,
16 et Barac persequeretur fugientes currus et exercitum usque ad
Haroseth gentium, et omnis hostium multitudo usque ad internecionem
caderet.
17 Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxoris Haber
Cinæi; erat enim pax inter Iabin regem Asor et domum Haber Cinæi.
18 Egressa igitur Iahel in occursum Sisaræ dixit ad eum:
« Intra ad me, domine mi; intra, ne timeas ». Qui ingressus
tabernaculum eius et opertus ab ea panno,
19 dixit ad eam: « Da mihi, obsecro, paululum aquæ, quia
sitio ». Quæ aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit
illum.
20 Dixitque Sisara ad eam: « Sta ante ostium tabernaculi et,
cum venerit aliquis interrogans te et dicens: “Numquid hic est
aliquis?”, respondebis: “Nullus est” ».
21 Tulit porro Iahel uxor Haber clavum tabernaculi assumens
pariter malleum; et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra
tempus capitis eius clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum
usque ad terram; qui soporem morti socians defecit et mortuus est.
22 Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat; egressaque Iahel in
occursum eius dixit ei: « Veni, et ostendam tibi virum, quem
quæris ». Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram iacentem
mortuum et clavum infixum in tempore eius.
23 Humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan coram
filiis Israel,
24 qui crescebant cotidie et forti manu opprimebant Iabin regem
Chanaan, donec delerent eum.
01 Cecineruntque Debora et Barac filius Abinoem in die illo dicen
tes:
02 « Quia comæ excussæ sunt in Israel, cum sponte se obtulit
populus, benedicite Domino!
03 Audite, reges, percipite auribus, principes; ego sum, ego sum,
quæ Domino canam, psallam Domino, Deo Israel!
04 Domine, cum exires de Seir, incederes de regione Edom, terra
mota est, cælique stillaverunt, ac nubes stillaverunt aquis;
05 montes fluxerunt a facie Domini Sinai, a facie Domini, Dei
Israel.
06 In diebus Samgar filii Anath, in diebus Iahel quieverunt
semitæ; et, qui ingrediebantur per eas, ambulaverunt per calles
devios.
07 Cessaverunt fortes in Israel et quieverunt, donec surgeres,
Debora, surgeres mater in Israel.
08 Elegerunt deos novos; tunc erat pugna in portis. Clipeus et
hasta non apparuerunt in quadraginta milibus Israel.
09 Cor meum diligit principes Israel. Qui sponte obtulistis vos
in populo, benedicite Domino!
10 Qui ascenditis super nitentes asinas et sedetis super tapetia
et ambulatis in via, loquimini.
11 Ad vocem eorum, qui distribuunt aquas ad canales, ibi narrant
iustitias Domini, iustitias fortitudinis eius in Israel: tunc
descendit populus Domini ad portas.
12 Surge, surge, Debora; surge, surge et loquere canticum! Surge,
Barac, et apprehende captivos tuos, fili Abinoem!
13 Tunc descenderunt reliquiæ ad inclitos, populus Domini
descendit pro eo in fortibus.
14 Ex Ephraim venerunt principes in vallem post te, Beniamin, in
populis tuis. De Machir principes descenderunt, et de Zabulon, qui
tenent sceptrum, præfecti.
15 Duces Issachar fuere cum Debora; sic Barac in vallem missus
cum peditibus suis. In pagis Ruben magna consilia cordis.
16 Quare sedebas inter caulas, ut audires sibilos tibiæ apud
greges? Pagis Ruben magnæ investigationes cordis.
17 Galaad trans Iordanem quiescebat; et Dan cur peregrinus
vacabat navibus? Aser habitabat in litore maris et in portibus
morabatur.
18 Zabulon vero obtulit animam suam morti, et Nephthali super
excelsa regionis.
19 Venerunt reges et pugnaverunt, pugnaverunt reges Chanaan in
Thanach iuxta aquas Mageddo, prædam argenti non tulere!
20 De cælo dimicaverunt stellæ, cursu suo adversus Sisaram
pugnaverunt.
21 Torrens Cison traxit cadavera eorum, torrens prœliorum,
torrens Cison; incede, anima mea, fortiter.
22 Tunc calcaverunt ungulæ equorum in cursu præcipiti fortium
suorum.
23 Maledicite, Meroz, dixit angelus Domini, maledicite
habitatoribus eius, quia non venerunt ad auxilium Domini, in
adiutorium Domini in fortibus.
24 Benedicta præ mulieribus Iahel uxor Haber Cinæi, præ
mulieribus tabernaculi benedicatur!
25 Aquam petenti lac dedit et in phiala principum obtulit
butyrum.
26 Sinistram manum misit ad clavum et dextram ad fabrorum
malleum: percussitque Sisaram quærens in capite vulneri locum et
tempus valide perforans.
27 Inter pedes eius ruit, cecidit, iacebat; inter pedes eius
ruit, cecidit; ubi ruit, ibi iacebat exanimis.
28 Per fenestram prospiciens eiulabat mater Sisaræ per cancellos:
“Cur moratur regredi currus eius? Quare tardant rotæ quadrigarum
illius?”.
29 Una sapientior ceteris uxoribus respondit ei, et ipsa sibi
repetit verba illius:
30 “Certo nunc dividunt inventa spolia, unam, duas feminas
singulis viris; duas vestes diversorum colorum Sisaræ in prædam;
unam, duas texturas discolores collo meo in prædam”.
31 Sic pereant omnes inimici tui, Domine! Qui autem diligunt eum,
rutilent, sicut sol in ortu suo splendet ».
32 Quievitque terra per quadraginta annos.