Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Iudices 6 (Nova Vulgata)
01 Fecerunt autem filii Israel malum in conspectu Domini, qui tradidit eos in manu Madian septem annis.
02 Et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et tutissima loca.
03 Cumque sevisset Israel, ascendebat Madian et Amalec ceterique orientalium nationum
04 et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis, cuncta vastabant usque ad introitum Gazæ nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israel, non oves, non boves, non asinos.
05 Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis et, instar locustarum, universa complebant, innumera multitudo hominum et camelorum, quidquid tetigerant devastantes.
06 Humiliatusque est Israel valde in conspectu Madian.
07 Et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas.
08 Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est: « Hæc dicit Dominus, Deus Israel: Ego vos feci conscendere de Ægypto et eduxi vos de domo servitutis
09 et liberavi de manu Ægyptiorum et omnium inimicorum, qui affligebant vos, eiecique eos ad introitum vestrum et tradidi vobis terram eorum.
10 Et dixi: Ego Dominus Deus vester, ne timeatis deos Amorræorum, in quorum terra habitatis. Et noluistis audire vocem meam ».
11 Venit autem angelus Domini et sedit sub quercu, quæ erat in Ephra et pertinebat ad Ioas de familia Abiezer. Cumque Gedeon filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut absconderet a Madian,
12 apparuit ei angelus Domini et ait: « Dominus tecum, vir fortis! ».
13 Dixitque ei Gedeon: « Obsecro, domine mi, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos hæc omnia? Ubi sunt omnia mirabilia eius, quæ narraverunt patres nostri atque dixerunt: “De Ægypto eduxit nos Dominus”? Nunc autem dereliquit nos Dominus et tradidit in manu Madian ».
14 Respexitque ad eum Dominus et ait: « Vade in hac fortitudine tua et liberabis Israel de manu Madian; scito quod miserim te ».
15 Qui respondens ait: « Obsecro, Domine, in quo liberabo Israel? Ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei ».
16 Dixitque ei Dominus: « Ego ero tecum, et percuties Madian quasi unum virum ».
17 Et ille: « Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis, qui loquaris ad me;
18 ne recedas hinc, donec revertar ad te portans oblationem et offerens tibi ». Qui respondit: « Ego præstolabor adventum tuum ».
19 Ingressus est itaque Gedeon et coxit hædum et de farinæ ephi azymos panes; carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei.
20 Cui dixit angelus Dei: « Tolle carnes et panes azymos et pone super petram illam et ius desuper funde ». Cumque fecisset ita,
21 extendit angelus Domini summitatem virgæ, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et azymos panes, ascenditque ignis de petra et carnes azymosque panes consumpsit. Angelus autem Domini evanuit ex oculis eius.
22 Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait: “Heu mihi, Domine Deus, quia vidi angelum Domini facie ad faciem! ».
23 Dixitque ei Dominus: « Pax tecum, ne timeas, non morieris! ».
24 Ædificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud: « Dominus pax »; usque in præsentem diem adhuc est in Ephra filiorum Abiezer.
25 Nocte illa dixit Dominus ad eum: « Tolle taurum patris tui, alterum taurum scilicet annorum septem, destruesque aram Baal, quæ est patris tui, et palum, qui iuxta aram est, succide;
26 et ædificabis altare Domino Deo tuo in summitate petræ huius secundum ordinem; tollesque taurum secundum et offeres holocaustum super struem lignorum pali, quem succideris ».
27 Assumptis igitur Gedeon decem viris de servis suis, fecit, sicut præceperat Dominus; timens autem domum patris sui et homines illius civitatis per diem facere noluit, sed omnia nocte complevit.
28 Cumque surrexissent viri oppidi eius mane, viderunt destructam aram Baal palumque succisum et taurum alterum impositum super altare, quod tunc ædificatum erat.
29 Dixeruntque ad invicem: « Quis hoc fecit? ». Cumque perquirerent auctorem facti, dictum est: « Gedeon filius Ioas fecit hæc omnia ».
30 Et dixerunt ad Ioas: « Produc filium tuum, ut moriatur, quia destruxit aram Baal et succidit palum ».
31 Respondit Ioas omnibus, qui circumdabant eum: « Numquid certare vultis pro Baal et salvare eum? Qui certabit pro Baal, morietur usque mane. Si Deus est, certet pro seipso contra eum, qui destruxit aram eius ».
32 Ex illo die vocatus est Gedeon Ierobbaal, eo quod dicebatur: « Certet contra eum Baal, quia destruxit altare eius ».
33 Igitur omnis Madian et Amalec et orientales populi congregati sunt simul et transeuntes Iordanem castrametati sunt in valle Iezrahel.
34 Spiritus autem Domini induit Gedeon, qui clangens bucina convocavit domum Abiezer, ut sequeretur.
35 Misitque nuntios in universum Manassen, qui et ipse secutus est eum; et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nephthali, qui occurrerunt ei.
36 Dixitque Gedeon ad Deum: « Si salvum facis per manum meam Israel, sicut locutus es,
37 ponam vellus lanæ in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israel ».
38 Factumque est ita. Et de nocte consurgens, expresso vellere concham rore complevit.
39 Dixitque rursus ad Deum: « Ne irascatur furor tuus contra me, si adhuc semel tentavero signum quærens in vellere. Oro, ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens ».
40 Fecitque Deus nocte illa, ut postulaverat; et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra.
 
Iudices 7 (Nova Vulgata)
01 Igitur Ierobbaal, qui et Gedeon, de nocte consurgens et omnis populus cum eo castrametati sunt ad fontem, qui vocatur Harad. Erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Moreh.
02 Dixitque Dominus ad Gedeon: « Maior tecum est populus, quam ut tradatur Madian in manus eius, ne glorietur contra me Israel et dicat: “Meis viribus liberatus sum”.
03 Loquere ad populum et, cunctis audientibus, prædica: “Qui formidolosus et timidus est, revertatur et recedat de monte Gelboe” ». Et reversa sunt ex populo viginti duo milia virorum; et tantum decem milia remanserunt.
04 Dixitque Dominus ad Gedeon: « Adhuc populus multus est; duc eos ad aquas, et ibi probabo illos, et, de quo dixero tibi ut tecum vadat, ipse pergat; quem ire prohibuero, revertatur ».
05 Cumque deduxisset populum ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon: « Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum; qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt ».
06 Fuit itaque numerus eorum, qui manu ad os proiciente aquas lambuerant, trecenti viri; omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat.
07 Et ait Dominus ad Gedeon: « In trecentis viris, qui lambuerunt aquas, liberabo vos et tradam Madian in manu tua; omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum ».
08 Sumptis itaque pro numero cibariis et tubis, omnem reliquam multitudinem abire præcepit ad tabernacula sua et ipse trecentos viros tenuit. Castra autem Madian erant subter eum in valle.
09 Eadem nocte dixit Dominus ad eum: « Surge et descende in castra, quia tradidi ea in manu tua.
10 Sin autem ire formidas, descendat tecum Phara puer tuus.
11 Et, cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tuæ, et securior ad hostium castra descendes ». Descendit ergo ipse et Phara puer eius in partem castrorum, ubi erant armatorum vigiliæ.
12 Madian autem et Amalec et omnes orientales populi fusi iacebant in valle ut locustarum multitudo; cameli quoque innumerabiles erant sicut arena, quæ iacet in litoribus maris.
13 Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo et dicebat: « Ecce vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere; cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud atque subvertit et terræ funditus coæquavit ».
14 Respondit is, cui loquebatur: “Non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israelitæ; tradidit Deus in manu eius Madian et omnia castra eius ».
15 Cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem eius, adoravit et reversus ad castra Israel ait: « Surgite, tradidit enim Dominus in manus vestras castra Madian ».
16 Divisitque trecentos viros in tres partes et dedit tubas in manibus eorum lagœnasque vacuas ac lampades in medio lagœnarum
17 et dixit ad eos: « Quod me facere videritis, hoc facite; ingrediar extremam partem castrorum, et, quod fecero, sectamini.
18 Quando personaverit tuba in manu mea et omnium eorum, qui mecum sunt, vos quoque per castrorum circuitum clangite et conclamate: “Domino et Gedeoni!” ».
19 Ingressusque est Gedeon et trecenti viri, qui erant cum eo, extremam partem castrorum, incipientibus vigiliis noctis mediæ, cum eo ipso tempore custodes mutati essent, et cœperunt bucinis clangere et conterere lagœnas.
20 Cumque in tribus personarent turmis et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus lampades et dextris sonantes tubas clamaveruntque: « Gladius Domino et Gedeoni! »,
21 stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. Omnia itaque castra turbata sunt, et vociferantes ululantesque fugerunt.
22 Et insistebant trecenti viri bucinis personantes. Immisitque Dominus gladium in omnibus castris, et mutua se cæde truncabant fugientes usque Bethsetta, Sareda et crepidinem Abelmehula in Tebbath.
23 Convocati autem viri Israel de Nephthali et Aser et omni Manasse persequebantur Madian.
24 Misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens: « Descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera atque Iordanem ». Omnis Ephraim præoccupavit aquas usque Bethbera atque Iordanem.
25 Apprehensosque duos principes Madian Oreb et Zeb interfecit Oreb in Petra Oreb, Zeb vero in Torculari Zeb; et persecuti sunt Madian capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Iordanis.
 
Iudices 8 (Nova Vulgata)
01 Dixeruntque ad eum viri Ephraim: « Quid est hoc quod nobis facere voluisti, ut non nos vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian? », iurgantes fortiter et prope vim inferentes.
02 Quibus ille respondit: « Quid enim tale facere potui, quale vos fecistis? Nonne melior est racemus Ephraim vindemiis Abiezer?
03 In manus vestras Deus tradidit principes Madian Oreb et Zeb. Quid tale facere potui, quale vos fecistis? ». Quod cum locutus esset, requievit spiritus eorum, quo tumebant contra eum.
04 Cumque venisset Gedeon ad Iordanem, transivit eum cum trecentis viris, qui secum erant et præ lassitudine fugientes persequi vix poterant.
05 Dixitque ad viros Succoth: “Date, obsecro, panes populo, qui mecum est, quia valde defecerunt, et ego persequor Zebee et Salmana reges Madian ».
06 Responderunt principes Succoth: « Forsitan palmæ manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt, ut demus exercitui tuo panes? ».
07 Quibus ille ait: « Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, triturabo carnes vestras cum spinis deserti et tribulis ».
08 Et inde conscendens venit in Phanuel locutusque est ad viros eius loci similia. Cui et illi responderunt, sicut responderant viri Succoth.
09 Dixit itaque et eis: “Cum reversus fuero in pace, destruam turrim hanc”.
10 Zebee autem et Salmana requiescebant in Carcar cum omni exercitu suo, quasi quindecim milia viri, qui remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum, cæsis centum viginti milibus bellatorum educentium gladium.
11 Ascendensque Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur ad orientalem partem Nobe et Iegbaa, percussit castra hostium, qui securi erant et nihil adversi suspicabantur.
12 Fugeruntque Zebee et Salmana. Persequens Gedeon comprehendit duos reges Madian Zebee et Salmana, turbato omni exercitu eorum.
13 Revertensque Gedeon filius Ioas de bello per ascensum Hares,
14 apprehendit puerum de viris Succoth interrogavitque eum nomina principum et seniorum Succoth, qui scripsit ei septuaginta septem viros.
15 Venitque ad viros Succoth et dixit eis: “En Zebee et Salmana, super quibus exprobrastis mihi dicentes: “Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt, ut demus viris tuis, qui lassi sunt, panes?” ».
16 Tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos; et trituravit cum eis viros Succoth.
17 Turrim quoque Phanuel subvertit, occisis habitatoribus civitatis.
18 Dixitque ad Zebee et Salmana: « Quales fuerunt viri, quos occidistis in Thabor? ». Qui responderunt: « Similes tui, et unusquisque ex eis quasi filius regis ».
19 Quibus ille ait: « Fratres mei fuerunt, filii matris meæ. Vivit Dominus, si servassetis eos, non vos occiderem! ».
20 Dixitque Iether primogenito suo: « Surge et interfice eos! ». Qui non eduxit gladium; timebat enim, quia adhuc puer erat.
21 Dixeruntque Zebee et Salmana: « Tu surge et irrue in nos, quia iuxta ætatem robur est hominis ». Surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana et tulit lunulas, quibus colla camelorum eorum decorata erant.
22 Dixeruntque viri Israel ad Gedeon: « Dominare nostri, tu et filius tuus et filius filii tui, quia liberasti nos de manu Madian ».
23 Quibus ille ait: « Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur Dominus ».
24 Dixitque ad eos: « Unam petitionem postulo a vobis: date mihi unusquisque anulum ex præda sua ». Anulos enim aureos Ismaelitæ habere consuerant.
25 Qui responderunt: « Libentissime dabimus ». Expandentesque super terram pallium proiecerunt in eo unusquisque anulum de præda sua.
26 Et fuit pondus postulatorum anulorum mille septingenti auri sicli absque lunulis et inauribus et vestibus purpureis, quibus Madian reges uti soliti erant, et præter torques camelorum.
27 Fecitque ex eo Gedeon ephod et posuit illud in civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Israel in eo, et factum est Gedeoni et omni domui eius in ruinam.
28 Humiliatus est autem Madian coram filiis Israel, nec potuerunt ultra elevare cervices, sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon vivebat.
29 Abiit itaque Ierobbaal filius Ioas et habitavit in domo sua;
30 habuitque Gedeon septuaginta filios, qui egressi sunt de femore eius, eo quod multas haberet uxores.
31 Concubina quoque illius, quam habebat in Sichem, genuit ei filium, cui ipse nomen imposuit Abimelech.
32 Mortuusque est Gedeon filius Ioas in senectute bona et sepultus est in sepulcro Ioas patris sui in Ephra filiorum Abiezer.
33 Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israel et fornicati cum Baalim posuerunt sibi Baalberith in deum.
34 Nec recordati sunt Domini Dei sui, qui eruit eos de manu omnium inimicorum suorum per circuitum,
35 nec fecerunt misericordiam cum domo Ierobbaal Gedeon iuxta omnia bona, quæ fecerat Israeli.
 
Iudices 9 (Nova Vulgata)
01 Abiit autem Abimelech filius Ierobbaal in Sichem ad fratres matris suæ et locutus est ad eos et ad omnem cognationem familiæ matris suæ dicens:
02 « Loquimini ad omnes viros Sichem: “Quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri, omnes filii Ierobbaal, an ut dominetur vobis unus vir? Simulque considerate quod os vestrum et caro vestra sum” ».
03 Locutique sunt fratres matris eius de eo ad omnes viros Sichem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post Abimelech dicentes: « Frater noster est ».
04 Dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalberith; qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos, secutique sunt eum.
05 Et venit in domum patris sui Ephra et occidit fratres suos filios Ierobbaal septuaginta viros super lapidem unum. Remansitque Ioatham filius Ierobbaal minimus, quia absconditus erat.
06 Congregati sunt autem omnes viri Sichem et universæ domus Mello abieruntque et constituerunt regem Abimelech iuxta quercum, quæ stabat in Sichem.
07 Quod cum nuntiatum esset Ioatham, ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit: « Audite me, viri Sichem, ut audiat vos Deus.
08 Ierunt ligna, ut ungerent super se regem, dixeruntque olivæ: “Impera nobis”.
09 Quæ respondit: “Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii honorantur et homines, et venire, ut super ligna movear?”.
10 Dixeruntque ligna ad arborem ficum: “Veni et super nos regnum accipe”.
11 Quæ respondit eis: “Numquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos et ire, ut super cetera ligna movear?”.
12 Locuta quoque sunt ligna ad vitem: “Veni et impera nobis”.
13 Quæ respondit: “Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat deos et homines, et super ligna cetera commoveri?”.
14 Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum: “Veni et impera super nos”.
15 Quæ respondit eis: “Si vere me regem vobis constituitis, venite et sub mea umbra requiescite; sin autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno et devoret cedros Libani!”.
16 Nunc igitur, si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech et bene egistis cum Ierobbaal et cum domo eius et reddidistis vicem beneficiis eius,
17 qui pugnavit pro vobis et animam suam dedit periculis, ut erueret vos de manu Madian,
18 qui nunc surrexistis contra domum patris mei et interfecistis filios eius septuaginta viros super unum lapidem et constituistis regem Abimelech filium ancillæ eius super habitatores Sichem, eo quod frater vester sit;
19 si ergo recte et absque vitio egistis cum Ierobbaal et domo eius hodie, lætamini in Abimelech, et ille lætetur in vobis.
20 Sin autem perverse, egrediatur ignis ex Abimelech et consumat habitatores Sichem et domum Mello, egrediaturque ignis de viris Sichem et de domo Mello et devoret Abimelech! ».
21 Quæ cum Ioatham dixisset, fugit et abiit in Bera habitavitque ibi metu Abimelech fratris sui.
22 Regnavit itaque Abimelech super Israel tribus annis.
23 Misitque Deus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem, qui rebellaverunt contra eum,
24 ut scelus interfectionis septuaginta filiorum Ierobbaal et effusio sanguinis eorum veniret super Abimelech fratrem suum et in viros Sichimorum, qui eum adiuverant.
25 Posueruntque insidias adversus eum in montium summitate et exercebant latrocinia agentes prædas de omnibus prætereuntibus. Nuntiatumque est Abimelech.
26 Venit autem Gaal filius Ebed cum fratribus suis et transivit in Sichimam, et confisi sunt habitatores Sichem in eo.
27 Egressi in agros vindemiaverunt vineas uvasque calcaverunt et, factis cantantium choris, ingressi sunt fanum dei sui et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech,
28 clamante Gaal filio Ebed: « Quis est Abimelech, et quæ est Sichem, ut serviamus ei? Numquid non est filius Ierobbaal et Zebul præfectus eius? Servite viris Hemmor patris Sichem! Cur serviemus ei?
29 Utinam daret aliquis populum istum sub manu mea, ut auferrem de medio Abimelech et dicerem ei: Congrega exercitus multitudinem et veni ».
30 Zebul princeps civitatis, auditis sermonibus Gaal filii Ebed, iratus est valde
31 et misit clam ad Abimelech nuntios dicens: « Ecce Gaal filius Ebed venit in Sichimam cum fratribus suis et excitant adversum te civitatem.
32 Surge itaque nocte cum populo, qui tecum est, et latita in agro.
33 Et primo mane, oriente sole, irrue super civitatem; illo autem egrediente adversum te cum populo suo, fac ei, quod potueris ».
34 Surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte et tetendit insidias iuxta Sichimam in quattuor locis.
35 Egressusque est Gaal filius Ebed et stetit in introitu portæ civitatis; surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco.
36 Cumque vidisset populum Gaal, dixit ad Zebul: « Ecce de montibus multitudo descendit ». Cui ille respondit: « Umbras montium vides quasi homines ».
37 Rursumque Gaal ait: « Ecce populus de Umbilico terræ descendit, et unus cuneus venit per viam Quercus Augurum ».
38 Cui dixit Zebul: « Ubi est nunc os tuum, quo loquebaris: “Quis est Abimelech, ut serviamus ei?”. Nonne iste est populus, quem despiciebas? Egredere et pugna contra eum ».
39 Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum populo, et pugnavit contra Abimelech.
40 Qui persecutus est eum fugientem, cecideruntque ex parte eius plurimi usque ad portam civitatis.
41 Et Abimelech sedit in Aruma; Zebul autem Gaal et fratres eius expulit de urbe nec in ea passus est commorari.
42 Sequenti ergo die egressus est populus in campum. Quod cum nuntiatum esset Abimelech,
43 tulit exercitum suum et divisit in tres turmas tendens insidias in agris. Vidensque quod egrederetur populus de civitate, surrexit et percussit eos.
44 Irruensque cum cuneo suo obsedit ingressum portæ civitatis; duæ autem turmæ palantes per campum adversarios percusserunt.
45 Porro Abimelech omni illo die oppugnabat urbem, quam cepit, interfectis habitatoribus eius ipsaque destructa, ita ut sal in ea dispergeret.
46 Quod cum audissent, qui habitabant in turre Sichimorum, ingressi sunt cryptam fani Elberith (id est dei Fœderis).
47 Abimelech quoque audiens omnes viros turris Sichimorum pariter conglobatos,
48 ascendit in montem Selmon cum omni populo suo et, arrepta securi, præcidit arboris ramum impositumque ferens umero dixit ad socios: « Quod me viditis facere, cito facite ».
49 Igitur certatim ramos de arboribus præcidentes sequebantur ducem, quos circumdantes cryptæ succenderunt; atque ita factum est, ut fumo et igne omnes homines necarentur, circiter mille viri pariter ac mulieres, habitatores turris Sichem.
50 Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes, quod obsidebat et cepit.
51 Erat autem turris fortis in media civitate, ad quam confugerant viri simul ac mulieres et omnes cives civitatis, clausa firmissime ianua, et super turris tectum stantes per propugnacula.
52 Accedensque Abimelech iuxta turrim pugnabat fortiter et appropinquans ostio ignem supponere nitebatur.
53 Et ecce una mulier superiorem molam desuper iaciens illisit capiti Abimelech et confregit cerebrum eius.
54 Qui vocavit cito armigerum suum et ait ad eum: « Evagina gladium tuum et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim ». Qui transfodit eum.
55 Illoque mortuo, omnes viri Israel hoc videntes reversi sunt in sedes suas.
56 Et reddidit Deus malum, quod fecerat Abimelech contra patrem suum, interfectis septuaginta fratribus suis.
57 Sichimitis quoque, quod operati erant, retributum est, et venit super eos maledictio Ioatham filii Ierobbaal.
suivant