01 Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere
servis suis, quæ oportet fieri cito, et significavit mittens per
angelum suum servo suo Ioanni,
02 qui testificatus est verbum Dei et testimonium Iesu Christi,
quæcumque vidit.
03 Beatus, qui legit et qui audiunt verba prophetiæ et servant
ea, quæ in ea scripta sunt; tempus enim prope est.
04 Ioannes septem ecclesiis, quæ sunt in Asia: Gratia vobis et
pax ab eo, qui est et qui erat et qui venturus est, et a septem
spiritibus, qui in conspectu throni eius sunt,
05 et ab Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus
mortuorum et princeps regum terræ. Ei, qui diligit nos et solvit nos
a peccatis nostris in sanguine suo
06 et fecit nos regnum, sacerdotes Deo et Patri suo, ipsi gloria
et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
07 Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum
pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terræ. Etiam, amen.
08 Ego sum Alpha et Omega, dicit Dominus Deus, qui est et qui
erat et qui venturus est, Omnipotens.
09 Ego Ioannes, frater vester et particeps in tribulatione et
regno et patientia in Iesu, fui in insula, quæ appellatur Patmos,
propter verbum Dei et testimonium Iesu.
10 Fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam
tamquam tubæ
11 dicentis: « Quod vides, scribe in libro et mitte septem
ecclesiis: Ephesum et Smyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et
Philadelphiam et Laodiciam ».
12 Et conversus sum, ut viderem vocem, quæ loquebatur mecum; et
conversus vidi septem candelabra aurea
13 et in medio candelabrorum quasi Filium hominis, vestitum
podere et præcinctum ad mamillas zonam auream;
14 caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba,
tamquam nix, et oculi eius velut flamma ignis,
15 et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti, et
vox illius tamquam vox aquarum multarum,
16 et habebat in dextera manu sua stellas septem, et de ore eius
gladius anceps acutus exibat, et facies eius sicut sol lucet in
virtute sua.
17 Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus; et
posuit dexteram suam super me dicens: « Noli timere! Ego sum
primus et novissimus,
18 et vivens et fui mortuus et ecce sum vivens in sæcula
sæculorum et habeo claves mortis et inferni.
19 Scribe ergo, quæ vidisti et quæ sunt et quæ oportet fieri post
hæc.
20 Mysterium septem stellarum, quas vidisti ad dexteram meam, et
septem candelabra aurea: septem stellæ, angeli sunt septem
ecclesiarum; et candelabra septem, septem ecclesiæ sunt.
01 Angelo ecclesiæ, quæ est Ephesi, scribe: Hæc dicit, qui tenet
septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem
candelabrorum aureorum:
02 Scio opera tua et laborem et patientiam tuam, et quia non
potes sustinere malos et tentasti eos, qui se dicunt apostolos et non
sunt, et invenisti eos mendaces;
03 et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non
defecisti.
04 Sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti.
05 Memor esto itaque unde excideris, et age pænitentiam et prima
opera fac; sin autem, venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco
suo, nisi pænitentiam egeris.
06 Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quæ et ego odi.
07 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
Vincenti dabo ei edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei.
08 Et angelo ecclesiæ, quæ est Smyrnæ, scribe: Hæc dicit Primus
et Novissimus, qui fuit mortuus et vixit:
09 Scio tribulationem tuam et paupertatem tuam — sed dives es —
et blasphemiam ab his, qui se dicunt Iudæos esse et non sunt, sed
sunt synagoga Satanæ.
10 Nihil horum timeas, quæ passurus es. Ecce missurus est
Diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini, et habebitis
tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo
tibi coronam vitæ.
11 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Qui
vicerit, non lædetur a morte secunda.
12 Et angelo ecclesiæ, quæ est Pergami, scribe: Hæc dicit, qui
habet romphæam ancipitem acutam:
13 Scio, ubi habitas, ubi thronus est Satanæ, et tenes nomen meum
et non negasti fidem meam et in diebus Antipas, testis meus fidelis,
qui occisus est apud vos, ubi Satanas habitat.
14 Sed habeo adversus te pauca, quia habes illic tenentes
doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis
Israel, edere idolothyta et fornicari;
15 ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum similiter.
16 Ergo pænitentiam age; si quo minus, venio tibi cito et pugnabo
cum illis in gladio oris mei.
17 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
Vincenti dabo ei de manna abscondito et dabo illi calculum candidum,
et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.
18 Et angelo ecclesiæ, quæ est Thyatiræ, scribe: Hæc dicit Filius
Dei, qui habet oculos ut flammam ignis, et pedes eius similes
orichalco:
19 Novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et
patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus.
20 Sed habeo adversus te, quia permittis mulierem Iezabel, quæ se
dicit prophetissam, et docet et seducit servos meos fornicari et
manducare idolothyta.
21 Et dedi illi tempus, ut pænitentiam ageret, et non vult
pæniteri a fornicatione sua.
22 Ecce mitto eam in lectum et, qui mœchantur cum ea, in
tribulationem magnam, nisi pænitentiam egerint ab operibus eius.
23 Et filios eius interficiam in morte, et scient omnes ecclesiæ
quia ego sum scrutans renes et corda, et dabo unicuique vestrum
secundum opera vestra.
24 Vobis autem dico ceteris, qui Thyatiræ estis, quicumque non
habent doctrinam hanc, qui non cognoverunt altitudines Satanæ,
quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus;
25 tamen id quod habetis, tenete, donec veniam.
26 Et, qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea,
dabo illi potestatem super gentes,
27 et reget illas in virga ferrea, tamquam vasa fictilia
confringentur,
28 sicut et ego accepi a Patre meo, et dabo illi stellam
matutinam.
29 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
01 Et angelo ecclesiæ, quæ est Sardis, scribe: Hæc dicit, qui
habet septem spiritus Dei et septem stellas: Scio opera tua, quia
nomen habes quod vivas, et mortuus es.
02 Esto vigilans et confirma cetera, quæ moritura erant, non enim
invenio opera tua plena coram Deo meo;
03 in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris, et serva et
pænitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam tamquam fur, et
nescies qua hora veniam ad te.
04 Sed habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt
vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt.
05 Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo
nomen eius de libro vitæ et confitebor nomen eius coram Patre meo et
coram angelis eius.
06 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
07 Et angelo ecclesiæ, quæ est Philadelphiæ, scribe: Hæc dicit
Sanctus, Verus, qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudet;
et claudit, et nemo aperit:
08 Scio opera tua — ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo
potest claudere — quia modicam habes virtutem, et servasti verbum
meum et non negasti nomen meum.
09 Ecce dabo de synagoga Satanæ, qui dicunt se Iudæos esse et non
sunt, sed mentiuntur; ecce faciam illos, ut veniant et adorent ante
pedes tuos et scient quia ego dilexi te.
10 Quoniam servasti verbum patientiæ meæ, et ego te servabo ab
hora tentationis, quæ ventura est super orbem universum tentare
habitantes in terra.
11 Venio cito; tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.
12 Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras
non egredietur amplius; et scribam super eum nomen Dei mei et nomen
civitatis Dei mei, novæ Ierusalem, quæ descendit de cælo a Deo meo,
et nomen meum novum.
13 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
14 Et angelo ecclesiæ, quæ est Laodiciæ, scribe: Hæc dicit Amen,
testis fidelis et verus, principium creaturæ Dei:
15 Scio opera tua, quia neque frigidus es neque calidus. Utinam
frigidus esses aut calidus!
16 Sic quia tepidus es et nec calidus nec frigidus, incipiam te
evomere ex ore meo.
17 Quia dicis: «Dives sum et locupletatus et nullius egeo», et
nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et cæcus et nudus,
18 suadeo tibi emere a me aurum igne probatum, ut locuples fias
et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis
tuæ, et collyrium ad inunguendum oculos tuos, ut videas.
19 Ego, quos amo, arguo et castigo. Æmulare ergo et pænitentiam
age.
20 Ecce sto ad ostium et pulso. Si quis audierit vocem meam et
aperuerit ianuam, introibo ad illum et cenabo cum illo, et ipse
mecum.
21 Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego
vici et sedi cum Patre meo in throno eius.
22 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat
ecclesiis ».
01 Post hæc vidi: et ecce ostium apertum in cælo, et vox prima,
quam audivi, tamquam tubæ loquentis mecum dicens: « Ascende huc,
et ostendam tibi, quæ oportet fieri post hæc ».
02 Statim fui in spiritu: et ecce thronus positus erat in cælo;
et supra thronum sedens;
03 et, qui sedebat, similis erat aspectu lapidi iaspidi et
sardino; et iris erat in circuitu throni, aspectu similis smaragdo.
04 Et in circuitu throni, viginti quattuor thronos, et super
thronos viginti quattuor seniores sedentes, circumamictos vestimentis
albis, et super capita eorum coronas aureas.
05 Et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua; et septem
lampades ignis ardentes ante thronum, quæ sunt septem spiritus Dei;
06 et in conspectu throni tamquam mare vitreum simile crystallo.
Et in medio throni et in circuitu throni quattuor animalia, plena
oculis ante et retro:
07 et animal primum simile leoni, et secundum animal simile
vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum
animal simile aquilæ volanti.
08 Et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas, in
circuitu et intus plenæ sunt oculis; et requiem non habent die et
nocte dicentia: « Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus
omnipotens, qui erat et qui est et qui venturus est! ».
09 Et cum darent illa animalia gloriam et honorem et gratiarum
actionem sedenti super thronum, viventi in sæcula sæculorum,
10 procidebant viginti quattuor seniores ante sedentem in throno
et adorabant viventem in sæcula sæculorum et mittebant coronas suas
ante thronum dicentes:
11 « Dignus es, Domine et Deus noster, accipere gloriam et
honorem et virtutem, quia tu creasti omnia, et propter voluntatem
tuam erant et creata sunt ».
01 Et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum
intus et foris, signatum sigillis septem.
02 Et vidi angelum fortem prædicantem voce magna: « Quis est
dignus aperire librum et solvere signacula eius? ».
03 Et nemo poterat in cælo neque in terra neque subtus terram
aperire librum neque respicere illum.
04 Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire
librum nec respicere eum.
05 Et unus de senioribus dicit mihi: « Ne fleveris; ecce
vicit leo de tribu Iudæ, radix David, aperire librum et septem
signacula eius ».
06 Et vidi in medio throni et quattuor animalium et in medio
seniorum Agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem et
oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram.
07 Et venit et accepit de dextera sedentis in throno.
08 Et cum accepisset librum, quattuor animalia et viginti
quattuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas et
phialas aureas plenas incensorum, quæ sunt orationes sanctorum.
09 Et cantant novum canticum dicentes: « Dignus es accipere
librum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et redemisti Deo
in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione;
10 et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabunt
super terram ».
11 Et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni
et animalium et seniorum, et erat numerus eorum myriades myriadum et
milia milium,
12 dicentium voce magna: « Dignus est Agnus, qui occisus
est, accipere virtutem et divitias et sapientiam et fortitudinem et
honorem et gloriam et benedictionem ».
13 Et omnem creaturam, quæ in cælo est et super terram et sub
terra et super mare et quæ in eis omnia, audivi dicentes: «Sedenti
super thronum et Agno benedictio et honor et gloria et potestas in
sæcula sæculorum ».
14 Et quattuor animalia dicebant: « Amen »; et seniores
ceciderunt et adoraverunt.
01 Et vidi, cum aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et
audivi unum de quattuor animalibus dicens tamquam voce tonitrui:
« Veni ».
02 Et vidi: et ecce equus albus; et, qui sedebat super illum,
habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens et ut
vinceret.
03 Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal
dicens: « Veni ».
04 Et exivit alius equus rufus; et, qui sedebat super illum,
datum est ei, ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se
interficiant; et datus est illi gladius magnus.
05 Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal
dicens: « Veni ». Et vidi: et ecce equus niger; et, qui
sedebat super eum, habebat stateram in manu sua.
06 Et audivi tamquam vocem in medio quattuor animalium dicentem:
« Bilibris tritici denario, et tres bilibres hordei denario; et
oleum et vinum ne læseris ».
07 Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti
animalis dicentis: « Veni ».
08 Et vidi: et ecce equus pallidus; et, qui sedebat desuper,
nomen illi Mors, et Infernus sequebatur eum; et data est illis
potestas super quartam partem terræ interficere gladio et fame et
morte et a bestiis terræ.
09 Et cum aperuisset quintum sigillum, vidi subtus altare animas
interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium, quod
habebant.
10 Et clamaverunt voce magna dicentes: « Usquequo, Domine,
sanctus et verus, non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de his,
qui habitant in terra? ».
11 Et datæ sunt illis singulæ stolæ albæ; et dictum est illis, ut
requiescant tempus adhuc modicum, donec impleantur et conservi eorum
et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi.
12 Et vidi, cum aperuisset sigillum sextum, et terræmotus factus
est magnus, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus, et luna
tota facta est sicut sanguis,
13 et stellæ cæli ceciderunt in terram, sicut ficus mittit
grossos suos, cum vento magno movetur,
14 et cælum recessit sicut liber involutus, et omnis mons et
insula de locis suis motæ sunt.
15 Et reges terræ et magnates et tribuni et divites et fortes et
omnis servus et liber absconderunt se in speluncis et in petris
montium;
16 et dicunt montibus et petris: « Cadite super nos et
abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira Agni,
17 quoniam venit dies magnus iræ ipsorum, et quis poterit
stare? ».
01 Post hæc vidi quattuor angelos stantes super quattuor angulos
terræ tenentes quattuor ventos terræ, ne flaret ventus super terram
neque super mare neque in ullam arborem.
02 Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem
sigillum Dei vivi; et clamavit voce magna quattuor angelis, quibus
datum est nocere terræ et mari,
03 dicens: « Nolite nocere terræ neque mari neque arboribus,
quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum ».
04 Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quattuor
milia signati ex omni tribu filiorum Israel:
05 ex tribu Iudæ duodecim milia signati, ex tribu Ruben duodecim
milia, ex tribu Gad duodecim milia,
06 ex tribu Aser duodecim milia, ex tribu Nephthali duodecim
milia, ex tribu Manasse duodecim milia,
07 ex tribu Simeon duodecim milia, ex tribu Levi duodecim milia,
ex tribu Issachar duodecim milia,
08 ex tribu Zabulon duodecim milia, ex tribu Ioseph duodecim
milia, ex tribu Beniamin duodecim milia signati.
09 Post hæc vidi: et ecce turba magna, quam dinumerare nemo
poterat, ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis
stantes ante thronum et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et
palmæ in manibus eorum;
10 et clamant voce magna dicentes: « Salus Deo nostro, qui
sedet super thronum, et Agno ».
11 Et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et
quattuor animalium, et ceciderunt in conspectu throni in facies suas
et adoraverunt Deum
12 dicentes: « Amen! Benedictio et gloria et sapientia et
gratiarum actio et honor et virtus et fortitudo Deo nostro in sæcula
sæculorum. Amen ».
13 Et respondit unus de senioribus dicens mihi: « Hi, qui
amicti sunt stolis albis, qui sunt et unde venerunt? ».
14 Et dixi illi: « Domine mi, tu scis ». Et dixit mihi:
« Hi sunt qui veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas
suas et dealbaverunt eas in sanguine Agni.
15 Ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in
templo eius; et, qui sedet in throno, habitabit super illos.
16 Non esurient amplius neque sitient amplius, neque cadet super
illos sol neque ullus æstus,
17 quoniam Agnus, qui in medio throni est, pascet illos et
deducet eos ad vitæ fontes aquarum, et absterget Deus omnem lacrimam
ex oculis eorum ».
01 Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in
cælo quasi media hora.
02 Et vidi septem angelos, qui stant in conspectu Dei, et datæ
sunt illis septem tubæ.
03 Et alius angelus venit et stetit ante altare habens turibulum
aureum, et data sunt illi incensa multa, ut daret orationibus
sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum.
04 Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu
angeli coram Deo.
05 Et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne altaris
et misit in terram; et facta sunt tonitrua et voces et fulgura et
terræmotus.
06 Et septem angeli, qui habebant septem tubas, paraverunt se, ut
tuba canerent.
07 Et primus tuba cecinit. Et facta est grando et ignis mixta in
sanguine, et missum est in terram: et tertia pars terræ combusta est,
et tertia pars arborum combusta est, et omne fenum viride combustum
est.
08 Et secundus angelus tuba cecinit. Et tamquam mons magnus igne
ardens missus est in mare: et facta est tertia pars maris sanguis,
09 et mortua est tertia pars creaturarum, quæ in mari sunt, quæ
habent animas, et tertia pars navium interiit.
10 Et tertius angelus tuba cecinit. Et cecidit de cælo stella
magna ardens tamquam facula et cecidit super tertiam partem fluminum
et super fontes aquarum.
11 Et nomen stellæ dicitur Absinthius. Et facta est tertia pars
aquarum in absinthium, et multi hominum mortui sunt de aquis, quia
amaræ factæ sunt.
12 Et quartus angelus tuba cecinit. Et percussa est tertia pars
solis et tertia pars lunæ et tertia pars stellarum, ut obscuraretur
tertia pars eorum, et diei non luceret pars tertia, et nox similiter.
13 Et vidi et audivi unam aquilam volantem per medium cælum
dicentem voce magna: « Væ, væ, væ habitantibus in terra de
ceteris vocibus tubæ trium angelorum, qui tuba canituri sunt!».