01 Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et
Timotheus frater ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, cum sanctis omnibus,
qui sunt in universa Achaia:
02 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
03 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater
misericordiarum et Deus totius consolationis,
04 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et
ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua
exhortamur et ipsi a Deo;
05 quoniam, sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per
Christum abundat et consolatio nostra.
06 Sive autem tribulamur, pro vestra exhortatione et salute; sive
exhortamur, pro vestra exhortatione, quæ operatur in tolerantia
earundem passionum, quas et nos patimur.
07 Et spes nostra firma pro vobis, scientes quoniam, sicut socii
passionum estis, sic eritis et consolationis.
08 Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione
nostra, quæ facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus
supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere;
09 sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus, ut non
simus fidentes in nobis sed in Deo, qui suscitat mortuos:
10 qui de tanta morte eripuit nos et eruet, in quem speramus, et
adhuc eripiet;
11 adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis, ut propter eam,
quæ ex multis personis in nos est, donationem, per multos gratiæ
agantur pro nobis.
12 Nam gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ,
quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali,
sed in gratia Dei conversati sumus in mundo, abundantius autem ad
vos.
13 Non enim alia scribimus vobis quam quæ legitis aut etiam
cognoscitis; spero autem quod usque in finem cognoscetis,
14 sicut et cognovistis nos ex parte, quia gloria vestra sumus,
sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu.
15 Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam
gratiam haberetis,
16 et per vos transire in Macedoniam et iterum a Macedonia venire
ad vos et a vobis deduci in Iudæam.
17 Cum hoc ergo voluissem, numquid levitate usus sum? Aut, quæ
cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me « Est, est »
et « Non, non »?
18 Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fit apud vos, non
est « Est » et « Non »!
19 Dei enim Filius Iesus Christus, qui in vobis per nos
prædicatus est, per me et Silvanum et Timotheum, non fuit
« Est » et « Non », sed « Est » in illo
fuit.
20 Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo
« Est »; ideo et per ipsum « Amen » Deo ad
gloriam per nos.
21 Qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos,
Deus,
22 et qui signavit nos et dedit arrabonem Spiritus in cordibus
nostris.
23 Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens
vobis non veni ultra Corinthum.
24 Non quia dominamur fidei vestræ, sed adiutores sumus gaudii
vestri, nam fide stetistis.
01 Statui autem hoc ipse apud me, ne iterum in tristitia venirem
ad vos;
02 si enim ego contristo vos, et quis est qui me lætificet, nisi
qui contristatur ex me?
03 Et hoc ipsum scripsi, ut non, cum venero, tristitiam habeam de
quibus oportebat me gaudere, confidens in omnibus vobis, quia meum
gaudium omnium vestrum est.
04 Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per
multas lacrimas, non ut contristemini, sed ut sciatis quam caritatem
habeo abundantius in vos.
05 Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed ex parte,
ut non onerem, omnes vos.
06 Sufficit illi, qui eiusmodi est, obiurgatio hæc, quæ fit a
pluribus,
07 ita ut e contra magis donetis et consolemini, ne forte
abundantiore tristitia absorbeatur, qui eiusmodi est.
08 Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem;
09 ideo enim et scripsi, ut cognoscam probationem vestram, an in
omnibus obœdientes sitis.
10 Cui autem aliquid donatis, et ego; nam et ego, quod donavi, si
quid donavi, propter vos in persona Christi,
11 ut non circumveniamur a Satana; non enim ignoramus
cogitationes eius.
12 Cum venissem autem Troadem ob evangelium Christi, et ostium
mihi apertum esset in Domino,
13 non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum
fratrem meum, sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam.
14 Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo et
odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco.
15 Quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt, et
in his, qui pereunt:
16 aliis quidem odor ex morte in mortem, aliis autem odor ex vita
in vitam. Et ad hæc quis idoneus?
17 Non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed
sicut ex sinceritate, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo
loquimur.
01 Incipimus iterum nosmetipsos commendare? Aut numquid egemus,
sicut quidam, commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis?
02 Epistula nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ
scitur et legitur ab omnibus hominibus;
03 manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis,
scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis
sed in tabulis cordis carnalibus.
04 Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum.
05 Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex
nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est,
06 qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non
litteræ sed Spiritus: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.
07 Quod si ministratio mortis, litteris deformata in lapidibus,
fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem
Moysis propter gloriam vultus eius, quæ evacuatur,
08 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria?
09 Nam si ministerium damnationis gloria est, multo magis abundat
ministerium iustitiæ in gloria.
10 Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter
excellentem gloriam;
11 si enim, quod evacuatur, per gloriam est, multo magis, quod
manet, in gloria est.
12 Habentes igitur talem spem multa fiducia utimur,
13 et non sicut Moyses: ponebat velamen super faciem suam, ut non
intenderent filii Israel in finem illius quod evacuatur.
14 Sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem
idipsum velamen in lectione Veteris Testamenti manet non revelatum,
quoniam in Christo evacuatur;
15 sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen est
positum super cor eorum.
16 Quando autem conversus fuerit ad Dominum, aufertur velamen.
17 Dominus autem Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini, ibi
libertas.
18 Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in
eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a
Domini Spiritu.
01 Ideo habentes hanc ministrationem, iuxta quod misericordiam
consecuti sumus, non deficimus,
02 sed abdicavimus occulta dedecoris non ambulantes in astutia
neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis
commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.
03 Quod si etiam velatum est evangelium nostrum, in his, qui
pereunt, est velatum;
04 in quibus deus huius sæculi excæcavit mentes infidelium, ut
non fulgeat illuminatio evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei.
05 Non enim nosmetipsos prædicamus sed Iesum Christum Dominum;
nos autem servos vestros per Iesum.
06 Quoniam Deus, qui dixit: « De tenebris lux
splendescat », ipse illuxit in cordibus nostris ad
illuminationem scientiæ claritatis Dei in facie Iesu Christi.
07 Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut
sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis.
08 In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur;
aporiamur, sed non destituimur;
09 persecutionem patimur, sed non derelinquimur; deicimur, sed
non perimus;
10 semper mortificationem Iesu in corpore circumferentes, ut et
vita Iesu in corpore nostro manifestetur.
11 Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter
Iesum, ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali.
12 Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.
13 Habentes autem eundem spiritum fidei, sicut scriptum est:
« Credidi, propter quod locutus sum », et nos credimus,
propter quod et loquimur,
14 scientes quoniam, qui suscitavit Dominum Iesum, et nos cum
Iesu suscitabit et constituet vobiscum.
15 Omnia enim propter vos, ut gratia abundans per multos
gratiarum actionem abundare faciat in gloriam Dei.
16 Propter quod non deficimus, sed licet is, qui foris est,
noster homo corrumpitur, tamen is, qui intus est, noster renovatur de
die in diem.
17 Id enim, quod in præsenti est, leve tribulationis nostræ supra
modum in sublimitatem æternum gloriæ pondus operatur nobis,
18 non contemplantibus nobis, quæ videntur, sed quæ non videntur;
quæ enim videntur, temporalia sunt, quæ autem non videntur, æterna
sunt.
01 Scimus enim quoniam, si terrestris domus nostra huius
tabernaculi dissolvatur, ædificationem ex Deo habemus domum non
manufactam, æternam in cælis.
02 Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cælo
est, superindui cupientes,
03 si tamen et exspoliati, non nudi inveniamur.
04 Nam et, qui sumus in tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo
quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur, quod
mortale est, a vita.
05 Qui autem effecit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis
arrabonem Spiritus.
06 Audentes igitur semper et scientes quoniam, dum præsentes
sumus in corpore, peregrinamur a Domino;
07 per fidem enim ambulamus et non per speciem.
08 Audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a
corpore et præsentes esse ad Dominum.
09 Et ideo contendimus sive præsentes sive absentes placere illi.
10 Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut
referat unusquisque pro eis, quæ per corpus gessit, sive bonum sive
malum.
11 Scientes ergo timorem Domini hominibus suademus, Deo autem
manifesti sumus; spero autem et in conscientiis vestris manifestos
nos esse.
12 Non iterum nos commendamus vobis, sed occasionem damus vobis
gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos, qui in facie gloriantur et
non in corde.
13 Sive enim mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis.
14 Caritas enim Christi urget nos, æstimantes, hoc, quoniam, si
unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt;
15 et pro omnibus mortuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi
vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
16 Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem; et si
cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus.
17 Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt,
ecce, facta sunt nova.
18 Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum et
dedit nobis ministerium reconciliationis,
19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi,
non reputans illis delicta ipsorum; et posuit in nobis verbum
reconciliationis.
20 Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante
per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.
21 Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut
nos efficeremur iustitia Dei in ipso.
01 Adiuvantes autem et exhortamur, ne in vacuum gratiam Dei
recipiatis
02 — ait enim: « Tempore accepto exaudivi te et in die
salutis adiuvi te »; ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc
dies salutis —
03 nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur
ministerium,
04 sed in omnibus exhibentes nosmetipsos sicut Dei ministros in
multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
05 in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in
vigiliis, in ieiuniis,
06 in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in
Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
07 in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma iustitiæ a
dextris et sinistris,
08 per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut
seductores, et veraces;
09 sicut qui ignoti, et cogniti; quasi morientes, et ecce
vivimus; ut castigati, et non mortificati;
10 quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos
autem locupletantes; tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
11 Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum
est.
12 Non angustiamini in nobis, sed angustiamini in visceribus
vestris;
13 eandem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico,
dilatamini et vos.
14 Nolite iugum ducere cum infidelibus! Quæ enim participatio
iustitiæ cum iniquitate? Aut quæ societas luci ad tenebras?
15 Quæ autem conventio Christi cum Beliar, aut quæ pars fideli
cum infideli?
16 Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis
templum Dei vivi; sicut dicit Deus: « Inhabitabo in illis et
inambulabo et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
17 Propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit
Dominus, et immundum ne tetigeritis; et ego recipiam vos
18 et ero vobis in Patrem, et vos eritis mihi in filios et
filias, dicit Dominus omnipotens ».
01 Has igitur habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab
omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem
in timore Dei.
02 Capite nos! Neminem læsimus, neminem corrupimus, neminem
circumvenimus.
03 Non ad condemnationem dico; prædixi enim quod in cordibus
nostris estis ad commoriendum et ad convivendum.
04 Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro
vobis; repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni
tribulatione nostra.
05 Nam et cum venissemus Macedoniam, nullam requiem habuit caro
nostra, sed omnem tribulationem passi: foris pugnæ, intus timores.
06 Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu
Titi;
07 non solum autem in adventu eius sed etiam in solacio, quo
consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum
fletum, vestram æmulationem pro me, ita ut magis gauderem.
08 Quoniam etsi contristavi vos in epistula, non me pænitet; etsi
pæniteret — video quod epistula illa, etsi ad horam, vos contristavit
—
09 nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati
estis ad pænitentiam; contristati enim estis secundum Deum, ut in
nullo detrimentum patiamini ex nobis.
10 Quæ enim secundum Deum tristitia, pænitentiam in salutem
stabilem operatur; sæculi autem tristitia mortem operatur.
11 Ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari: quantam in
vobis operatum est sollicitudinem, sed defensionem, sed
indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed æmulationem, sed
vindictam! In omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio.
12 Igitur etsi scripsi vobis, non propter eum, qui fecit
iniuriam, nec propter eum, qui passus est, sed ad manifestandam
sollicitudinem vestram, quam pro nobis habetis, ad vos coram Deo.
13 Ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra abundantius
magis gavisi sumus super gaudium Titi, quia refectus est spiritus
eius ab omnibus vobis;
14 et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum
confusus, sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et
gloriatio nostra, quæ fuit ad Titum, veritas facta est.
15 Et viscera eius abundantius in vos sunt, reminiscentis omnium
vestrum obœdientiam, quomodo cum timore et tremore excepistis eum.
16 Gaudeo quod in omnibus confido in vobis.
01 Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est
in ecclesiis Macedoniæ,
02 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii
ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias
simplicitatis eorum;
03 quia secundum virtutem, testimonium reddo, et supra virtutem
voluntarii fuerunt
04 cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et
communicationem ministerii, quod fit in sanctos.
05 Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum
Domino, deinde nobis per voluntatem Dei,
06 ita ut rogaremus Titum, ut, quemadmodum cœpit, ita et
perficiat in vos etiam gratiam istam.
07 Sed sicut in omnibus abundatis, fide et sermone et scientia et
omni sollicitudine et caritate ex nobis in vobis, ut et in hac gratia
abundetis.
08 Non quasi imperans dico, sed per aliorum sollicitudinem etiam
vestræ caritatis ingenitum bonum comprobans;
09 scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam
propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos
divites essetis.
10 Et consilium in hoc do. Hoc enim vobis utile est, qui non
solum facere, sed et velle cœpistis ab anno priore;
11 nunc vero et facto perficite, ut, quemadmodum promptus est
animus velle, ita sit et perficere ex eo, quod habetis.
12 Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta
est, non secundum quod non habet.
13 Non enim, ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio; sed
ex æqualitate
14 in præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam
suppleat, ut et illorum abundantia vestram inopiam suppleat, ut fiat
æqualitas, sicut scriptum est:
15 « Qui multum, non abundavit; et, qui modicum, non
minoravit ».
16 Gratias autem Deo, qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis
in corde Titi,
17 quoniam exhortationem quidem suscepit, sed, cum sollicitior
esset, sua voluntate profectus est ad vos.
18 Misimus etiam cum illo fratrem, cuius laus est in evangelio
per omnes ecclesias
19 — non solum autem, sed et ordinatus ab ecclesiis comes noster
cum hac gratia, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam et
destinatam voluntatem nostram —
20 devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ
ministratur a nobis;
21 providemus enim bona non solum coram Domino sed etiam coram
hominibus.
22 Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in
multis sæpe sollicitum esse, nunc autem multo sollicitiorem,
confidentia multa in vos.
23 Sive pro Tito, est socius meus et in vos adiutor; sive fratres
nostri, apostoli ecclesiarum, gloria Christi.
24 Ostensionem ergo, quæ est caritatis vestræ et nostræ
gloriationis pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.