01 Notum autem vobis facio, fratres, evangelium, quod
evangelizavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,
02 per quod et salvamini, qua ratione evangelizaverim vobis, si
tenetis, nisi si frustra credidistis!
03 Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus
mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas
04 et quia sepultus est et quia suscitatus est tertia die
secundum Scripturas
05 et quia visus est Cephæ et post hæc Duodecim;
06 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex
quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt;
07 deinde visus est Iacobo, deinde apostolis omnibus;
08 novissime autem omnium, tamquam abortivo, visus est et mihi.
09 Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari
apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei;
10 gratia autem Dei sum id, quod sum, et gratia eius in me vacua
non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi; non ego autem, sed
gratia Dei mecum.
11 Igitur sive ego sive illi, sic prædicamus, et sic credidistis.
12 Si autem Christus prædicatur quod suscitatus est a mortuis,
quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est?
13 Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus
suscitatus est!
14 Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo
prædicatio nostra, inanis est et fides vestra;
15 invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium
diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non
suscitavit, si revera mortui non resurgunt.
16 Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit;
17 quod si Christus non resurrexit, stulta est fides vestra;
adhuc estis in peccatis vestris.
18 Ergo et, qui dormierunt in Christo, perierunt.
19 Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus,
miserabiliores sumus omnibus hominibus.
20 Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiæ
dormientium.
21 Quoniam enim per hominem mors, et per hominem resurrectio
mortuorum:
22 sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes
vivificabuntur.
23 Unusquisque autem in suo ordine: primitiæ Christus; deinde hi,
qui sunt Christi, in adventu eius;
24 deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum
evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem.
25 Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub
pedibus eius.
26 Novissima autem inimica destruetur mors;
27 omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat: «Omnia
subiecta sunt», sine dubio præter eum, qui subiecit ei omnia.
28 Cum autem subiecta fuerint illi omnia, tunc ipse Filius
subiectus erit illi, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in
omnibus.
29 Alioquin quid facient, qui baptizantur pro mortuis? Si omnino
mortui non resurgunt, ut quid et baptizantur pro illis?
30 Ut quid et nos periclitamur omni hora?
31 Cotidie morior, utique per vestram gloriationem, fratres, quam
habeo in Christo Iesu Domino nostro!
32 Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi
prodest? Si mortui non resurgunt, manducemus et bibamus, cras enim
moriemur.
33 Noli te seduci: « Corrumpunt mores bonos colloquia
mala ».
34 Evigilate iuste et nolite peccare! Ignorantiam enim Dei quidam
habent; ad reverentiam vobis loquor.
35 Sed dicet aliquis: « Quomodo resurgunt mortui? Quali
autem corpore veniunt? ».
36 Insipiens! Tu, quod seminas, non vivificatur, nisi prius
moriatur;
37 et, quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas sed
nudum granum, ut puta tritici aut alicuius ceterorum.
38 Deus autem dat illi corpus sicut voluit, et unicuique seminum
proprium corpus.
39 Non omnis caro eadem caro, sed alia hominum, alia caro
pecorum, alia caro volucrum, alia autem piscium.
40 Et corpora cælestia et corpora terrestria, sed alia quidem
cælestium gloria, alia autem terrestrium.
41 Alia claritas solis, alia claritas lunæ et alia claritas
stellarum; stella enim a stella differt in claritate.
42 Sic et resurrectio mortuorum: seminatur in corruptione,
resurgit in incorruptione;
43 seminatur in ignobilitate, resurgit in gloria; seminatur in
infirmitate, resurgit in virtute;
44 seminatur corpus animale, resurgit corpus spiritale. Si est
corpus animale, est et spiritale.
45 Sic et scriptum est: « Factus est primus homo Adam in
animam viventem »; novissimus Adam in Spiritum vivificantem.
46 Sed non prius, quod spiritale est, sed quod animale est;
deinde quod spiritale.
47 Primus homo de terra terrenus, secundus homo de cælo.
48 Qualis terrenus, tales et terreni, et qualis cælestis, tales
et cælestes;
49 et sicut portavimus imaginem terreni, portabimus et imaginem
cælestis.
50 Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei
possidere non possunt, neque corruptio incorruptelam possidebit.
51 Ecce mysterium vobis dico: Non omnes quidem dormiemus, sed
omnes immutabimur,
52 in momento, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim, et
mortui suscitabuntur incorrupti, et nos immutabimur.
53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et
mortale induere immortalitatem.
54 Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptelam, et mortale
hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est:
« Absorpta est mors in victoria.
55 Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus
tuus? ».
56 Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex.
57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum
nostrum Iesum Christum.
58 Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote, immobiles,
abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est
inanis in Domino.
01 De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi
ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite.
02 Per primam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat
recondens, quod ei beneplacuerit, ut non, cum venero, tunc collectæ
fiant.
03 Cum autem præsens fuero, quos probaveritis, per epistulas hos
mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem;
04 quod si dignum fuerit, ut et ego eam, mecum ibunt.
05 Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero, nam
Macedoniam pertransibo;
06 apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo, ut vos me
deducatis, quocumque iero.
07 Nolo enim vos modo in transitu videre; spero enim me
aliquantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.
08 Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten;
09 ostium enim mihi apertum est magnum et efficax, et adversarii
multi.
10 Si autem venerit Timotheus, videte, ut sine timore sit apud
vos, opus enim Domini operatur, sicut et ego;
11 ne quis ergo illum spernat. Deducite autem illum in pace, ut
veniat ad me; exspecto enim illum cum fratribus.
12 De Apollo autem fratre, multum rogavi eum, ut veniret ad vos
cum fratribus, et utique non fuit voluntas, ut nunc veniret; veniet
autem, cum ei opportunum fuerit.
13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, confortamini;
14 omnia vestra in caritate fiant.
15 Obsecro autem vos, fratres: nostis domum Stephanæ, quoniam
sunt primitiæ Achaiæ et in ministerium sanctorum ordinaverunt
seipsos;
16 ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et
laboranti.
17 Gaudeo autem in præsentia Stephanæ et Fortunati et Achaici,
quoniam id quod vobis deerat, ipsi suppleverunt;
18 refecerunt enim et meum spiritum et vestrum. Cognoscite ergo,
qui eiusmodi sunt.
19 Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum
Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia.
20 Salutant vos fratres omnes. Salutate invicem in osculo sancto.
21 Salutatio mea manu Pauli.
22 Si quis non amat Dominum, sit anathema. Marana tha!
23 Gratia Domini Iesu vobiscum.
24 Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu.