01 Paulus, vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et
Sosthenes frater
02 ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu,
vocatis sanctis cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu
Christi in omni loco ipsorum et nostro:
03 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
04 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data
est vobis in Christo Iesu,
05 quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et
in omni scientia,
06 sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis,
07 ita ut nihil vobis desit in ulla donatione, exspectantibus
revelationem Domini nostri Iesu Christi;
08 qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die
Domini nostri Iesu Christi.
09 Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem Filii eius
Iesu Christi Domini nostri.
10 Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu
Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata,
sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia.
11 Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his, qui
sunt Chloes, quia contentiones inter vos sunt.
12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: « Ego
quidem sum Pauli », « Ego autem Apollo », « Ego
vero Cephæ », « Ego autem Christi ».
13 Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis,
aut in nomine Pauli baptizati estis?
14 Gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum
et Gaium,
15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis.
16 Baptizavi autem et Stephanæ domum; ceterum nescio si quem
alium baptizaverim.
17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare; non in
sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est; his
autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est.
19 Scriptum est enim: « Perdam sapientiam sapientium et
prudentiam prudentium reprobabo ».
20 Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi conquisitor huius sæculi? Nonne
stultam fecit Deus sapientiam huius mundi?
21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam
Deum, placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere
credentes.
22 Quoniam et Iudæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt,
23 nos autem prædicamus Christum crucifixum, Iudæis quidem
scandalum, gentibus autem stultitiam;
24 ipsis autem vocatis, Iudæis atque Græcis, Christum Dei
virtutem et Dei sapientiam;
25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et, quod
infirmum est Dei, fortius est hominibus.
26 Videte enim vocationem vestram, fratres; quia non multi
sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles;
27 sed, quæ stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat
sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia,
28 et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, quæ non
sunt, ut ea, quæ sunt, destrueret,
29 ut non glorietur omnis caro in conspectu Dei.
30 Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est
sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio,
31 ut quemadmodum scriptum est: « Qui gloriatur, in Domino
glorietur ».
01 Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non per
sublimitatem sermonis aut sapientiæ annuntians vobis mysterium Dei.
02 Non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum
Christum et hunc crucifixum.
03 Et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos,
04 et sermo meus et prædicatio mea non in persuasibilibus
sapientiæ verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis,
05 ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute
Dei.
06 Sapientiam autem loquimur inter perfectos, sapientiam vero non
huius sæculi neque principum huius sæculi, qui destruuntur,
07 sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est,
quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram,
08 quam nemo principum huius sæculi cognovit; si enim
cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent.
09 Sed sicut scriptum est: « Quod oculus non vidit, nec
auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus his,
qui diligunt illum ».
10 Nobis autem revelavit Deus per Spiritum; Spiritus enim omnia
scrutatur, etiam profunda Dei.
11 Quis enim scit hominum, quæ sint hominis, nisi spiritus
hominis, qui in ipso est? Ita et, quæ Dei sunt, nemo cognovit nisi
Spiritus Dei.
12 Nos autem non spiritum mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex
Deo est, ut sciamus, quæ a Deo donata sunt nobis;
13 quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ sed in doctis
Spiritus verbis, spiritalibus spiritalia comparantes.
14 Animalis autem homo non percipit, quæ sunt Spiritus Dei,
stultitia enim sunt illi, et non potest intellegere, quia
spiritaliter examinantur;
15 spiritalis autem iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur.
16 Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? Nos autem
sensum Christi habemus.
01 Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed
quasi carnalibus, tamquam parvulis in Christo.
02 Lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis. Sed ne
nunc quidem potestis,
03 adhuc enim estis carnales. Cum enim sit inter vos zelus et
contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis?
04 Cum enim quis dicit: « Ego quidem sum Pauli », alius
autem: « Ego Apollo », nonne homines estis?
05 Quid igitur est Apollo? Quid vero Paulus? Ministri, per quos
credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit.
06 Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit;
07 itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed
qui incrementum dat, Deus.
08 Qui plantat autem et qui rigat unum sunt; unusquisque autem
propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.
09 Dei enim sumus adiutores: Dei agri cultura estis, Dei
ædificatio estis.
10 Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens
architectus fundamentum posui; alius autem superædificat. Unusquisque
autem videat quomodo superædificet;
11 fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id, quod
positum est, qui est Iesus Christus.
12 Si quis autem superædificat supra fundamentum aurum, argentum,
lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam,
13 uniuscuiusque opus manifestum erit; dies enim declarabit: quia
in igne revelatur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit.
14 Si cuius opus manserit, quod superædificavit, mercedem
accipiet;
15 si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus
erit, sic tamen quasi per ignem.
16 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in
vobis?
17 Si quis autem templum Dei everterit, evertet illum Deus;
templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
18 Nemo se seducat; si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc
sæculo, stultus fiat, ut sit sapiens.
19 Sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum. Scriptum
est enim: « Qui apprehendit sapientes in astutia eorum »;
20 et iterum: « Dominus novit cogitationes sapientium,
quoniam vanæ sunt ».
21 Itaque nemo glorietur in hominibus. Omnia enim vestra sunt,
22 sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive
mors sive præsentia sive futura, omnia enim vestra sunt,
23 vos autem Christi, Christus autem Dei.
01 Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores
mysteriorum Dei.
02 Hic iam quæritur inter dispensatores, ut fidelis quis
inveniatur.
03 Mihi autem pro minimo est, ut a vobis iudicer aut ab humano
die. Sed neque meipsum iudico;
04 nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum.
Qui autem iudicat me, Dominus est!
05 Itaque nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat
Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit
consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo.
06 Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo propter vos,
ut in nobis discatis illud: « Ne supra quæ scripta sunt »,
ne unus pro alio inflemini adversus alterum.
07 Quis enim te discernit? Quid autem habes, quod non accepisti?
Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?
08 Iam saturati estis, iam divites facti estis. Sine nobis
regnastis; et utinam regnaretis, ut et nos vobiscum regnaremus.
09 Puto enim, Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam
morti destinatos, quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et
hominibus.
10 Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo;
nos infirmi, vos autem fortes; vos gloriosi, nos autem ignobiles.
11 Usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et
colaphis cædimur et instabiles sumus
12 et laboramus operantes manibus nostris; maledicti benedicimus,
persecutionem passi sustinemus,
13 blasphemati obsecramus; tamquam purgamenta mundi facti sumus,
omnium peripsema, usque adhuc.
14 Non ut confundam vos, hæc scribo, sed ut quasi filios meos
carissimos moneam;
15 nam si decem milia pædagogorum habeatis in Christo, sed non
multos patres, nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui.
16 Rogo ergo vos: imitatores mei estote!
17 Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus et
fidelis in Domino, qui vos commonefaciat vias meas, quæ sunt in
Christo, sicut ubique in omni ecclesia doceo.
18 Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam;
19 veniam autem cito ad vos, si Dominus voluerit, et cognoscam
non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem;
20 non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute.
21 Quid vultis? In virga veniam ad vos an in caritate et spiritu
mansuetudinis?
01 Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio
qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat.
02 Et vos inflati estis et non magis luctum habuistis, ut
tollatur de medio vestrum, qui hoc opus fecit?
03 Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu, iam iudicavi
ut præsens eum, qui sic operatus est,
04 in nomine Domini nostri Iesu, congregatis vobis et meo spiritu
cum virtute Domini nostri Iesu,
05 tradere huiusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus
salvus sit in die Domini.
06 Non bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum
totam massam corrumpit?
07 Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova consparsio, sicut
estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus!
08 Itaque festa celebremus, non in fermento veteri neque in
fermento malitiæ et nequitiæ, sed in azymis sinceritatis et
veritatis.
09 Scripsi vobis in epistula: Ne commisceamini fornicariis.
10 Non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus
aut idolis servientibus, alioquin debueratis de hoc mundo exisse!
11 Nunc autem scripsi vobis non commisceri, si is, qui frater
nominatur, est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut
maledicus aut ebriosus aut rapax; cum eiusmodi nec cibum sumere.
12 Quid enim mihi de his, qui foris sunt, iudicare? Nonne de his,
qui intus sunt, vos iudicatis?
13 Nam eos, qui foris sunt, Deus iudicabit. Auferte malum ex
vobis ipsis!
01 Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum
iudicari apud iniquos et non apud sanctos?
02 An nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt? Et si in vobis
iudicabitur mundus, indigni estis minimis iudiciis?
03 Nescitis quoniam angelos iudicabimus, quanto magis sæcularia?
04 Sæcularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles, qui
sunt in ecclesia, illos constituite ad iudicandum?
05 Ad verecundiam vestram dico! Sic non est inter vos sapiens
quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum?
06 Sed frater cum fratre iudicio contendit, et hoc apud
infideles?
07 Iam quidem omnino defectio est vobis, quod iudicia habetis
inter vosmetipsos! Quare non magis iniuriam accipitis, quare non
magis fraudem patimini?
08 Sed vos iniuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus!
09 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite
errare: neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri neque
molles neque masculorum concubitores
10 neque fures neque avari, non ebriosi, non maledici, non
rapaces regnum Dei possidebunt.
11 Et hæc quidam fuistis. Sed abluti estis, sed sanctificati
estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in
Spiritu Dei nostri!
12 « Omnia mihi licent! ». Sed non omnia expediunt.
« Omnia mihi licent! ». Sed ego sub nullius redigar
potestate.
13 « Esca ventri, et venter escis! ». Deus autem et
hunc et has destruet. Corpus autem non fornicationi sed Domino, et
Dominus corpori;
14 Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem
suam.
15 Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Tollens
ergo membra Christi faciam membra meretricis? Absit!
16 An nescitis quoniam, qui adhæret meretrici, unum corpus est?
« Erunt enim, inquit, duo in carne una ».
17 Qui autem adhæret Domino, unus Spiritus est.
18 Fugite fornicationem! Omne peccatum, quodcumque fecerit homo,
extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.
19 An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus
Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?
20 Empti enim estis pretio! Glorificate ergo Deum in corpore
vestro.
01 De quibus autem scripsistis, bonum est homini mulierem non
tangere;
02 propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat, et
unaquæque suum virum habeat.
03 Uxori vir debitum reddat; similiter autem et uxor viro.
04 Mulier sui corporis potestatem non habet sed vir; similiter
autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier.
05 Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut
vacetis orationi et iterum sitis in idipsum, ne tentet vos Satanas
propter incontinentiam vestram.
06 Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.
07 Volo autem omnes homines esse sicut meipsum; sed unusquisque
proprium habet donum ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic.
08 Dico autem innuptis et viduis: Bonum est illis si sic maneant,
sicut et ego;
09 quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere quam
uri.
10 His autem, qui matrimonio iuncti sunt, præcipio, non ego sed
Dominus, uxorem a viro non discedere
11 — quod si discesserit, maneat innupta aut viro suo
reconcilietur — et virum uxorem non dimittere.
12 Ceteris autem ego dico, non Dominus: Si quis frater uxorem
habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat
illam;
13 et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit
habitare cum illa, non dimittat virum.
14 Sanctificatus est enim vir infidelis in muliere, et
sanctificata est mulier infidelis in fratre. Alioquin filii vestri
immundi essent; nunc autem sancti sunt.
15 Quod si infidelis discedit, discedat. Non est enim servituti
subiectus frater aut soror in eiusmodi; in pace autem vocavit nos
Deus.
16 Quid enim scis, mulier, si virum salvum facies? Aut quid scis,
vir, si mulierem salvam facies?
17 Nisi unicuique, sicut divisit Dominus, unumquemque, sicut
vocavit Deus, ita ambulet; et sic in omnibus ecclesiis doceo.
18 Circumcisus aliquis vocatus est? Non adducat præputium! In
præputio aliquis vocatus est? Non circumcidatur!
19 Circumcisio nihil est, et præputium nihil est, sed observatio
mandatorum Dei.
20 Unusquisque, in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.
21 Servus vocatus es? Non sit tibi curæ; sed et si potes liber
fieri, magis utere!
22 Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini;
similiter, qui liber vocatus est, servus est Christi!
23 Pretio empti estis! Nolite fieri servi hominum.
24 Unusquisque, in quo vocatus est, fratres, in hoc maneat apud
Deum.
25 De virginibus autem præceptum Domini non habeo; consilium
autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.
26 Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem,
quoniam bonum est homini sic esse.
27 Alligatus es uxori? Noli quærere solutionem. Solutus es ab
uxore? Noli quærere uxorem.
28 Si autem acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo,
non peccavit. Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi, ego
autem vobis parco.
29 Hoc itaque dico, fratres, tempus breviatum est; reliquum est,
ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint,
30 et qui flent, tamquam non flentes, et qui gaudent, tamquam non
gaudentes, et qui emunt, tamquam non possidentes,
31 et qui utuntur hoc mundo, tamquam non abutentes; præterit enim
figura huius mundi.
32 Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est,
sollicitus est, quæ Domini sunt, quomodo placeat Domino;
33 qui autem cum uxore est, sollicitus est, quæ sunt mundi,
quomodo placeat uxori,
34 et divisus est. Et mulier innupta et virgo cogitat, quæ Domini
sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu; quæ autem nupta est,
cogitat, quæ sunt mundi, quomodo placeat viro.
35 Porro hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis
iniciam, sed ad id quod honestum est, et ut assidue cum Domino sitis
sine distractione.
36 Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua,
quod sit superadulta, et ita oportet fieri, quod vult, faciat; non
peccat: nubant.
37 Qui autem statuit in corde suo firmus, non habens
necessitatem, potestatem autem habet suæ voluntatis, et hoc iudicavit
in corde suo servare virginem suam, bene faciet;
38 igitur et, qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit;
et, qui non iungit, melius faciet.
39 Mulier alligata est, quanto tempore vir eius vivit; quod si
dormierit vir eius, libera est, cui vult nubere, tantum in Domino.
40 Beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum
consilium; puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo.