Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Romanos 15 (Nova Vulgata)
01 Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere.
02 Unusquisque nostrum proximo placeat in bonum ad ædificationem;
03 etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: « Improperia improperantium tibi ceciderunt super me ».
04 Quæcumque enim antea scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.
05 Deus autem patientiæ et solacii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Christum Iesum,
06 ut unanimes uno ore glorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi.
07 Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos, in gloriam Dei.
08 Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum;
09 gentes autem propter misericordiam glorificare Deum, sicut scriptum est: « Propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo ».
10 Et iterum dicit: « Lætamini, gentes, cum plebe eius ».
11 Et iterum: « Laudate, omnes gentes, Dominum, et magnificent eum omnes populi ».
12 Et rursus Isaias ait: « Erit radix Iesse, et qui exsurget regere gentes: in eo gentes sperabunt ».
13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti.
14 Certus sum autem, fratres mei, et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis bonitate, repleti omni scientia, ita ut possitis et alterutrum monere.
15 Audacius autem scripsi vobis ex parte, tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam, quæ data est mihi a Deo,
16 ut sim minister Christi Iesu ad gentes, consecrans evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, sanctificata in Spiritu Sancto.
17 Habeo igitur gloriationem in Christo Iesu ad Deum;
18 non enim audebo aliquid loqui eorum, quæ per me non effecit Christus in obœdientiam gentium, verbo et factis,
19 in virtute signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus, ita ut ab Ierusalem et per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi,
20 sic autem contendens prædicare evangelium, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem,
21 sed sicut scriptum est: « Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt; et, qui non audierunt, intellegent ».
22 Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos;
23 nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis,
24 cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero enim quod præteriens videam vos et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.
25 Nunc autem proficiscor in Ierusalem ministrare sanctis;
26 probaverunt enim Macedonia et Achaia communicationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Ierusalem.
27 Placuit enim eis, et debitores sunt eorum; nam si spiritalibus eorum communicaverunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis.
28 Hoc igitur cum consummavero et assignavero eis fructum hunc, proficiscar per vos in Hispaniam;
29 scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam.
30 Obsecro autem vos, fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus, ut concertemini mecum in orationibus pro me ad Deum,
31 ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Iudæa, et ministerium meum pro Ierusalem acceptum sit sanctis,
32 ut veniens ad vos in gaudio per voluntatem Dei refrigerer vobiscum.
33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.
 
Romanos 16 (Nova Vulgata)
01 Commendo autem vobis Phœbem sororem nostram, quæ est ministra ecclesiæ, quæ est Cenchreis,
02 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit; etenim ipsa astitit multis et mihi ipsi.
03 Salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu,
04 qui pro anima mea suas cervices supposuerunt, quibus non solus ego gratias ago sed et cunctæ ecclesiæ gentium;
05 et domesticam eorum ecclesiam. Salutate Epænetum dilectum mihi, primitias Asiæ in Christo.
06 Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis.
07 Salutate Andronicum et Iuniam cognatos meos et concaptivos meos, qui sunt nobiles in apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo.
08 Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino.
09 Salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum.
10 Salutate Apellem probatum in Christo. Salutate eos, qui sunt ex Aristobuli.
11 Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos, qui sunt ex Narcissi, qui sunt in Domino.
12 Salutate Tryphænam et Tryphosam, quæ laborant in Domino. Salutate Persidam carissimam, quæ multum laboravit in Domino.
13 Salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam.
14 Salutate Asyncritum, Phlegonta, Hermen, Patrobam, Hermam et, qui cum eis sunt, fratres.
15 Salutate Philologum et Iuliam, Nereum et sororem eius et Olympam et omnes, qui cum eis sunt, sanctos.
16 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ Christi.
17 Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis;
18 huiusmodi enim Domino nostro Christo non serviunt sed suo ventri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
19 Vestra enim obœdientia ad omnes pervenit; gaudeo igitur in vobis, sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo.
20 Deus autem pacis conteret Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Iesu vobiscum.
21 Salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei.
22 Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistulam in Domino.
23 Salutat vos Gaius hospes meus et universæ ecclesiæ. Salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater.
25 Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et prædicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti,
26 manifestati autem nunc, et per scripturas Prophetarum secundum præceptum æterni Dei ad obœditionem fidei in cunctis gentibus patefacti,
27 soli sapienti Deo per Iesum Christum, cui gloria in sæcula. Amen.
suivant