01 Paulus servus Christi Iesu, vocatus apostolus, segregatus in
evangelium Dei,
02 quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis
03 de Filio suo, qui factus est ex semine David secundum carnem,
04 qui constitutus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum
sanctificationis ex resurrectione mortuorum, Iesu Christo Domino
nostro,
05 per quem accepimus gratiam et apostolatum ad obœditionem fidei
in omnibus gentibus pro nomine eius,
06 in quibus estis et vos vocati Iesu Christi,
07 omnibus, qui sunt Romæ dilectis Dei, vocatis sanctis: gratia
vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
08 Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro
omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo;
09 testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in
evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione memoriam vestri
faciam
10 semper in orationibus meis obsecrans, si quo modo tandem
aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.
11 Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar gratiæ vobis
spiritalis ad confirmandos vos,
12 id est una vobiscum consolari per eam, quæ invicem est, fidem
vestram atque meam.
13 Nolo autem vos ignorare, fratres, quia sæpe proposui venire ad
vos et prohibitus sum usque adhuc, ut aliquem fructum habeam et in
vobis, sicut et in ceteris gentibus.
14 Græcis ac barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum.
15 Itaque, quod in me est, promptus sum et vobis, qui Romæ estis,
evangelizare.
16 Non enim erubesco evangelium: virtus enim Dei est in salutem
omni credenti, Iudæo primum et Græco.
17 Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut
scriptum est: « Iustus autem ex fide vivet ».
18 Revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem et
iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detinent,
19 quia, quod noscibile est Dei, manifestum est in illis; Deus
enim illis manifestavit.
20 Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quæ facta
sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna eius et virtus et
divinitas, ut sint inexcusabiles;
21 quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt
aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et
obscuratum est insipiens cor eorum.
22 Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt,
23 et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem
imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et
serpentium.
24 Propter quod tradidit illos Deus in concupiscentiis cordis
eorum in immunditiam, ut ignominia afficiant corpora sua in
semetipsis,
25 qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et
servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in
sæcula. Amen.
26 Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ. Nam et
feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum, qui est contra
naturam;
27 similiter et masculi, relicto naturali usu feminæ, exarserunt
in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem
operantes et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis
recipientes.
28 Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit eos
Deus in reprobum sensum, ut faciant, quæ non conveniunt,
29 repletos omni iniquitate, malitia, avaritia, nequitia, plenos
invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones,
30 detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos,
inventores malorum, parentibus non obœdientes,
31 insipientes, incompositos, sine affectione, sine misericordia.
32 Qui cum iudicium Dei cognovissent, quoniam qui talia agunt,
digni sunt morte, non solum ea faciunt, sed et consentiunt
facientibus.
01 Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. In
quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas; eadem enim agis, qui
iudicas.
02 Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in
eos, qui talia agunt.
03 Existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt,
et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei?
04 An divitias benignitatis eius et patientiæ et longanimitatis
contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad pænitentiam te adducit?
05 Secundum duritiam autem tuam et impænitens cor thesaurizas
tibi iram in die iræ et revelationis iusti iudicii Dei,
06 qui reddet unicuique secundum opera eius:
07 his quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et
honorem et incorruptionem quærunt, vitam æternam;
08 his autem, qui ex contentione et non obœdiunt veritati,
obœdiunt autem iniquitati, ira et indignatio.
09 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis
malum, Iudæi primum et Græci;
10 gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudæo primum
et Græco.
11 Non est enim personarum acceptio apud Deum!
12 Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt;
et, quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur.
13 Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores
legis iustificabuntur.
14 Cum enim gentes, quæ legem non habent, naturaliter, quæ legis
sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex;
15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis,
testimonium simul reddente illis conscientia ipsorum, et inter se
invicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus,
16 in die, cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium
meum per Christum Iesum.
17 Si autem tu Iudæus cognominaris et requiescis in lege et
gloriaris in Deo,
18 et nosti Voluntatem et discernis potiora instructus per legem,
19 et confidis teipsum ducem esse cæcorum, lumen eorum, qui in
tenebris sunt,
20 eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam
scientiæ et veritatis in lege.
21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces? Qui prædicas non
furandum, furaris?
22 Qui dicis non mœchandum, mœcharis? Qui abominaris idola,
templa spolias?
23 Qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum
inhonoras?
24 « Nomen enim Dei propter vos blasphematur inter
gentes », sicut scriptum est.
25 Circumcisio quidem prodest, si legem observes; si autem
prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est.
26 Si igitur præputium iustitias legis custodiat, nonne præputium
illius in circumcisionem reputabitur?
27 Et iudicabit, quod ex natura est præputium legem consummans,
te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es.
28 Non enim qui manifesto Iudæus est, neque quæ manifesto in
carne circumcisio,
29 sed qui in abscondito Iudæus est, et circumcisio cordis in
spiritu non littera, cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est.
01 Quid ergo amplius est Iudæo, aut quæ utilitas circumcisionis?
02 Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis
eloquia Dei.
03 Quid enim, si quidam non crediderunt? Numquid incredulitas
illorum fidem Dei evacuabit?
04 Absit! Exstet autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut
scriptum est: « Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum
iudicaris ».
05 Si autem iniustitia nostra iustitiam Dei commendat, quid
dicemus? Numquid iniustus Deus, qui infert iram? Secundum hominem
dico.
06 Absit! Alioquin quomodo iudicabit Deus mundum?
07 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam
ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor?
08 Et non, sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere:
« Faciamus mala, ut veniant bona »? Quorum damnatio iusta
est.
09 Quid igitur? Præcellimus eos? Nequaquam! Antea enim causati
sumus Iudæos et Græcos omnes sub peccato esse,
10 sicut scriptum est: « Non est iustus quisquam,
11 non est intellegens, non est requirens Deum.
12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui
faciat bonum, non est usque ad unum.
13 Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose
agebant, venenum aspidum sub labiis eorum,
14 quorum os maledictione et amaritudine plenum est;
15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem,
16 contritio et infelicitas in viis eorum,
17 et viam pacis non cognoverunt.
18 Non est timor Dei ante oculos eorum ».
19 Scimus autem quoniam, quæcumque lex loquitur, his, qui in lege
sunt, loquitur, ut omne os obstruatur, et obnoxius fiat omnis mundus
Deo;
20 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram
illo, per legem enim cognitio peccati.
21 Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata
a Lege et Prophetis,
22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes, qui
credunt. Non enim est distinctio:
23 omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei,
24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quæ
est in Christo Iesu;
25 quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine
ipsius ad ostensionem iustitiæ suæ, cum prætermisisset præcedentia
delicta
26 in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiæ eius in hoc
tempore, ut sit ipse iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu.
27 Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Operum?
Non, sed per legem fidei.
28 Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus
legis.
29 An Iudæorum Deus tantum? Nonne et gentium? Immo et gentium,
30 quoniam quidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex
fide et præputium per fidem.
31 Legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem
statuimus.
01 Quid ergo dicemus invenisse Abraham progenitorem nostrum
secundum carnem?
02 Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam
sed non apud Deum.
03 Quid enim Scriptura dicit? « Credidit autem Abraham Deo,
et reputatum est illi ad iustitiam ».
04 Ei autem, qui operatur, merces non reputatur secundum gratiam
sed secundum debitum;
05 ei vero, qui non operatur, sed credit in eum, qui iustificat
impium, reputatur fides eius ad iustitiam,
06 sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus reputat
iustitiam sine operibus:
07 « Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta
sunt peccata.
08 Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum ».
09 Beatitudo ergo hæc in circumcisione an etiam in præputio?
Dicimus enim: « Reputata est Abrahæ fides ad iustitiam ».
10 Quomodo ergo reputata est? In circumcisione an in præputio?
Non in circumcisione sed in præputio:
11 et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiæ fidei,
quæ fuit in præputio, ut esset pater omnium credentium per præputium,
ut reputetur illis iustitia,
12 et pater circumcisionis his non tantum, qui ex circumcisione
sunt, sed et qui sectantur vestigia eius, quæ fuit in præputio, fidei
patris nostri Abrahæ.
13 Non enim per legem promissio Abrahæ aut semini eius, ut heres
esset mundi, sed per iustitiam fidei;
14 si enim qui ex lege heredes sunt, exinanita est fides, et
abolita est promissio.
15 Lex enim iram operatur; ubi autem non est lex, nec
prævaricatio.
16 Ideo ex fide, ut secundum gratiam, ut firma sit promissio omni
semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei, qui ex fide est
Abrahæ — qui est pater omnium nostrum,
17 sicut scriptum est: « Patrem multarum gentium posui
te » —, ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos et vocat
ea, quæ non sunt, quasi sint;
18 qui contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum
gentium, secundum quod dictum est: « Sic erit semen tuum ».
19 Et non infirmatus fide consideravit corpus suum iam emortuum,
cum fere centum annorum esset, et emortuam vulvam Saræ;
20 in repromissione autem Dei non hæsitavit diffidentia, sed
confortatus est fide, dans gloriam Deo,
21 et plenissime sciens quia, quod promisit, potens est et
facere.
22 Ideo et reputatum est illi ad iustitiam.
23 Non est autem scriptum tantum propter ipsum: reputatum est
illi,
24 sed et propter nos, quibus reputabitur, credentibus in eum,
qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis,
25 qui traditus est propter delicta nostra et suscitatus est
propter iustificationem nostram.
01 Iustificati igitur ex fide, pacem habemus ad Deum per Dominum
nostrum Iesum Christum,
02 per quem et accessum habemus fide in gratiam istam, in qua
stamus et gloriamur in spe gloriæ Dei.
03 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes
quod tribulatio patientiam operatur,
04 patientia autem probationem, probatio vero spem;
05 spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in
cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
06 Adhuc enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum
tempus pro impiis mortuus est.
07 Vix enim pro iusto quis moritur; nam pro bono forsitan quis et
audeat mori.
08 Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc
peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.
09 Multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi
erimus ab ira per ipsum!
10 Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per
mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita
ipsius;
11 non solum autem, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum
Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.
12 Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum
intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors
pertransiit, eo quod omnes peccaverunt.
13 Usque ad legem enim peccatum erat in mundo; peccatum autem non
imputatur, cum lex non est,
14 sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui
non peccaverunt in similitudine prævaricationis Adæ, qui est figura
futuri.
15 Sed non sicut delictum, ita et donum; si enim unius delicto
multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius
hominis Iesu Christi in multos abundavit.
16 Et non sicut per unum, qui peccavit, ita et donum; nam
iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in
iustificationem.
17 Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis, qui
abundantiam gratiæ et donationis iustitiæ accipiunt, in vita
regnabunt per unum Iesum Christum.
18 Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in
condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in
iustificationem vitæ;
19 sicut enim per inobœdientiam unius hominis peccatores
constituti sunt multi, ita et per unius obœditionem iusti
constituentur multi.
20 Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem
abundavit peccatum, superabundavit gratia,
21 ut sicut regnavit peccatum in morte, ita et gratia regnet per
iustitiam in vitam æternam per Iesum Christum Dominum nostrum.
01 Quid ergo dicemus? Permanebimus in peccato, ut gratia abundet?
02 Absit! Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in
illo?
03 An ignoratis quia, quicumque baptizati sumus in Christum
Iesum, in mortem ipsius baptizati sumus?
04 Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut
quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita
et nos in novitate vitæ ambulemus.
05 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, sed
et resurrectionis erimus;
06 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut
destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato.
07 Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato.
08 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam
vivemus cum eo;
09 scientes quod Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur,
mors illi ultra non dominatur.
10 Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem
vivit, vivit Deo.
11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato,
viventes autem Deo in Christo Iesu.
12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut
obœdiatis concupiscentiis eius,
13 neque exhibeatis membra vestra arma iniustitiæ peccato, sed
exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma
iustitiæ Deo.
14 Peccatum enim vobis non dominabitur; non enim sub lege estis
sed sub gratia.
15 Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege sed sub
gratia? Absit!
16 Nescitis quoniam, cui exhibetis vos servos ad obœdientiam,
servi estis eius, cui obœditis, sive peccati ad mortem, sive
obœditionis ad iustitiam?
17 Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obœdistis autem
ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis,
18 liberati autem a peccato servi facti estis iustitiæ.
19 Humanum dico propter infirmitatem carnis vestræ. Sicut enim
exhibuistis membra vestra servientia immunditiæ et iniquitati ad
iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servientia iustitiæ ad
sanctificationem.
20 Cum enim servi essetis peccati, liberi eratis iustitiæ.
21 Quem ergo fructum habebatis tunc, in quibus nunc erubescitis?
Nam finis illorum mors!
22 Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis
fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam!
23 Stipendia enim peccati mors, donum autem Dei vita æterna in
Christo Iesu Domino nostro.
01 An ignoratis, fratres — scientibus enim legem loquor — quia
lex in homine dominatur, quanto tempore vivit?
02 Nam quæ sub viro est mulier, viventi viro alligata est lege;
si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri.
03 Igitur, vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit alterius
viri; si autem mortuus fuerit vir, libera est a lege, ut non sit
adultera, si fuerit alterius viri.
04 Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus
Christi, ut sitis alterius, eius qui ex mortuis suscitatus est, ut
fructificaremus Deo.
05 Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem
sunt, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti;
06 nunc autem soluti sumus a lege, mortui ei, in qua detinebamur,
ita ut serviamus in novitate Spiritus et non in vetustate litteræ.
07 Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit! Sed peccatum non
cognovi, nisi per legem; nam concupiscentiam nescirem, nisi lex
diceret: « Non concupisces ».
08 Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in
me omnem concupiscentiam; sine lege enim peccatum mortuum erat.
09 Ego autem vivebam sine lege aliquando; sed, cum venisset
mandatum, peccatum revixit,
10 ego autem mortuus sum; et inventum est mihi mandatum, quod
erat ad vitam, hoc esse ad mortem;
11 nam peccatum, occasione accepta, per mandatum seduxit me et
per illud occidit.
12 Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et
bonum.
13 Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit! Sed
peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem;
ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.
14 Scimus enim quod lex spiritalis est; ego autem carnalis sum,
venumdatus sub peccato.
15 Quod enim operor, non intellego; non enim, quod volo, hoc ago,
sed quod odi, illud facio.
16 Si autem, quod nolo, illud facio, consentio legi quoniam bona.
17 Nunc autem iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me,
peccatum.
18 Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum;
nam velle adiacet mihi, operari autem bonum, non!
19 Non enim, quod volo bonum, facio, sed, quod nolo malum, hoc
ago.
20 Si autem, quod nolo, illud facio, iam non ego operor illud,
sed, quod habitat in me, peccatum.
21 Invenio igitur hanc legem volenti mihi facere bonum, quoniam
mihi malum adiacet.
22 Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem;
23 video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi
mentis meæ et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris
meis.
24 Infelix ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius?
25 Gratias autem Deo per Iesum Christum Dominum nostrum! Igitur
ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati.