Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Evangelium secundum Lucam
[PLAN]
 01   02   03   04   05   06   07   08   09   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24 
 
Luca 1 (Nova Vulgata)
01 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum,
02 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt verbi,
03 visum est et mihi, adsecuto a principio omnia, diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theophile,
04 ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, firmitatem.
05 Fuit in diebus Herodis regis Iudææ sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abiæ, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth.
06 Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini, irreprehensibiles.
07 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.
08 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum,
09 secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum Domini;
10 et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi.
11 Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi;
12 et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.
13 Ait autem ad illum angelus: « Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem.
14 Et erit gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt:
15 erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ
16 et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
17 Et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ, ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam ».
18 Et dixit Zacharias ad angelum: « Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis ».
19 Et respondens angelus dixit ei: « Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum, et missus sum loqui ad te et hæc tibi evangelizare.
20 Et ecce: eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo ».
21 Et erat plebs exspectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret ipse in templo.
22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo; et ipse erat innuens illis et permansit mutus.
23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam.
24 Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens:
25 « Sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines ».
26 In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth,
27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria.
28 Et ingressus ad eam dixit: « Ave, gratia plena, Dominus tecum ».
29 Ipsa autem turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio.
30 Et ait angelus ei: « Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum.
31 Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum.
32 Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius,
33 et regnabit super domum Iacob in æternum, et regni eius non erit finis ».
34 Dixit autem Maria ad angelum: « Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? ».
35 Et respondens angelus dixit ei: « Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei.
36 Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quæ vocatur sterilis,
37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ».
38 Dixit autem Maria: « Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum ». Et discessit ab illa angelus.
39 Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iudæ
40 et intravit in domum Zachariæ et salutavit Elisabeth.
41 Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero eius, et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth
42 et exclamavit voce magna et dixit: « Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.
43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?
44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.
45 Et beata, quæ credidit, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt ei a Domino ».
46 Et ait Maria: « Magnificat anima mea Dominum,
47 et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo,
48 quia respexit humilitatem ancillæ suæ. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
49 quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius,
50 et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum.
51 Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui;
52 deposuit potentes de sede et exaltavit humiles;
53 esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes.
54 Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiæ,
55 sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in sæcula ».
56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam.
57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
58 Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
59 Et factum est, in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius, Zachariam.
60 Et respondens mater eius dixit: « Nequaquam, sed vocabitur Ioannes ».
61 Et dixerunt ad illam: « Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine ».
62 Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum.
63 Et postulans pugillarem scripsit dicens: « Ioannes est nomen eius ». Et mirati sunt universi.
64 Apertum est autem ilico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum.
65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudææ divulgabantur omnia verba hæc.
66 Et posuerunt omnes, qui audierant, in corde suo dicentes: « Quid putas puer iste erit? ». Etenim manus Domini erat cum illo.
67 Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens:
68 « Benedictus Dominus, Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebi suæ
69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,
70 sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum eius,
71 salutem ex inimicis nostris et de manu omnium, qui oderunt nos;
72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti,
73 iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis,
74 ut sine timore, de manu inimicorum liberati, serviamus illi
75 in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris.
76 Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias eius,
77 ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum,
78 per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitabit nos oriens ex alto,
79 illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis ».
80 Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suæ ad Israel.
 
Luca 2 (Nova Vulgata)
01 Factum est autem, in diebus illis exiit edictum a Cæsare Augusto, ut describeretur universus orbis.
02 Hæc descriptio prima facta est præside Syriæ Quirino.
03 Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem.
04 Ascendit autem et Ioseph a Galilæa de civitate Nazareth in Iudæam in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David,
05 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore prægnante.
06 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret,
07 et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in præsepio, quia non erat eis locus in deversorio.
08 Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum.
09 Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
10 Et dixit illis angelus: « Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo,
11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
12 Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in præsepio ».
13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum et dicentium:
14 « Gloria in altissimis Deo, et super terram pax in hominibus bonæ voluntatis ».
15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum, pastores loquebantur ad invicem: « Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis ».
16 Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in præsepio.
17 Videntes autem notum fecerunt verbum, quod dictum erat illis de puero hoc.
18 Et omnes, qui audierunt, mirati sunt de his, quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos.
19 Maria autem conservabat omnia verba hæc conferens in corde suo.
20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
21 Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur.
22 Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent Domino,
23 sicut scriptum est in lege Domini: « Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur »,
24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturum aut duos pullos columbarum.
25 Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat super eum;
26 et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini.
27 Et venit in Spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,
28 et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit:
29 « Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace,
30 quia viderunt oculi mei salutare tuum,
31 quod parasti ante faciem omnium populorum,
32 lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuæ Israel ».
33 Et erat pater eius et mater mirantes super his, quæ dicebantur de illo.
34 Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: « Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur
35 — et tuam ipsius animam pertransiet gladius — ut revelentur ex multis cordibus cogitationes ».
36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Hæc processerat in diebus multis et vixerat cum viro annis septem a virginitate sua;
37 et hæc vidua usque ad annos octoginta quattuor, quæ non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.
38 Et hæc ipsa hora superveniens confitebatur Deo et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Ierusalem.
39 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth.
40 Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat super illum.
41 Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die festo Paschæ.
42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis secundum consuetudinem diei festi,
43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius.
44 Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos;
45 et non invenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes eum.
46 Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos;
47 stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius.
48 Et videntes eum admirati sunt, et dixit Mater cius ad illum: « Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te ».
49 Et ait ad illos: « Quid est quod me quærebatis? Nesciebatis quia in his, quæ Patris mei sunt, oportet me esse? ».
50 Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos.
51 Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba in corde suo.
52 Et Iesus proficiebat sapientia et ætate et gratia apud Deum et homines.
 
Luca 3 (Nova Vulgata)
01 Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Iudæam, tetrarcha autem Galilææ Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Iturææ et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinæ tetrarcha,
02 sub principe sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Dei super Ioannem Zachariæ filium in deserto.
03 Et venit in omnem regionem circa Iordanem prædicans baptismum pænitentiæ in remissionem peccatorum,
04 sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ prophetæ: « Vox clamantis in deserto: «Parate viam Domini, rectas facite semitas eius.
05 Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas:
06 et videbit omnis caro salutare Dei» ».
07 Dicebat ergo ad turbas, quæ exibant, ut baptizarentur ab ipso: « Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira?
08 Facite ergo fructus dignos pænitentiæ et ne cœperitis dicere in vobis ipsis: «Patrem habemus Abraham»; dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahæ filios.
09 Iam enim et securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor non faciens fructum bonum exciditur et in ignem mittitur ».
10 Et interrogabant eum turbæ dicentes: « Quid ergo faciemus? ».
11 Respondens autem dicebat illis: « Qui habet duas tunicas, det non habenti; et, qui habet escas, similiter faciat ».
12 Venerunt autem et publicani, ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: « Magister, quid faciemus? ».
13 At ille dixit ad eos: « Nihil amplius quam constitutum est vobis, faciatis ».
14 Interrogabant autem eum et milites dicentes: « Quid faciemus et nos? ». Et ait illis: « Neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris ».
15 Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset Christus,
16 respondit Ioannes dicens omnibus: « Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni;
17 cuius ventilabrum in manu eius ad purgandam aream suam et ad congregandum triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili ».
18 Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum.
19 Herodes autem tetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis, quæ fecit Herodes,
20 adiecit et hoc supra omnia et inclusit Ioannem in carcere.
21 Factum est autem, cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato et orante, apertum est cælum,
22 et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de cælo facta est: « Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi ».
23 Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph, qui fuit Heli,
24 qui fuit Matthat, qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Iannæ, qui fuit Ioseph,
25 qui fuit Matthathiæ, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Esli, qui fuit Naggæ,
26 qui fuit Maath, qui fuit Matthathiæ, qui fuit Semei, qui fuit Iosech, qui fuit Ioda,
27 qui fuit Ioanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri,
28 qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosam, qui fuit Elmadam, qui fuit Her,
29 qui fuit Iesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Iorim, qui fuit Matthat, qui fuit Levi,
30 qui fuit Simeon, qui fuit Iudæ, qui fuit Ioseph, qui fuit Iona, qui fuit Eliachim,
31 qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Matthatha, qui fuit Nathan, qui fuit David,
32 qui fuit Iesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson,
33 qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Arni, qui fuit Esrom, qui fuit Phares, qui fuit Iudæ,
34 qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahæ, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,
35 qui fuit Seruch, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sala,
36 qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech,
37 qui fuit Mathusala, qui fuit Henoch, qui fuit Iared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan,
38 qui fuit Enos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.
suivant