01 Paulus servus Dei, apostolus autem Iesu Christi secundum fidem
electorum Dei et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est
02 in spem vitæ æternæ, quam promisit, qui non mentitur, Deus
ante tempora sæcularia;
03 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in
prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum salvatoris
nostri Dei,
04 Tito germano filio secundum communem fidem: gratia et pax a
Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro.
05 Huius rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea, quæ desunt, corrigas
et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui,
06 si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens
fideles, non in accusatione luxuriæ aut non subiectos.
07 Oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei
dispensatorem, non superbum, non iracundum, non vinolentum, non
percussorem, non turpis lucri cupidum,
08 sed hospitalem, benignum, sobrium, iustum, sanctum,
continentem,
09 amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem
sermonem, ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos, qui
contradicunt, arguere.
10 Sunt enim multi et non subiecti, vaniloqui et seductores,
maxime qui de circumcisione sunt,
11 quibus oportet silentium imponere, quia universas domos
subvertunt docentes, quæ non oportet, turpis lucri gratia.
12 Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta:
« Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri ».
13 Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure,
ut sani sint in fide,
14 non intendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum
aversantium veritatem.
15 Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil
mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia.
16 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sunt
abominati et inobœdientes et ad omne opus bonum reprobi.
01 Tu autem loquere, quæ decent sanam doctrinam.
02 Senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani fide,
dilectione, patientia.
03 Anus similiter in habitu sanctæ, non criminatrices, non vino
multo deditæ, bene docentes,
04 ut prudentiam doceant adulescentulas, ut viros suos ament,
filios diligant,
05 prudentes sint, castæ, domus curam habentes, benignæ, subditæ
suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei.
06 Iuvenes similiter hortare, ut sobrii sint.
07 In omnibus teipsum præbens exemplum bonorum operum, in
doctrina integritatem, gravitatem,
08 in verbo sano irreprehensibilem, ut is, qui ex adverso est,
vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.
09 Servos dominis suis subditos esse in omnibus, placentes esse,
non contradicentes,
10 non fraudantes, sed omnem fidem bonam ostendentes, ut
doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus.
11 Apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus
12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem et sæcularia desideria
sobrie et iuste et pie vivamus in hoc sæculo,
13 exspectantes beatam spem et adventum gloriæ magni Dei et
salvatoris nostri Iesu Christi;
14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni
iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum
operum.
15 Hæc loquere et exhortare et argue cum omni imperio. Nemo te
contemnat!
01 Admone illos principibus, pote statibus subditos esse, dicto
obœdire, ad omne opus bonum paratos esse,
02 neminem blasphemare, non litigiosos esse, modestos, omnem
ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
03 Eramus enim et nos aliquando insipientes, inobœdientes,
errantes, servientes concupiscentiis et voluptatibus variis, in
malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
04 Cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri
Dei,
05 non ex operibus iustitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam
misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et
renovationis Spiritus Sancti,
06 quem effudit super nos abunde per Iesum Christum salvatorem
nostrum,
07 ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitæ
æternæ.
08 Fidelis sermo, et volo te de his confirmare, ut curent bonis
operibus præesse, qui crediderunt Deo. Hæc sunt bona et utilia
hominibus;
09 stultas autem quæstiones et genealogias et contentiones et
pugnas circa legem devita, sunt enim inutiles et vanæ.
10 Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita,
11 sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit,
proprio iudicio condemnatus.
12 Cum misero ad te Artemam aut Tychicum, festina ad me venire
Nicopolim; ibi enim statui hiemare.
13 Zenam legis peritum et Apollo sollicite instrue, ut nihil
illis desit.
14 Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus
necessarios, ut non sint infructuosi.
15 Salutant te, qui mecum sunt, omnes. Saluta, qui nos amant in
fide. Gratia cum omnibus vobis.