01 Vocavitque Moyses omnem Israelem et dixit ad eos: « Audi,
Israel, præcepta atque iudicia, quæ ego loquor in auribus vestris
hodie; discite ea et opere complete.
02 Dominus Deus noster pepigit nobiscum fœdus in Horeb.
03 Non cum patribus nostris iniit pactum hoc sed nobiscum, qui in
præsentiarum hic sumus, omnibus nobis, qui vivimus.
04 Facie ad faciem locutus est vobis in monte de medio ignis;
05 ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore
illo, ut annuntiarem vobis verba eius; timuistis enim ignem et non
ascendistis in montem. Et ait:
06 “Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo
servitutis.
07 Non habebis deos alienos in conspectu meo.
08 Non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium, quæ in
cælo sunt desuper et quæ in terra deorsum et quæ versantur in aquis
sub terra.
09 Non adorabis ea et non coles: Ego enim sum Dominus Deus tuus,
Deus æmulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et
quartam generationem his, qui oderunt me,
10 et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et
custodientibus præcepta mea.
11 Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra, quia non erit
impunitus, qui super re vana nomen eius assumpserit.
12 Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut præcepit tibi
Dominus Deus tuus.
13 Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua.
14 Septimus dies sabbatum est Domino Deo tuo. Non facies in eo
quidquam operis tu et filius tuus et filia, servus et ancilla et bos
et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus tuus, qui est intra
portas tuas, ut requiescat servus tuus et ancilla tua sicut et tu.
15 Memento quod et ipse servieris in Ægypto, et eduxerit te inde
Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento: idcirco præcepit
tibi, ut observares diem sabbati.
16 Honora patrem tuum et matrem, sicut præcepit tibi Dominus Deus
tuus, ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra, quam Dominus
Deus tuus daturus est tibi.
17 Non occides.
18 Neque mœchaberis.
19 Furtumque non facies.
20 Nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
21 Nec concupisces uxorem proximi tui. Nec desiderabis domum
proximi tui, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non
asinum et universa, quæ illius sunt”.
22 Hæc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in
monte, de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens
amplius; et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit
mihi.
23 Vos autem, postquam audistis vocem de medio tenebrarum et
montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et
maiores natu
24 atque dixistis: “Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster
maiestatem et magnitudinem suam; vocem eius audivimus de medio ignis
et probavimus hodie quod, loquente Deo cum homine, vixerit homo.
25 Nunc autem cur moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus?
Si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur.
26 Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de
medio ignis loquitur, sicut nos audivimus, et possit vivere?
27 Tu magis accede et audi cuncta, quæ dixerit Dominus Deus
noster, et tu loqueris ad nos cuncta, quæ dixerit Dominus Deus noster
tibi, et nos audientes faciemus ea”.
28 Quod cum audisset Dominus, ait ad me: “Audivi vocem verborum
populi huius, quæ locuti sunt tibi: bene omnia sunt locuti.
29 Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me et custodiant
universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum
in sempiternum?
30 Vade et dic eis: Revertimini in tentoria vestra.
31 Tu vero, hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata et
præcepta atque iudicia, quæ docebis eos, ut faciant ea in terra, quam
dabo illis in possessionem”.
32 Custodite igitur et facite, quæ præcepit Dominus Deus vester
vobis; non declinabitis neque ad dexteram neque ad sinistram,
33 sed per totam viam, quam præcepit Dominus Deus vester,
ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in
terra possessionis vestræ.
01 Hæc sunt mandata et præcepta atque iudicia, quæ mandavit
Dominus Deus vester, ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam
transgredimini possidendam;
02 ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia præcepta et
mandata eius, quæ ego præcipio tibi et filiis ac nepotibus tuis,
cunctis diebus vitæ tuæ, ut prolongentur dies tui.
03 Audi, Israel, et observa, ut facias, et bene sit tibi, et
multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus, Deus patrum
tuorum, tibi terram lacte et melle manantem.
04 Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est.
05 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima
tua et ex tota fortitudine tua.
06 Eruntque verba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie, in corde tuo,
07 et inculcabis ea filiis tuis et loqueris ea sedens in domo tua
et ambulans in itinere, decumbens atque consurgens;
08 et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque quasi
appensum quid inter oculos tuos,
09 scribesque ea in postibus domus tuæ et in portis tuis.
10 Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua
iuravit patribus tuis Abraham, Isaac et Iacob, ut daret tibi,
civitates magnas et optimas, quas non ædificasti,
11 domos plenas cunctarum opum, quas non implevisti, cisternas,
quas non fodisti, vineta et oliveta, quæ non plantasti, et comederis
et saturatus fueris,
12 cave diligenter, ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de
terra Ægypti, de domo servitutis:
13 Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius
iurabis.
14 Non ibitis post deos alienos, de diis gentium, quæ in circuitu
vestro sunt,
15 quoniam Deus æmulator Dominus Deus tuus in medio tui; ne
quando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de
superficie terræ.
16 Non tentabitis Dominum Deum vestrum, sicut tentastis in Massa.
17 Custodite mandata Domini Dei vestri ac testimonia et præcepta,
quæ præcepit tibi;
18 et fac, quod rectum est et bonum in conspectu Domini, ut bene
sit tibi, et ingressus possideas terram optimam, de qua iuravit
Dominus patribus tuis,
19 ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est
Dominus.
20 Cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens: “Quid sibi
volunt testimonia hæc et præcepta atque iudicia, quæ præcepit Dominus
Deus noster vobis?”,
21 dices ei: “Servi eramus pharaonis in Ægypto, et eduxit nos
Dominus de Ægypto in manu forti
22 fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto
contra pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro;
23 et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua
iuravit patribus nostris.
24 Præcepitque nobis Dominus, ut faciamus omnia præcepta hæc et
timeamus Dominum Deum nostrum, et bene sit nobis cunctis diebus vitæ
nostræ, sicut est hodie.
25 Eritque iustitia nobis, si custodierimus et fecerimus omnia
mandata hæc coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis”.
01 Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam
possessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram te,
Hetthæum et Gergesæum et Amorræum, Chananæum et Pherezæum et Hevæum
et Iebusæum, septem gentes multo maioris numeri quam tu es et
robustiores te,
02 tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque
ad internecionem. Non inibis cum eis fœdus nec misereberis earum
03 neque sociabis cum eis coniugia; filiam tuam non dabis filio
eius nec filiam illius accipies filio tuo,
04 quia seducet filium tuum, ne sequatur me et ut serviat diis
alienis, irasceturque furor Domini contra vos et delebit te cito.
05 Quin potius hæc facietis eis: aras eorum subvertite et
confringite lapides et palos lucosque succidite et sculptilia
comburite;
06 quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus
tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super
terram.
07 Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis iunctus est
Dominus et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores,
08 sed quia dilexit vos Dominus et custodivit iuramentum, quod
iuravit patribus vestris, eduxit vos in manu forti et redemit te de
domo servitutis, de manu pharaonis regis Ægypti.
09 Et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus, Deus fidelis,
custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his, qui
custodiunt mandata eius, in mille generationes
10 et reddens odientibus se protinus, ita ut disperdat eos et
ultra non differat, protinus eis restituens, quod merentur.
11 Custodi ergo mandata et præcepta atque iudicia, quæ ego mando
tibi hodie, ut facias.
12 Si audieritis hæc iudicia et custodieritis ea et feceritis,
custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam, quam
iuravit patribus tuis,
13 et diliget te et benedicet tibi ac multiplicabit te
benedicetque fructui ventris tui et fructui terræ tuæ, frumento tuo
atque vindemiæ, oleo et partui armentorum et incremento ovium tuarum
super terram, pro qua iuravit patribus tuis, ut daret eam tibi.
14 Benedictus eris præ omnibus populis. Non erit apud te sterilis
utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis.
15 Auferet Dominus a te omnem languorem; et infirmitates Ægypti
pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis.
16 Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est
tibi; non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in
ruinam tui.
17 Si dixeris in corde tuo: “Plures sunt gentes istæ quam ego;
quomodo potero delere eas?”,
18 noli metuere eas, sed recordare, quæ fecerit Dominus Deus tuus
pharaoni et cunctis Ægyptiis,
19 plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque
portenta manumque robustam et extentum brachium, ut educeret te
Dominus Deus tuus; sic faciet cunctis populis, quos metuis.
20 Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec
deleat omnes atque disperdat, qui te fugerint et latere potuerint.
21 Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus
magnus et terribilis.
22 Ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per
partes. Non poteris delere eas cito, ne multiplicentur contra te
bestiæ terræ.
23 Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo et conturbabit
illos conturbatione magna, donec penitus deleantur.
24 Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum
sub cælo; nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos.
25 Sculptilia eorum igne combures; non concupisces argentum et
aurum, quibus vestita sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne
offendas propterea, quia abominatio est Domini Dei tui.
26 Nec inferes abominationem in domum tuam, ne fias anathema
sicut et illa est; quasi spurcitiam detestaberis et velut
inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est.
01 Omne mandatum, quod ego præcipio tibi hodie, cave diligenter
ut facias, ut possitis vivere et multiplicemini ingressique
possideatis terram, pro qua iuravit Dominus patribus vestris.
02 Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus
Deus tuus his quadraginta annis per desertum, ut affligeret te atque
tentaret, et nota fierent, quæ in tuo animo versabantur, utrum
custodires mandata illius an non.
03 Afflixit te penuria et dedit tibi cibum manna, quem ignorabas
tu et patres tui, ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat
homo, sed in omni verbo, quod egreditur de ore Domini.
04 Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam defecit, et pes
tuus non intumuit his quadraginta annis.
05 Recogites ergo in corde tuo quia, sicut erudit homo filium
suum, sic Dominus Deus tuus erudivit te,
06 ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis eius et
timeas eum.
07 Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram
rivorum aquarum et fontium, in cuius campis et montibus erumpunt
fluviorum abyssi,
08 terram frumenti, hordei ac vinearum, in qua ficus et
malogranata et oliveta nascuntur, terram olei ac mellis,
09 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum omnium
abundantia perfrueris; cuius lapides ferrum sunt, et de montibus eius
æris metalla fodiuntur;
10 ut, cum comederis et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo
pro terra optima, quam dedit tibi.
11 Observa et cave, ne quando obliviscaris Domini Dei tui et
neglegas mandata eius atque iudicia et præcepta, quæ ego præcipio
tibi hodie;
12 ne, postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras
ædificaveris et habitaveris in eis
13 habuerisque armenta et ovium greges multos, argenti et auri
cunctarumque rerum copiam,
14 elevetur cor tuum, et obliviscaris Domini Dei tui, qui eduxit
te de terra Ægypti, de domo servitutis,
15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in
qua erat serpens adurens et scorpio ac terra arida et nullæ omnino
aquæ; qui eduxit tibi rivos de petra durissima
16 et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui,
et, postquam afflixit ac probavit te, ad extremum misertus est tui,
17 ne diceres in corde tuo: “Fortitudo mea et robur manus meæ hæc
mihi omnia præstiterunt”;
18 sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi præbuerit,
ut consequereris prosperitatem, ut impleret pactum suum, super quo
iuravit patribus tuis, sicut præsens indicat dies.
19 Sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris deos alienos
coluerisque illos et adoraveris, ecce nunc testificor vobis quod
omnino dispereatis:
20 sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu vestro, ita et
vos peribitis, si inobœdientes fueritis voci Domini Dei vestri.
01 Audi, Israel: Tu transgredieris hodie Iordanem, ut possideas
nationes maximas et fortiores te, civitates ingentes et ad cælum
usque muratas,
02 populum magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse nosti
et audisti, quibus nullus potest ex adverso resistere.
03 Scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te
ignis devorans, qui conteret eos atque subiciet ante faciem tuam, ut
velociter expellas et deleas eos, sicut locutus est tibi.
04 Ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in
conspectu tuo: “Propter iustitiam meam introduxit me Dominus, ut
terram hanc possiderem”, cum propter impietates nationum istarum
expellat eas Dominus ante te.
05 Neque enim propter iustitiam tuam et æquitatem cordis tui
ingredieris, ut possideas terras earum, sed quia illæ egerunt impie,
introeunte te, Dominus Deus tuus expellet eos ante te, et ut compleat
verbum suum Dominus, quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis,
Abraham, Isaac et Iacob.
06 Scito igitur quod non propter iustitiam tuam Dominus Deus tuus
dederit tibi terram hanc optimam in possessionem, cum durissimæ
cervicis sis populus.
07 Memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris
Dominum Deum tuum in solitudine; ex eo die, quo egressus es ex
Ægypto, usque ad locum istum adversum Dominum contendistis.
08 Nam et in Horeb provocastis eum, et iratus delere vos voluit,
09 quando ascendi in montem, ut acciperem tabulas lapideas,
tabulas pacti, quod pepigit vobiscum Dominus, et perseveravi in monte
quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et aquam non
bibens.
10 Deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito
Dei et continentes omnia verba, quæ vobis locutus est in monte de
medio ignis, quando contio populi congregata est.
11 Cumque transissent quadraginta dies et totidem noctes, dedit
mihi Dominus duas tabulas lapideas, tabulas fœderis,
12 dixitque mihi: “Surge et descende hinc cito, quia peccavit
populus tuus, quem eduxisti de Ægypto: deseruerunt velociter viam,
quam præcepi eis, feceruntque sibi conflatile”.
13 Rursumque ait Dominus ad me: “Cerno quod populus iste duræ
cervicis sit;
14 dimitte me, ut conteram eos et deleam nomen eorum sub cælo et
faciam te in gentem, quæ hac fortior et maior sit”.
15 Cumque reversus de monte ardente descenderem et duas tabulas
fœderis utraque tenerem manu
16 vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro et fecisse vobis
vitulum conflatilem ac deseruisse velociter viam eius, quam Dominus
vobis præceperat,
17 arripui duas tabulas et proieci eas de manibus meis
confregique eas in conspectu vestro;
18 et procidi ante Dominum, sicut prius quadraginta diebus et
noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata
vestra, quæ gessistis contra Dominum et eum ad iracundiam
provocastis;
19 timui enim indignationem et iram illius, qua adversum vos
concitatus delere vos voluit. Et exaudivit me Dominus etiam hac vice.
20 Adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum conterere;
et pro illo similiter tunc deprecatus sum.
21 Peccatum autem vestrum, quod feceratis, id est vitulum,
arripiens igne combussi et in frusta comminuens omninoque in pulverem
redigens proieci in torrentem, qui de monte descendit.
22 In Tabera quoque et in Massa et in Cibrottaava provocastis
Dominum;
23 et quando misit Dominus vos de Cadesbarne dicens: “Ascendite
et possidete terram, quam dedi vobis”, contempsistis imperium Domini
Dei vestri et non credidistis ei neque vocem eius audire voluistis;
24 semper fuistis rebelles contra Dominum a die, qua nosse vos
cœpi.
25 Et iacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus, quibus
eum suppliciter deprecabar, ne deleret vos, ut fuerat comminatus.
26 Et orans dixi: Domine Deus, ne disperdas populum tuum et
hereditatem tuam, quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de
Ægypto in manu forti.
27 Recordare servorum tuorum Abraham, Isaac et Iacob; ne aspicias
duritiam populi huius et impietatem atque peccatum,
28 ne forte dicant habitatores terræ, de qua eduxisti nos: “Non
poterat Dominus introducere eos in terram, quam pollicitus est eis,
et oderat illos; idcirco eduxit, ut interficeret eos in solitudine”.
29 Attamen ipsi sunt populus tuus et hereditas tua, quos eduxisti
in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento.
01 In tempore illo dixit Dominus ad me: “Dola tibi duas tabulas
lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem faciesque
tibi arcam ligneam.
02 Et scribam in tabulis verba, quæ fuerunt in his, quas ante
confregisti, ponesque eas in arca”.
03 Feci igitur arcam de lignis acaciæ; cumque dolassem duas
tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem habens eas in
manibus.
04 Scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat, verba
decem, quæ locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando
populus congregatus est, et dedit eas mihi.
05 Reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam, quam
feceram; quæ hucusque ibi sunt, sicut mihi præcepit Dominus.
06 Filii autem Israel castra moverunt ex Berothbeneiacan in
Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est; pro quo sacerdotio functus
est Eleazar filius eius.
07 Inde venerunt in Gadgad; de quo loco profecti castrametati
sunt in Ietebatha, in terra torrentium aquarum.
08 Eo tempore separavit Dominus tribum Levi, ut portaret arcam
fœderis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in
nomine illius usque in præsentem diem.
09 Quam ob rem non habuit Levi partem neque hereditatem cum
fratribus suis, quia ipse Dominus hereditas eius est, sicut promisit
ei Dominus Deus tuus.
10 Ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac
noctibus, exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere
noluit.
11 Dixitque mihi: “Surge, vade et præcede populum, ut ingrediatur
et possideat terram, quam iuravi patribus eorum, ut traderem eis”.
12 Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut
timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac
servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua
13 custodiasque mandata Domini et præcepta eius, quæ ego hodie
præcipio, ut bene sit tibi?
14 En Domini Dei tui cælum est et cælum cæli, terra et omnia, quæ
in ea sunt;
15 et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos
elegitque semen eorum post eos, id est vos, de cunctis gentibus,
sicut hodie comprobatur.
16 Circumcidite igitur præputium cordis vestri et cervicem
vestram, ne induretis amplius,
17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus
dominantium, Deus magnus, potens et terribilis, qui personam non
accipit nec munera,
18 facit iudicium pupillo et viduæ, amat peregrinum et dat ei
victum atque vestitum.
19 Et vos ergo, amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenæ in
terra Ægypti.
20 Dominum Deum tuum timebis et ei servies, ipsi adhærebis
iurabisque in nomine illius.
21 Ipse est laus tua et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia et
terribilia, quæ viderunt oculi tui.
22 In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Ægyptum; et
ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra cæli.