Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Liber Deuteronomii
[PLAN]
 01   02   03   04   05   06   07   08   09   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34 
 
Deuteronomii 1 (Nova Vulgata)
01 Hæc sunt verba, quæ locutus est Moyses ad omnem Israel trans Iordanem in solitudine, in Araba contra Suph, inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth et Dizahab.
02 Undecim dies de Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne.
03 Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis locutus est Moyses ad filios Israel omnia, quæ præceperat illi Dominus ut diceret eis.
04 Postquam percussit Sehon regem Amorræorum, qui habitavit in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astharoth et in Edrai,
05 trans Iordanem in terra Moab cœpitque Moyses explanare legem hanc et dicere:
06 « Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens: “Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis;
07 convertimini et proficiscimini et venite ad montem Amorræorum et ad omnes vicinos eius: in Araba atque montanis et in Sephela et in Nageb et iuxta litus maris, in terram Chananæorum et in Libanum usque ad flumen magnum Euphraten.
08 En, inquit, tradidi vobis terram: ingredimini et possidete eam, super qua iuravit Dominus patribus vestris, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret illam eis et semini eorum post eos”.
09 Dixique vobis illo in tempore: Non possum solus sustinere vos;
10 Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellæ cæli plurimi.
11 Dominus, Deus patrum vestrorum, addat ad hunc numerum multa milia et benedicat vobis, sicut locutus est vobis.
12 Non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus ac iurgia;
13 date vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes.
14 Tunc respondistis mihi: “Bona res est, quam vis facere”.
15 Tulique principes de tribubus vestris viros sapientes et probatos et constitui eos principes super vos: tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos et præfectos operum pro tribubus vestris.
16 Præcepique iudicibus vestris in tempore illo: Audite causam fratrum vestrorum et, quod iustum est, iudicate, sive civis sit ille sive peregrinus.
17 Non accipietis personam in iudicio; ita parvum audietis ut magnum nec timebitis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est. Quod si difficile vobis aliquid visum fuerit, referte ad me, et ego audiam.
18 Præcepique vobis in tempore illo omnia, quæ facere deberetis.
19 Profecti autem de Horeb transivimus per totam illam eremum maximam et terribilem, quam vidistis, per viam montis Amorræi, sicut præceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne,
20 dixi vobis: Venistis ad montem Amorræi, quem Dominus Deus noster daturus est nobis.
21 Vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est tibi Dominus, Deus patrum tuorum; noli metuere nec quidquam paveas.
22 Et accessistis ad me vos omnes atque dixistis: “Mittamus viros ante nos, qui considerent terram et renuntient de itinere, per quod debeamus ascendere, et de civitatibus, ad quas pergere”.
23 Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros singulos de tribubus suis.
24 Qui cum perrexissent et ascendissent in montana, venerunt usque ad Nehelescol et, considerata terra,
25 sumentes de fructibus eius attulerunt ad nos atque dixerunt: “Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis”.
26 Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei vestri
27 murmurastis in tabernaculis vestris atque dixistis: “Odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Ægypti, ut traderet nos in manu Amorræi atque deleret.
28 Quo ascendemus? Fratres nostri terruerunt cor nostrum dicentes: Maxima multitudo est et nobis in statura procerior; urbes magnæ et ad cælum usque munitæ; etiam filios Enacim vidimus ibi”.
29 Et dixi vobis: Nolite metuere nec timeatis eos.
30 Dominus Deus, qui ductor est vester, ipse pro vobis pugnabit, sicut fecit in Ægypto, vobis videntibus.
31 Et in solitudine — ipse vidisti — portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via, per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum.
32 Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro,
33 qui præcessit vos in via, et metatus est locum, in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis.
34 Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus iuravit et ait:
35 “Non videbit quispiam de viris generationis huius pessimæ terram bonam, quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris,
36 præter Chaleb filium Iephonne: ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis eius, quia adimplevit ut sequeretur Dominum”.
37 Mihi quoque iratus Dominus propter vos dixit: “Nec tu ingredieris illuc;
38 sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit illuc. Hunc robora, et ipse terram sorte dividat Israeli.
39 Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii, qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur; et ipsis dabo terram, et possidebunt eam.
40 Vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri”.
41 Et respondistis mihi: “Peccavimus Domino; nos ascendemus atque pugnabimus, sicut præcepit nobis Dominus Deus noster”. Cumque instructi armis pergeretis in montem,
42 ait mihi Dominus: “Dic ad eos: Nolite ascendere neque pugnetis, non enim sum vobiscum, ne cadatis coram inimicis vestris”.
43 Locutus sum, et non audistis, sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montem.
44 Itaque egressus Amorræus, qui habitat in monte illo, obviam vobis, persecutus est vos, sicut solent apes persequi, et cecidit vos de Seir usque Horma.
45 Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos nec voci vestræ voluit acquiescere.
46 Sedistis ergo in Cades multo illo tempore, dum ibi mansistis.
 
Deuteronomii 2 (Nova Vulgata)
01 Profectique inde venimus in solitudinem per viam maris Rubri, sicut mihi dixerat Dominus; et circuivimus montem Seir longo tempore.
02 Dixitque Dominus ad me:
03 “Sufficit vobis circuire montem istum; ite contra aquilonem.
04 Et populo præcipe dicens: Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos.
05 Cavete ergo diligenter, ne moveamini contra eos; neque enim dabo vobis de terra eorum, quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir.
06 Cibos emetis ab eis pecunia et comedetis; etiam aquam emptam haurietis et bibetis.
07 Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum; novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit”.
08 Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per viam Arabæ de Ailath et de Asiongaber, vertimus nos et venimus per iter, quod ducit in desertum Moab.
09 Dixitque Dominus ad me: “Non pugnes contra Moabitas nec ineas adversus eos prœlium; non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Lot tradidi Ar in possessionem.
10 — Emim primi fuerunt habitatores eius, populus magnus et multus et tam excelsus ut Enacim;
11 ipsi quoque Raphaim reputabantur sicut Enacim; denique Moabitæ appellant eos Emim.
12 In Seir autem prius habitaverunt Horim; quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau pro eis, sicut fecit Israel in terra possessionis suæ, quam dedit eis Dominus —.
13 Surgite ergo et transite torrentem Zared”. Et transivimus torrentem Zared.
14 Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta octo annorum fuit, donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut iuraverat eis Dominus,
15 cuius manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio.
16 Postquam autem universi ceciderunt pugnatores de medio populi,
17 locutus est Dominus ad me dicens:
18 “Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar;
19 et accedens in vicina filiorum Ammon, cave, ne pugnes contra eos nec movearis ad prœlium; non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Lot dedi eam in possessionem.
20 — Terra Raphaim reputata est et ipsa olim habitaverunt Raphaim in ea, quos Ammonitæ vocant Zomzommim,
21 populus magnus et multus et proceræ longitudinis sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis,
22 sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horim et terram eorum illis tradens, quam possident usque in præsens.
23 Hevæos quoque, qui habitabant in villis usque Gazam, Caphtorim, qui egressi de Caphtor deleverunt eos et habitaverunt pro illis —.
24 Surgite! Proficiscimini et transite torrentem Arnon: ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorræum; et terram eius incipe possidere et committe adversus eum prœlium.
25 Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni cælo, ut, audito nomine tuo, paveant et contremiscant coram te”.
26 Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis dicens:
27 Transibo per terram tuam, publica gradiar via, non declinabo neque ad dexteram neque ad sinistram;
28 alimenta pretio vende mihi, ut vescar, aquam pecunia tribue mihi, et sic bibam; tantum est ut mihi concedas transitum,
29 sicut fecerunt mihi filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitæ, qui morantur in Ar, donec veniam ad Iordanem et transeam in terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.
30 Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum, quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut est in præsenti die.
31 Dixitque Dominus ad me: “Ecce cœpi tradere tibi Sehon et terram eius. Incipe possidere eam!”.
32 Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad prœlium in Iasa,
33 et tradidit eum Dominus Deus noster nobis; percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo.
34 Cunctasque urbes eius in tempore illo cepimus et percussimus anathemate singulas civitates cum viris ac mulieribus et parvulis; neminem reliquimus in eis superstitem,
35 absque iumentis, quæ in partem venere prædantium, et spoliis urbium, quas cepimus.
36 Ab Aroer, quæ est super ripam torrentis Arnon, et oppido, quod in valle situm est, usque Galaad non fuit civitas, quæ nostras effugeret manus: omnia tradidit Dominus Deus noster nobis,
37 absque terra filiorum Ammon, ad quam non accessisti, cunctis, quæ adiacent torrenti Iaboc, et urbibus montanis universisque locis, a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster.
 
Deuteronomii 3 (Nova Vulgata)
01 Itaque conversi ascendimus per iter Basan; egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum omni populo suo ad bellandum in Edrai.
02 Dixitque Dominus ad me: “Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi eum cum omni populo ac terra sua; faciesque ei, sicut fecisti Sehon regi Amorræorum, qui habitavit in Hesebon”.
03 Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et universum populum eius; percussimusque eos usque ad internecionem.
04 Et cepimus cunctas civitates eius in illo tempore. Non fuit oppidum, quod nos effugeret: sexaginta urbes, omnem regionem Argob, regnum Og in Basan.
05 Cunctæ urbes erant munitæ muris altissimis portisque et vectibus, absque oppidis innumeris, quæ non habebant muros.
06 Et percussimus eos anathemate, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulos;
07 iumenta autem et spolia urbium diripuimus.
08 Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorræorum, qui erant trans Iordanem, a torrente Arnon usque ad montem Hermon
09 — Sidonii vocant Hermon Sarion et Amorræi Sanir —
10 omnes civitates, quæ sitæ sunt in planitie, et universam terram Galaad et Basan usque Salcha et Edrai, civitates regni Og in Basan.
11 — Solus quippe Og rex Basan remanserat de residuis Raphaim. Monstratur lectus eius ferreus. Nonne est in Rabba filiorum Ammon? Novem cubitos habet longitudinis et quattuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus —.
12 Terramque hanc possedimus in tempore illo ab Aroer, quæ est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad; et civitates illius dedi Ruben et Gad.
13 Reliquam autem partem Galaad et omnem Basan, regnum Og, tradidi mediæ tribui Manasse, omnem regionem Argob. Cuncta Basan vocatur terra Raphaim.
14 Iair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gesuri et Maachathi; vocavitque ea ex nomine suo Basan Havoth Iair (id est villas Iair) usque in præsentem diem.
15 Machir quoque dedi Galaad.
16 Et tribubus Ruben et Gad dedi de terra Galaad usque ad torrentem Arnon, medium torrentis et confinium usque ad torrentem Iaboc, qui est terminus filiorum Ammon;
17 et Arabam atque Iordanem et terminos a Chenereth usque ad mare Arabæ, quod est mare Salis, ad radices montis Phasga contra orientem.
18 Præcepique vobis in tempore illo dicens: Dominus Deus vester dedit vobis terram hanc in hereditatem; expediti præcedite fratres vestros filios Israel, omnes viri robusti,
19 absque uxoribus et parvulis ac iumentis. Novi enim quod plura habeatis pecora, et in urbibus remanere debebunt, quas tradidi vobis,
20 donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit, et possideant etiam ipsi terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis trans Iordanem; tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis.
21 Iosue quoque in tempore illo præcepi dicens: Oculi tui viderunt, quæ fecit Dominus Deus vester duobus his regibus; sic faciet omnibus regnis, ad quæ transiturus es.
22 Ne timeas eos: Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis.
23 Precatusque sum Dominum in tempore illo dicens:
24 Domine Deus, tu cœpisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam; neque enim est alius Deus vel in cælo vel in terra, qui possit facere opera tua et comparari fortitudini tuæ.
25 Transeam igitur et videam terram hanc optimam trans Iordanem et montem istum egregium et Libanum.
26 Iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me, sed dixit mihi: “Sufficit tibi; nequaquam ultra loquaris de hac re ad me.
27 Ascende cacumen Phasgæ et oculos tuos circumfer ad occidentem et aquilonem austrumque et orientem et aspice; nec enim transibis Iordanem istum.
28 Præcipe Iosue et corrobora eum atque conforta, quia ipse præcedet populum istum et dividet eis terram, quam visurus es”.
29 Mansimusque in valle contra Bethphegor.
 
Deuteronomii 4 (Nova Vulgata)
01 Et nunc, Israel, audi præcepta et iudicia, quæ ego doceo vos, ut facientes ea vivatis et ingredientes possideatis terram, quam Dominus, Deus patrum vestrorum, daturus est vobis.
02 Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, neque auferetis ex eo; custodite mandata Domini Dei vestri, quæ ego præcipio vobis.
03 Oculi vestri viderunt omnia, quæ fecit Dominus contra Baalphegor, quomodo contriverit omnes cultores eius de medio vestri;
04 vos autem, qui adhæretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in præsentem diem.
05 En docui vos præcepta atque iudicia, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus, ut faceretis ea in terra, quam possessuri estis,
06 et observaretis et impleretis opere. Hæc est enim vestra sapientia et intellectus coram populis, ut audientes universa præcepta hæc dicant: “En populus sapiens et intellegens, gens magna hæc!”.
07 Quæ est enim alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris?
08 Et quæ est alia gens sic inclita, ut habeat præcepta iustaque iudicia, sicut est universa lex hæc, quam ego proponam hodie ante oculos vestros?
09 Custodi igitur temetipsum et animam tuam sollicite, ne obliviscaris verborum, quæ viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Docebis ea filios ac nepotes tuos
10 die, in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi: “Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos et discant timere me omni tempore, quo vivunt in terra, doceantque filios suos”.
11 Et accessistis et stetistis ad radices montis, qui ardebat usque ad cælum, erantque in eo tenebræ, nubes et caligo.
12 Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis; vocem verborum audistis et formam penitus non vidistis.
13 Et ostendit vobis pactum suum, quod præcepit, ut faceretis, et decem verba, quæ scripsit in duabus tabulis lapideis.
14 Mihique mandavit in illo tempore, ut docerem vos præcepta et iudicia, quæ facere deberetis in terra, quam possessuri estis.
15 Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis;
16 ne forte corrupti faciatis vobis sculptam similitudinem, imaginem masculi vel feminæ,
17 similitudinem omnium iumentorum, quæ sunt super terram, vel avium sub cælo volantium
18 atque reptilium, quæ moventur in terra, sive piscium, qui sub terra morantur in aquis;
19 et ne forte oculis elevatis ad cælum videas solem et lunam et astra, omnem exercitum cæli, et errore deceptus adores ea et colas, quæ attribuit Dominus Deus tuus cunctis gentibus, quæ sub cælo sunt.
20 Vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Ægypti, ut haberet populum hereditarium, sicut est in præsenti die.
21 Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et iuravit, ut non transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi in hæreditatem.
22 Ecce morior in hac humo, non transibo Iordanem; vos transibitis et possidebitis terram egregiam hanc.
23 Cavete, ne quando obliviscamini pacti Domini Dei vestri, quod pepigit vobiscum, et faciatis vobis sculptam similitudinem omnium, quæ fieri Dominus Deus tuus prohibuit;
24 quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus æmulator.
25 Si genueris filios ac nepotes, et morati fueritis in terra corruptique feceritis aliquam similitudinem sculptam patrantes malum coram Domino Deo tuo, ut eum ad iracundiam provocetis,
26 testes invoco contra vos hodie cælum et terram, cito perituros vos esse de terra, quam, transito Iordane, possessuri estis: non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Dominus
27 atque disperget in gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus.
28 Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et lapidi, qui non vident nec audiunt nec comedunt nec odorantur.
29 Cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quæsieris eum et tota anima tua.
30 Postquam in tribulatione tua te invenerint omnia, quæ prædicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem eius;
31 quia Deus misericors Dominus Deus tuus est, non dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti, in quo iuravit patribus tuis.
32 Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die, quo creavit Deus hominem super terram, et a summo cæli usque ad summum eius, si facta est aliquando huiuscemodi res magna, aut umquam cognitum est,
33 num audivit populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti et vixisti?
34 Aut tentavit Deus, ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationis per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum extentumque brachium et terrores magnos, iuxta omnia, quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto, videntibus oculis tuis?
35 Tibi monstratum est, ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius præter eum.
36 De cælo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum; et audisti verba illius de medio ignis,
37 quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te vultu suo in virtute sua magna ex Ægypto,
38 ut expelleret nationes maiores et fortiores te in introitu tuo et introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in præsenti die.
39 Scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in cælo sursum et in terra deorsum, et non sit alius.
40 Custodi præcepta eius atque mandata, quæ ego præcipio tibi hodie, ut bene sit tibi et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ».
41 Tunc separavit Moyses tres civitates trans Iordanem ad orientalem plagam,
42 ut confugiat ad eas, qui occiderit nolens proximum suum, nec fuerit inimicus ante unum et alterum diem, et ad harum aliquam urbium possit evadere et vivat:
43 Bosor in solitudine, quæ sita est in terra campestri, pro tribu Ruben, et Ramoth in Galaad pro tribu Gad et Golan in Basan pro tribu Manasse.
44 Ista est lex, quam proposuit Moyses coram filiis Israel;
45 hæc testimonia et præcepta atque iudicia, quæ locutus est ad filios Israel, quando egressi sunt de Ægypto,
46 trans Iordanem in valle contra Bethphegor, in terra Sehon regis Amorræi, qui habitavit in Hesebon, quem percussit Moyses et filii Israel egressi ex Ægypto.
47 Et possederunt terram eius et terram Og regis Basan, duorum regum Amorræorum, qui erant trans Iordanem ad solis ortum,
48 ab Aroer, quæ sita est super ripam torrentis Arnon, usque ad montem Sion, qui est Hermon,
49 omnem Arabam trans Iordanem ad orientalem plagam usque ad mare Arabæ et usque ad radices montis Phasga.
suivant