01 Oraculum, quod vidit Habacuc propheta.
02 Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudis? Vociferabor ad te:
« Violentia! », et non salvas?
03 Quare ostendisti mihi iniquitatem et malitiam vides? Et
vastitas et violentia est coram me, et facta est contentio, et
iurgium exoritur.
04 Propter hoc languet lex, et non pervenit usque ad finem
iudicium. Quia impius prævalet adversus iustum, propterea egreditur
iudicium perversum.
05 « Aspicite in gentibus et videte, admiramini et
obstupescite, quia opus facio in diebus vestris, quod nemo credet,
cum narrabitur.
06 Quia ecce ego suscitabo Chaldæos, gentem amaram et velocem,
ambulantem super latitudinem terræ, ut possideat tabernacula non sua.
07 Horribilis et terribilis est, ex semetipsa iudicium eius et
maiestas eius egredietur.
08 Leviores pardis equi eius et sæviores lupis deserti; et
accurrunt equites eius: equites namque eius de longe venient,
volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.
09 Omnes, ut violentiam faciant, venient, omnes facies eorum
ventus urens; et congregabunt quasi arenam captivos.
10 Et ipsa reges subsannabit, tyrannis illudet; ipsa super omnem
munitionem ridebit et comportabit aggerem et capiet eam.
11 Tunc ultra progrediens quasi ventus pertransibit et constituet
fortitudinem suam deum suum ».
12 Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus, sanctus meus,
qui non morieris? Domine, ad iudicium posuisti eam; petra mea, ad
corripiendum fundasti eam.
13 Mundi sunt oculi tui, ne videas malum; et respicere ad
iniquitatem non poteris. Quare respicis super inique agentes et
taces, devorante impio iustiorem se?
14 Fecisti homines quasi pisces maris, quasi reptile non habens
principem super se.
15 Omnes in hamo sublevat, trahit eos in sagena sua et congregat
in rete suo; super hoc lætatur et exsultat.
16 Propterea immolat sagenæ suæ et sacrificat reti suo, quia in
ipsis incrassata est portio eius, et cibus eius pinguis.
17 Propter hoc ergo evaginabit gladium suum semper, ut
interficiat gentes sine misericordia?
01 Super custodiam meam stabo et consistam super speculam et
contemplabor, ut videam quid dicat mihi et quid respondeat ad
querelam meam.
02 Et respondit mihi Dominus et dixit: « Scribe visum et
explana eum super tabulas, ut percurrat, qui legerit eum.
03 Quia adhuc visus ad tempus constitutum, sed anhelat in finem
et non mentietur; si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens
veniet et non tardabit.
04 Ecce languidus, in quo non est anima recta; iustus autem in
fide sua vivet ».
05 Et profecto divitiæ decipiunt virum superbum, et non perveniet
ad finem; qui dilatat quasi infernus fauces suas et ipse quasi mors
et non adimpletur: et congregat ad se omnes gentes et coacervat ad se
omnes populos.
06 Numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquelam
ænigmatum dicentes: « Væ ei, qui multiplicat non sua — usquequo?
— et aggravat pignora super se! ».
07 Numquid non repente consurgent, qui mordeant te, et
evigilabunt agitantes te, et eris in rapinam eis?
08 Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes, qui
reliqui fuerint de populis; propter sanguinem hominum et oppressionem
terræ, civitatum et omnium habitantium in eis.
09 Væ, qui congregat lucrum iniustum in malum domui suæ, ut ponat
in excelso nidum suum et salvet se de manu mali!
10 Consilium cepisti in confusionem domui tuæ concidendi populos
multos et peccasti in animam tuam.
11 Quia lapis de pariete clamabit, et trabes de contignatione
respondebit ei.
12 Væ, qui ædificat civitatem in sanguinibus et condit urbem in
iniquitate!
13 Numquid non hæc a Domino sunt exercituum, ut laborent populi
pro igne, et gentes in vacuum fatigentur?
14 Quia replebitur terra cognitione gloriæ Domini, sicut aquæ
operiunt mare.
15 Væ, qui potum dat amico suo mittens venenum suum et inebrians
eum, ut aspiciat nuditatem eius!
16 Repleris ignominia pro gloria; bibe tu quoque et denudare!
Transibit ad te calix dexteræ Domini, et veniet ignominia super
gloriam tuam.
17 Quia vastitas Libani operiet te, et miseria animalium
deterrebit te propter sanguinem hominum et oppressionem terræ,
civitatum et omnium habitantium in eis.
18 Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus;
conflatile et oraculum mendax, quia speravit in figmento fictor eius,
ut faceret simulacra muta?
19 Væ, qui dicit ligno: « Expergiscere! »,
« Surge! » lapidi tacenti! Numquid ipse docere poterit?
Ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in
visceribus eius.
20 Dominus autem in templo sancto suo; sileat a facie eius omnis
terra.
01 Oratio Habacuc prophetæ. Secundum melodiam lamentationum.
02 Domine, audivi auditionem tuam et timui, Domine, opus tuum. In
medio annorum vivifica illud, in medio annorum notum facies. Cum
iratus fueris, misericordiæ recordaberis.
03 Deus a Theman veniet, et Sanctus de monte Pharan. — Selah.
Operit cælos gloria eius, et laudis eius plena est terra.
04 Splendor eius ut lux erit, radii ex manibus eius: ibi
abscondita est fortitudo eius.
05 Ante faciem eius ibit mors, et egredietur pestis post pedes
eius.
06 Stetit et concussit terram, aspexit et dissolvit gentes. Et
contriti sunt montes sæculi, incurvati sunt colles antiqui ab
itineribus æternitatis eius.
07 In afflictione vidi tentoria Chusan; turbantur pelles terræ
Madian.
08 Numquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus
furor tuus vel in mari indignatio tua? Quia ascendes super equos
tuos, quadrigas tuas victrices.
09 Suscitans suscitabis arcum tuum, sagittis replevisti pharetram
tuam. — Selah. In fluvios scindes terram,
10 viderunt te et doluerunt montes. Effuderunt aquas nubes, dedit
abyssus vocem suam, in altum levavit manus suas.
11 Sol et luna steterunt in habitaculo suo, præ luce sagittarum
tuarum discedunt, præ splendore fulgurantis hastæ tuæ.
12 In fremitu calcabis terram, in furore conteres gentes.
13 Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum christo tuo.
Percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum usque ad
petram. — Selah.
14 Confodisti iaculis tuis caput bellatorum eius, venientium ut
turbo ad dispergendum me; exsultatio eorum, sicut eius, qui devorat
pauperem in abscondito.
15 Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum.
16 Audivi, et conturbatus est venter meus, ad vocem contremuerunt
labia mea. Ingreditur putredo in ossibus meis, et subter me vacillant
gressus mei. Conquiescam in die tribulationis, ut ascendat super
populum, qui invadit nos.
17 Ficus enim non florebit, et non erit fructus in vineis;
mentietur opus olivæ, et arva non afferent cibum; abscissum est de
ovili pecus, et non est armentum in præsepibus.
18 Ego autem in Domino gaudebo et exsultabo in Deo salvatore meo.
19 Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum
et super excelsa mea deducet me. Magistro chori. Ad sonitum
chordarum.