01 Oraculum Nineve. Liber visio nis Nahum Elcesæi.
02 Deus æmulator et ulciscens Dominus, ulciscens Dominus et
habens furorem, ulciscens Dominus in hostes suos et servans iram
inimicis suis.
03 Dominus patiens et magnus fortitudine, nullumque impunitum
derelinquet Dominus. In tempestate et turbine via eius, et nubes
pulvis pedum eius.
04 Increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum
deducens. Elanguit Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.
05 Montes commoti sunt ab eo, et colles conturbati; et contremuit
terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo.
06 Ante faciem indignationis eius quis stabit, et quis resistet
in æstu furoris eius? Indignatio eius effusa est ut ignis, et petræ
dissolutæ sunt ab eo.
07 Bonus Dominus, refugium in die tribulationis et sciens
sperantes in se
08 et in diluvio transeunte; consummationem faciet adversariorum
suorum, et inimicos eius persequentur tenebræ.
09 Quid cogitatis contra Dominum? Consummationem ipse faciet; non
consurget duplex tribulatio.
10 Sicut spinæ condensæ se invicem complectentes et sicut
potatores inebriati consumentur quasi stipula omnino arida.
11 Ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam, mente
pertractans prævaricationem.
12 Hæc dicit Dominus: « Et si incolumes fuerint et numerosi,
sic quoque attondentur et pertransibunt; afflixi te et non affligam
te ultra.
13 Et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua
disrumpam ».
14 Et præcipiet super te Dominus: « Non seminabitur ex
nomine tuo amplius. De domo dei tui disperdam sculptile et
conflatile; ponam sepulcrum tuum, quia inhonoratus es ».
01 Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem.
Celebra, Iuda, festivitates tuas et redde vota tua, quia non adiciet
ultra ut pertranseat in te Belial: totus interiit.
02 Ascendit, qui dispergat, contra te. « Custodi munitionem,
contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde ».
03 Quia restituet Dominus magnificentiam Iacob sicut
magnificentiam Israel, quia prædones prædati sunt eos et propagines
eorum corruperunt.
04 Clipeus fortium eius ruber, viri exercitus in coccineis;
ignitæ laminæ ferreæ curruum, quando præparat bellum, et equites
agitantur.
05 In viis furibundæ currunt quadrigæ, invicem colliduntur in
plateis; aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.
06 Recordatur fortium suorum, ruunt in itineribus suis; currunt
ad murum, et præparatur umbraculum.
07 Portæ fluviorum apertæ sunt, palatium tremit.
08 Et speciosa denudatur, tollitur, et ancillæ eius gemunt ut
columbæ et percutiunt corda sua.
09 Et Nineve quasi piscina aquarum, cuius aquæ fugiunt.
« State, state! »; sed non est qui revertatur.
10 « Diripite argentum, diripite aurum! ». Et non est
finis divitiarum; thesaurus ex omnibus vasis desiderabilibus.
11 Dissipata et vastata et dilacerata, et cor tabescens, et
dissolutio geniculorum; et tremor in cunctis renibus, et facies
omnium eorum candentes.
12 Ubi est habitaculum leonum, et spelunca catulorum leonum, ad
quam ivit leo, ut duceret illuc catulum leonis, et non erat qui
exterreret?
13 Leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leænis suis; et
implevit præda speluncas suas et cubile suum rapina.
14 « Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam
usque ad fumum quadrigas tuas; et leunculos tuos comedet gladius, et
exterminabo de terra prædam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum
tuorum ».
01 Væ, civitas sanguinum, universa mendacii præda plena! Non
recedet a te rapina.
02 Vox flagellorum et vox strepitus rotarum, equi frementes et
quadrigæ ferventes, equites irruentes
03 et gladii micantes et hastæ fulgurantes et multitudo
interfectorum et acervi mortuorum; nec est finis cadaverum, et
corruunt super corpora.
04 Hoc propter multitudinem fornicationum meretricis speciosæ et
gratæ et habentis maleficia, quæ vendidit gentes fornicationibus suis
et nationes maleficiis suis.
05 « Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum; et levabo
vestimentum tuum in faciem tuam et ostendam gentibus nuditatem tuam
et regnis ignominiam tuam.
06 Et proiciam super te abominationes et contumeliis te afficiam;
et ponam te in exemplum.
07 Et erit: omnis, qui viderit te, resiliet a te et dicet:
“Vastata est Nineve! Quis dolebit super eam? Unde quæram consolatorem
tibi?”.
08 Numquid melior es quam Noamon, quæ habitabat in fluminibus?
Aquæ in circuitu eius: cuius vallum mare, aquæ muri eius.
09 Chus fuit fortitudo eius et Ægyptus, cuius non est finis; Phut
et Libyes fuerunt in auxilio eius.
10 Sed et ipsa in transmigrationem ducta est, ivit in
captivitatem. Parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum; et
super inclitos eius miserunt sortem, et omnes optimates eius
constricti sunt in compedibus.
11 Et tu ergo inebriaberis, eris despecta; et tu quæres refugium
ab inimico.
12 Omnes munitiones tuæ sicut ficus cum ficis præcocibus: si
concussæ fuerint, cadent in os comedentis.
13 Ecce populus tuus, mulieres in medio tui; inimicis tuis late
patebunt portæ terræ tuæ; devorabit ignis vectes tuos.
14 Aquam propter obsidionem hauri tibi, firma munitiones tuas;
intra in lutum et calca argillam, tene typum laterum.
15 Ibi comedet te ignis, peribis gladio, devorabit te ut bruchus.
Augere ut bruchus, multiplicare ut locusta.
16 Plures fecisti negotiatores tuos quam stellæ sint cæli;
bruchus exuit pellem et avolavit.
17 Custodes tui quasi locustæ, et scribæ tui quasi agmen
locustarum, quæ considunt in sæpibus in die frigoris; sol ortus est,
et avolaverunt, non est cognitus locus earum, ubi fuerint.
18 Dormiunt pastores tui, rex Assyriæ, requiescunt principes tui;
dispersus est populus tuus in montibus, et non est qui congreget.
19 Non est remedium fracturæ tuæ, insanabilis est plaga tua;
omnes, qui audierint auditionem tuam, plaudent manibus super te, quia
super quem non transiit malitia tua semper? ».