01 Verbum Domini, quod factum est ad Michæam Morasthiten in
diebus Ioatham, Achaz, Ezechiæ regum Iudæ, quod vidit super Samariam
et Ierusalem.
02 Audite, populi omnes, et attendat terra et plenitudo eius; et
sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo.
03 Quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et
calcabit super excelsa terræ;
04 et liquescent montes subtus eum, et valles scindentur sicut
cera a facie ignis, sicut aquæ, quæ decurrunt in præceps.
05 In scelere Iacob omne istud et in peccatis domus Israel. Quod
scelus Iacob? Nonne Samaria? Et quæ excelsa Iudæ? Nonne Ierusalem?
06 Et ponam Samariam in acervum lapidum, in agrum, ubi plantatur
vinea; et detraham in vallem lapides eius et fundamenta eius
revelabo.
07 Et omnia sculptilia eius concidentur, et omnes mercedes eius
comburentur igne, et omnia idola eius ponam in perditionem, quia de
mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis
revertentur.
08 Super hoc plangam et ululabo; vadam spoliatus et nudus, faciam
planctum velut thoum et luctum quasi struthionum,
09 quia desperata est plaga eius, quia venit usque ad Iudam,
tetigit portam populi mei usque ad Ierusalem.
10 In Geth nolite annuntiare, lacrimis ne ploretis, in
Bethleaphra in pulvere volutamini.
11 Et transite vobis, habitatores Saphir, confusi ignominia; non
sunt egressi habitatores Saanan. Planctus Bethesel auferet a vobis
mansionem suam.
12 Profecto trement de bono habitatores Maroth, quia descendit
malum a Domino in portam Ierusalem.
13 Iungite quadrigæ equos, habitatores Lachis; principium peccati
est filiæ Sion, quia in te inventa sunt scelera Israel.
14 Propterea dabis dimissionem super Moresethgeth. Domus Achzib
in deceptionem regibus Israel.
15 Adhuc expugnatorem adducam tibi, quæ habitas in Maresa; usque
Odollam veniet gloria Israel.
16 Decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum; dilata
calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te.
01 Væ, qui cogitant iniquitatem et operantur malum in cubilibus
suis! In luce matutina faciunt illud, quoniam est in potestate manus
eorum.
02 Concupiscunt agros, et violenter tollunt, domos, et rapiunt.
Et opprimunt virum et domum eius, hominem et hereditatem eius.
03 Idcirco hæc dicit Dominus: « Ecce ego cogito super
familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra; et non
ambulabitis erecti, quoniam tempus pessimum est.
04 In die illa sumetur super vos parabola, et assumetur lamentum
dicentium: “Depopulatione vastati sumus; pars populi mei commutatur,
quam nemo ei restituet; infideli regiones nostræ dividuntur”.
05 Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in cœtu
Domini ».
06 « Ne vaticinemini! ». « Vaticinentur, non
vaticinentur de his, non cedet confusio! ».
07 Numquid maledicta est domus Iacob? Numquid abbreviatus est
spiritus Domini, aut tales sunt actiones eius? Nonne verba eius bona
sunt cum eo, qui recte graditur?
08 Vos autem contra populum meum ut adversarium consurgitis.
Desuper tunica pallium tollitis ei; qui transibant fiducialiter,
fiunt quasi bello capti.
09 Mulieres populi mei eicitis de domo deliciarum suarum; a
parvulis earum aufertis decorem meum in perpetuum.
10 « Surgite et ite, quia non habetis hic requiem! ».
Propter immunditiam peribitis perditione pessima.
11 Si esset vir vento excitatus et mendacium loqueretur:
« Vaticinabor tibi de vino et sicera », hic esset vates
populi istius.
12 Congregatione congregabo, Iacob, totum te; in unum conducam
reliquias Israel, pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi
pecus in medio pascuæ; et tumultuabuntur a multitudine hominum.
13 Ascendet enim pandens iter ante eos; erumpent et transibunt
portam, egredientur per eam. Et transibit rex eorum coram eis, et
Dominus in capite eorum.
01 Et dixi: « Audite, principes Iacob et duces domus Israel:
Numquid non vestrum est scire iudicium? ».
02 Sed odio habetis bonum et diligitis malum. Violenter tollitis
pelles eorum desuper eos et carnem eorum desuper ossibus eorum.
03 Qui comedunt carnem populi mei et pellem eorum desuper
excoriant; et ossa eorum confringunt et secant sicut carnem assam in
lebete et quasi carnem in medio ollæ.
04 Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos et abscondet
faciem suam ab eis in tempore illo, sicut pessima fecerunt opera sua.
05 Hæc dicit Dominus super prophetas, qui seducunt populum meum,
qui cum habent, quid mordeant dentibus suis, prædicant pacem; et, si
quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum
prœlium.
06 Propterea nox vobis sine visione erit, et tenebræ vobis sine
divinatione; et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super
eos dies.
07 Et confundentur videntes, et confundentur divini, et operient
labia sua omnes, quia non est responsum Dei.
08 Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini,
iudicio et virtute, ut annuntiem Iacob scelus suum et Israel peccatum
suum.
09 Audite hoc, principes domus Iacob et iudices domus Israel, qui
abominamini iudicium et omnia recta pervertitis,
10 qui ædificatis Sion in sanguinibus et Ierusalem in iniquitate.
11 Principes eius in muneribus iudicant, et sacerdotes eius in
mercede docent, et prophetæ eius in pecunia divinant; et super
Dominum requiescunt dicentes: « Numquid non Dominus in medio
nostrum? Non venient super nos mala ».
12 Propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur, et
Ierusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa
silvarum.
01 Et erit in novissimis diebus: Erit mons domus Domini
præparatus in vertice montium et sublimis super colles; et fluent ad
eum populi.
02 Et properabunt gentes multæ et dicent: « Venite,
ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob, et docebit nos de
viis suis, et ibimus in semitis eius »; quia de Sion egredietur
lex, et verbum Domini de Ierusalem.
03 Et iudicabit inter populos multos et decernet gentibus
fortibus usque in longinquum; et concident gladios suos in vomeres et
hastas suas in falces; non sumet gens adversus gentem gladium, et non
discent ultra belligerare.
04 Et sedebit unusquisque subtus vitem suam et subtus ficum suam,
et non erit qui deterreat; quia os Domini exercituum locutum est.
05 Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui;
nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in æternum et
ultra.
06 « In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem, et
eam, quam eieceram, colligam et quam afflixeram;
07 et ponam claudicantem in reliquias et eam, quæ laboraverat, in
gentem robustam ». Et regnabit Dominus super eos in monte Sion
ex hoc nunc et usque in æternum.
08 Et tu, turris gregis, collis filiæ Sion, usque ad te veniet et
perveniet potestas prima, regnum filiæ Ierusalem.
09 Nunc quare clamas clamore magno? Numquid rex non est in te,
aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut
parturientem?
10 Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens; quia nunc
egredieris de civitate et habitabis in campo et venies usque ad
Babylonem; ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum
tuorum.
11 Nunc autem congregatæ sunt super te gentes multæ, quæ dicunt:
“Profanetur, et aspiciat in Sion oculus noster ».
12 Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini et non
intellexerunt consilium eius, quia congregavit eos quasi manipulos in
area.
13 Surge et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum et
ungulas tuas ponam æreas, et comminues populos multos et vovebis
Domino rapinas eorum et divitias eorum Domino universæ terræ.
14 Nunc incide te, filia incisionis! Obsidionem posuerunt super
nos; in virga percutiunt maxillam iudicis Israel.
01 Sed tu, Bethlehem Ephratha, parvulus in milibus Iudæ, ex te
mihi egredietur, qui sit dominator in Israel; et egressus eius a
temporibus antiquis, a diebus æternitatis.
02 Propter hoc dabit eos usque ad tempus, in quo parturiens
pariet; et reliquiæ fratrum eius convertentur ad filios Israel.
03 Et stabit et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate
nominis Domini Dei sui; et habitabunt secure, quia nunc magnus erit
usque ad terminos terræ,
04 et erit iste pax. Assyrius cum venerit in terram nostram et
quando calcaverit in domibus nostris, suscitabimus super eum septem
pastores et octo primates hominum.
05 Et pascent terram Assyriæ in gladio et terram Nemrod in
lanceis; et liberabit ab Assyrio, cum venerit in terram nostram et
cum calcaverit in finibus nostris.
06 Et erunt reliquiæ Iacob in medio populorum multorum quasi ros
a Domino et quasi imbres super herbam, quæ non exspectat virum et non
præstolatur filios homi num.
07 Et erunt reliquiæ Iacob in gentibus, in medio populorum
multorum, quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in
gregibus pecorum; qui cum transierit et conculcaverit et ceperit, non
est qui eruat.
08 Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui
interibunt.
09 “Et erit in die illa, dicit Dominus, auferam equos tuos de
medio tui et disperdam quadrigas tuas
10 et perdam civitates terræ tuæ et destruam omnes munitiones
tuas.
11 Et auferam veneficia de manu tua, et divini non erunt in te.
12 Et perire faciam sculptilia tua et lapides tuos de medio tui,
et non adorabis ultra opera manuum tuarum;
13 et evellam palos tuos de medio tui et conteram idola tua.
14 Et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus
gentibus, quæ non audierunt ».
01 Audite, quæ Dominus loqui tur: « Surge, contende iudicio
coram montibus, et audiant colles vocem tuam ».
02 Audite, montes, iudicium Domini, et auscultate, fundamenta
terræ; quia iudicium Domini cum populo suo, et cum Israel iudicio
contendit.
03 « Popule meus, quid feci tibi et quid molestus fui tibi?
Responde mihi.
04 Ego eduxi te de terra Ægypti et de domo servientium liberavi
te et misi ante faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam.
05 Popule meus, memento, quæso, quid cogitaverit Balac rex Moab,
et quid responderit ei Balaam filius Beor, de Settim usque ad
Galgalam, ut cognoscas iustitias Domini ».
06 « Quid dignum offeram Domino, dum curvo genu Deo excelso?
Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos?
07 Numquid placebunt Domino milia arietum, multa milia torrentium
olei? Numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris
mei pro peccato animæ meæ?”.
08 Indicatum est tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus
quærat a te: utique facere iudicium et diligere caritatem et
sollicitum ambulare cum Deo tuo.
09 Vox Domini ad civitatem clamat — et sapientia est timere nomen
tuum —: « Audite, tribus et cœtus civitatis!
10 Numquid tolerabo batum iniquum et ephi minus maledictum?
11 Numquid iustificabo stateram impiam et saccelli pondera
dolosa?
12 Quia divites eius repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea
loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum.
13 Ego ergo cœpi percutere te perditione super peccatis tuis.
14 Tu comedes et non saturaberis, et sordes tuæ in medio tui. Tu
removebis et non salvabis; et, quos salvaveris, in gladium dabo.
15 Tu seminabis et non metes, tu calcabis olivam et non ungeris
oleo, mustum et non bibes vinum.
16 Custodisti præcepta Amri et omne opus domus Achab; et
ambulasti in voluntatibus eorum, ut darem te in perditionem et
habitantes tuos in sibilum: et opprobrium populorum
portabitis ».
01 Væ mihi, quia factum est mihi sicut congregata messe, sicut
collecta vindemia! Non est botrus ad comedendum, nec præcoqua ficus,
quam desideravit anima mea.
02 Periit pius de terra, et rectus in hominibus non est; omnes in
sanguine insidiantur, vir fratrem suum rete venatur.
03 Ad malum manus eorum paratæ sunt; princeps postulat, et iudex
est pro mercede, et magnus manifestat desiderium animæ suæ; væ eis,
qui pervertunt illud!
04 Qui optimus in eis, est quasi paliurus, et, qui rectus, quasi
spina de sæpe; dies speculatorum tuorum, visitatio tua venit: nunc
erit confusio eorum.
05 Nolite credere amico, nolite confidere in proximo; ab ea, quæ
dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui;
06 quia filius contumeliam facit patri, filia consurgit adversus
matrem suam, nurus adversus socrum suam: inimici hominis domestici
eius.
07 Ego autem ad Dominum aspiciam, exspectabo Deum salvatorem
meum; audiet me Deus meus.
08 Ne læteris, inimica mea, super me quia cecidi: consurgam; cum
sedeo in tenebris, Dominus lux mea est.
09 Iram Domini porto, quoniam peccavi ei, donec iudicet causam
meam et faciat iudicium meum; educet me in lucem, videbo iustitiam
eius.
10 Et aspiciet inimica mea et operietur confusione, quæ dicit ad
me: « Ubi est Dominus Deus tuus? ». Oculi mei videbunt in
eam; nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.
11 Dies veniet ut ædificentur maceriæ tuæ; in die illa
dilatabuntur fines tui.
12 In die illa usque ad te venient habitantes ab Assyria usque ad
Ægyptum et ab Ægypto usque ad flumen et a mari usque ad mare et a
monte usque ad montem.
13 Terra autem erit in desolationem propter habitatores suos et
propter fructum operum eorum.
14 Pasce populum tuum in virga tua, gregem hereditatis tuæ,
habitantes solos in saltu, in medio hortorum; pascantur Basan et
Galaad iuxta dies antiquos.
15 Secundum dies egressionis tuæ de terra Ægypti ostende nobis
mirabilia.
16 Videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua,
ponent manum super os, aures eorum surdæ erunt;
17 lingent pulverem sicut serpens, velut reptilia terræ.
Trementes exibunt de ædibus suis « ad Dominum Deum
nostrum » formidabunt et timebunt te.
18 Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem et transis
peccatum reliquiarum hereditatis tuæ? Non servat in æternum furorem
suum, quoniam volens misericordiam est.
19 Revertetur et miserebitur nostri, calcabit iniquitates nostras
et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra.
20 Dabis veritatem Iacob, misericordiam Abraham, quæ iurasti
patribus nostris a diebus antiquis.