Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Ieremiæ 52 (Nova Vulgata)
01 Filius viginti et unius anni erat Sedecias, cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem; et nomen matris eius Amital filia Ieremiæ de Lobna.
02 Et fecit malum in oculis Domini iuxta omnia, quæ fecerat Ioachim,
03 quoniam furor Domini erat in Ierusalem et in Iuda, usquequo proiceret eos a facie sua. Et recessit Sedecias a rege Babylonis.
04 Factum est autem in anno nono regni eius, in mense decimo decima mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus eius, adversus Ierusalem; et obsederunt eam et ædificaverunt contra eam munitiones in circuitu.
05 Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciæ.
06 Mense autem quarto, nona mensis, obtinuit fames in civitate, et non erant alimenta populo terræ.
07 Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores fugerunt exieruntque de civitate nocte per viam portæ, quæ est inter duos muros et ducit ad hortum regis, Chaldæis obsidentibus urbem in gyro, et abierunt per viam, quæ ducit in Arabam.
08 Persecutus est autem Chaldæorum exercitus regem, et apprehenderunt Sedeciam in campestribus Iericho, et omnis comitatus eius diffugit ab eo.
09 Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Rebla, quæ est in terra Emath; et locutus est ad eum iudicia.
10 Et iugulavit rex Babylonis filios Sedeciæ in oculis eius, sed et omnes principes Iudæ occidit in Rebla;
11 et oculos Sedeciæ eruit et vinxit eum compedibus et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius.
12 In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonus decimus Nabuchodonosor regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps satellitum, qui stabat coram rege Babylonis, in Ierusalem.
13 Et incendit domum Domini et domum regis; et omnes domos Ierusalem et omnem domum magnam igni combussit;
14 et totum murum Ierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldæorum, qui erat cum magistro satellitum.
15 De pauperibus autem populi et de reliquo vulgo, quod remanserat in civitate, et de perfugis, qui transfugerant ad regem Babylonis, et superfluos artificum transtulit Nabuzardan princeps satellitum.
16 De pauperibus vero terræ reliquit Nabuzardan princeps satellitum in vinitores et in agricolas.
17 Columnas quoque æreas, quæ erant in domo Domini, et bases et mare æreum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldæi et tulerunt omne æs eorum in Babylonem.
18 Et lebetes et vatilla et cultros et phialas et mortariola et omnia vasa ærea, quæ in ministerio fuerant, tulerunt;
19 et pelves et thymiamateria et phialas et lebetes et candelabra et mortaria et cyathos, quotquot aurea aurea, et quotquot argentea argentea, tulit magister satellitum;
20 columnas duas et mare unum et vitulos duodecim æreos, qui erant subtus basi, quam fecerat rex Salomon domui Domini. Non erat pondus æris omnium horum vasorum.
21 De columnis autem, decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam; porro grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat.
22 Et capitella super utramque ærea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum, et retiacula et malogranata super capitellum in circuitu omnia ærea; similiter columnæ secundæ.
23 Et malogranata nonaginta sex dependentia; omnia malogranata centum super retiacula in circuitu.
24 Et tulit magister satellitum Saraiam sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres custodes vestibuli.
25 Et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat præpositus super viros bellatores, et septem viros de his, qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate, et scribam principis militum, qui ex populo terræ probabat tirones, et sexaginta viros de populo terræ, qui inventi sunt in medio civitatis.
26 Tulit autem eos Nabuzardan magister satellitum et duxit eos ad regem Babylonis in Rebla;
27 et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Rebla in terra Emath. Et translatus est Iuda de terra sua.
28 Iste est populus, quem transtulit Nabuchodonosor: in anno septimo, Iudæos tria millia et viginti tres;
29 in anno octavo decimo Nabuchodonosor de Ierusalem animas octingentas triginta duas;
30 in anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit Nabuzardan magister satellitum animas Iudæorum septingentas quadraginta quinque; omnes ergo animæ quattuor milia sescentæ.
31 Et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Ioachin regis Iudæ, duodecimo mense vicesima quinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis, ipso anno regni sui, caput Ioachin regis Iudæ; et eduxit eum de domo carceris.
32 Et locutus est cum eo bona et posuit thronum eius super thronos regum, qui erant secum in Babylone.
33 Et mutavit vestimenta carceris eius, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitæ suæ.
34 Et cibaria eius, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suæ, cunctis diebus vitæ eius.
suivant