Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Sapientia 8 (Nova Vulgata)
01 Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter.
02 Hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quæsivi sponsam mihi eam assumere et amator factus sum formæ illius.
03 Generositatem suam glorificat contubernium habens Dei, sed et omnium Dominus dilexit illam.
04 Doctrix enim est disciplinæ Dei et electrix operum illius.
05 Et, si divitiæ sunt desiderabilis possessio in vita, quid sapientia locupletius, quæ operatur omnia?
06 Si autem sensus operatur, quis horum, quæ sunt, magis quam illa est artifex?
07 Et, si iustitiam quis diligit, labores huius sunt virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, iustitiam et fortitudinem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.
08 Et, si multam peritiam desiderat quis, scit præterita et futura conicit, novit versutias sermonum et solutiones ænigmatum, signa et monstra scit, antequam fiant, et eventus momentorum et temporum.
09 Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam erit mihi consiliaria bonorum et consolatio sollicitudinum et tædii.
10 Habebo propter hanc claritatem ad turbas et honorem apud seniores iuvenis;
11 acutus inveniar in iudicio et in conspectu potentium admirabilis ero.
12 Tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et, sermocinante me plura, manus ori suo imponent.
13 Habebo per hanc immortalitatem et memoriam æternam his, qui post me futuri sunt, relinquam.
14 Disponam populos, et nationes mihi erunt subditæ;
15 timebunt me audientes reges horrendi, in multitudine videbor bonus et in bello fortis.
16 Intrans in domum meam, conquiescam cum illa; non enim habet amaritudinem conversatio illius nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium.
17 Hæc cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam immortalitas est in cognatione sapientiæ,
18 et in amicitia illius delectatio bona, et in laboribus manuum illius divitiæ sine defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in communicatione sermonum ipsius, circuibam quærens, ut mihi illam assumerem.
19 Puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam;
20 quin potius, cum essem bonus, veni in corpus incoinquinatum.
21 Et, ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det, — et hoc ipsum erat sapientiæ scire, cuius esset hoc donum — adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex toto corde meo:
 
Sapientia 9 (Nova Vulgata)
01 « Deus patrum meorum et Domine misericordiæ, qui fecisti omnia verbo tuo
02 et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturis, quæ a te factæ sunt,
03 et disponeret orbem terrarum in sanctitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicaret,
04 da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis,
05 quoniam servus tuus sum ego et filius ancillæ tuæ, homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum.
06 Nam, et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur.
07 Tu elegisti me regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum;
08 dixisti me ædificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuæ altare, similitudinem tabernaculi sancti, quod præparasti ab initio.
09 Et tecum sapientia, quæ novit opera tua, quæ et affuit tunc, cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum in oculis tuis et quid directum in præceptis tuis.
10 Emitte illam de cælis sanctis tuis et a sede magnitudinis tuæ mitte illam, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te.
11 Scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua gloria.
12 Et erunt accepta opera mea, et diiudicabo populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei.
13 Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? Aut quis poterit cogitare quid velit Dominus?
14 Cogitationes enim mortalium timidæ, et incertæ providentiæ nostræ:
15 corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.
16 Et difficile conicimus, quæ in terra sunt, et, quæ in prospectu sunt, invenimus cum labore; quæ autem in cælis sunt, quis investigabit?
17 Consilium autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis?
18 Et sic correctæ sunt semitæ eorum, qui sunt in terris; et, quæ tibi placent, didicerunt homines et salvati per sapientiam sunt ».
 
Sapientia 10 (Nova Vulgata)
01 Hæc illum, qui primus formatus est, pater orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit et eduxit illum a delicto suo
02 et dedit illi virtutem continendi omnia.
03 Ab hac ut recessit iniustus in ira sua, in furoribus fraternæ cædis deperiit;
04 propter quem, cum demergeretur terra, sanavit eam iterum sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans.
05 Hæc et in consensu nequitiæ, cum se nationes confudissent, scivit iustum et conservavit sine querela Deo et super filii viscera fortem custodivit.
06 Hæc iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim;
07 cuius adhuc in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra, et incertis temporibus fructus habentes arbores, et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis.
08 Sapientiam enim prætereuntes non tantum in hoc lapsi sunt, ut ignorarent bona, sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam, ut in his, quæ peccaverunt, nec latere potuissent.
09 Sapientia autem hos, qui eam observant, a laboribus liberavit.
10 Hæc profugum iræ fratris iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum; honestavit illum in laboribus et complevit labores illius.
11 In avaritia circumvenientium illum affuit illi et honestum fecit illum.
12 Custodivit illum ab inimicis et ab insidiantibus tutavit illum; et post certamen forte bravium dedit illi, ut sciret quoniam omnium potentior est pietas.
13 Hæc venditum iustum non dereliquit, sed a peccato liberavit eum;
14 descenditque cum illo in foveam et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant, et mendaces ostendit, qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem æternam.
15 Hæc populum sanctum et semen sine querela liberavit a nationibus, quæ illum deprimebant.
16 Intravit in animam servi Domini et stetit contra reges horrendos in portentis et signis.
17 Reddidit sanctis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum per noctem.
18 Transtulit illos per mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam
19 inimicos autem illorum demersit et ab altitudine abyssi eduxit illos.
20 Ideo iusti tulerunt spolia impiorum et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt unanimiter,
21 quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit disertas.
 
Sapientia 11 (Nova Vulgata)
01 Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti.
02 Iter fecerunt per deserta, quæ non habitabantur, et in locis inviis fixerunt casas;
03 steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt.
04 Sitierunt et invocaverunt te; et data est illis aqua de petra altissima, et remedium sitis de lapide duro.
05 Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum, per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est.
06 Nam pro fonte quidem perennis fluminis, tabescente sanguine turbidi
07 in traductionem decreti infanticidæ, dedisti illis abundantem aquam insperate,
08 ostendens per sitim, quæ tunc fuit, quemadmodum adversarios excruciares.
09 Cum enim tentati sunt, etsi cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur.
10 Hos quidem tamquam pater monens probasti, illos autem tamquam durus rex condemnans tormento interrogasti.
11 Absentes enim et præsentes similiter torquebantur;
12 duplex enim illos acceperat tædium et gemitus cum memoria præteritorum.
13 Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, senserunt Dominum.
14 Quem enim in expositione olim proiectum reiecerunt deridentes, in finem eventuum mirati sunt, non similiter iustis sitientes.
15 Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, in quibus errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam,
16 ut scirent quia, per quæ peccat quis, per hæc et torquetur.
17 Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ creavit orbem terrarum ex materia informi, immittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones
18 aut recens conditas ira plenas ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut fumi fremitum proferentes aut horrendas ab oculis scintillas fulgurantes,
19 quarum non solum læsura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere.
20 Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi a iustitia, et dispersi per spiritum virtutis tuæ. Sed omnia in mensura et numero et pondere disposuisti.
21 Multum enim valere tibi soli subest semper, et virtuti brachii tui quis resistet?
22 Quoniam tamquam momentum stateræ, sic est ante te totus orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani, quæ descendit in terram.
23 Sed misereris omnium, quia omnia potes; et dissimulas peccata hominum propter pænitentiam.
24 Diligis enim omnia, quæ sunt, et nihil odisti eorum, quæ fecisti; nec enim, si odisses, aliquid constituisses.
25 Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? Aut, quod a te vocatum non esset, conservaretur?
26 Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas.
 
Sapientia 12 (Nova Vulgata)
01 Incorruptibilis enim spiritus tuus est in omnibus.
02 Ideoque eos, qui exerrant, paulatim corripis et, de quibus peccant, admones et corrigis, ut, relicta malitia, credant in te, Domine.
03 Illos enim antiquos inhabitatores terræ sanctæ tuæ, quos exhorruisti,
04 quoniam odibilia faciebant, opera medicaminum et sacrificia impia;
05 et filiorum necatores sine misericordia et comestores viscerum — humanarum carnium epulationem et sanguinis — participes mysteriorum e medio comissationis
06 et auctores cædis parentes ipsos animarum inauxiliatarum perdere voluisti per manus parentum nostrorum,
07 ut dignam perciperet peregrinationem puerorum Dei, quæ tibi omnium carissima est terra.
08 Sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent.
09 Non quia impotens eras in acie subicere impios iustis aut bestiis sævis aut verbo duro simul exterminare;
10 sed, paulatim iudicans, dabas locum pænitentiæ, non ignorans quoniam nequam erat generatio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum:
11 semen enim erat maledictum ab initio. Nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum;
12 quis enim dicet tibi: « Quid fecisti? ». Aut quis stabit contra iudicium tuum? Aut quis tibi imputabit, si perierint nationes, quas tu fecisti? Aut quis in contentionem tecum veniet, vindex iniquorum hominum?
13 Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti.
14 Neque rex neque tyrannus in conspectu tuo resistere poterit tibi de his, quos perdidisti.
15 Cum autem sis iustus, iuste omnia disponis; ipsum quoque, qui non debet puniri, condemnare exterum æstimas a tua virtute.
16 Fortitudo enim tua iustitiæ initium est, et ob hoc, quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facit.
17 Fortitudinem enim ostendis, cum non crederis esse in potentia consummatus, et horum, qui te nesciunt, audaciam traducis.
18 Tu autem, dominator virtutis, cum clementia iudicas et cum magna indulgentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris, posse.
19 Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet iustum esse humanum, et bonæ spei fecisti filios tuos, quoniam das super peccatis pænitentiam.
20 Si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta castigasti attentione et remissione dans tempus et locum, per quæ possent mutari a malitia,
21 cum quanta diligentia iudicasti filios tuos, quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum!
22 Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et, cum de nobis iudicatur, speremus misericordiam.
23 Unde et illis, qui in insipientia vitæ iniuste vixerunt, per abominationes suas dedisti tormenta.
24 Etenim in erroris viis diutius erraverunt, deos æstimantes, quæ etiam inter animalia e turpibus sunt vilia, infantium insensatorum more decepti:
25 propter hoc, tamquam pueris insensatis, iudicium in derisum dedisti.
26 Qui autem ludibriis increpationis non sunt correcti, dignum Dei iudicium experientur;
27 in quibus enim ipsi patientes indignabantur, per hæc, quos putabant deos, in ipsis, cum exterminarentur, videntes, illum, quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt; propter quod et finis condemnationis venit super illos.
 
Sapientia 13 (Nova Vulgata)
01 Vani autem sunt natura omnes homines, in quibus non subest scientia Dei; et de his, quæ videntur bonis, non potuerunt intellegere eum, qui est, neque operibus attendentes agnoverunt artificem.
02 Sed aut ignem aut spiritum aut citatum ærem aut gyrum stellarum aut violentam aquam aut luminaria cæli, rectores orbis terrarum, deos putaverunt.
03 Quorum si specie delectati, illa deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum melior est: speciei enim principium et auctor constituit ea.
04 Si autem virtutem et operationem eorum mirati, intellegant ab illis quanto, qui hæc fecit, fortior est illis:
05 a magnitudine enim et pulchritudine creaturarum cognoscibiliter potest creator horum videri.
06 Sed tamen in his minor est querela, et hi enim fortasse errant Deum quærentes et volentes invenire.
07 Etenim, cum in operibus illius conversentur, inquirunt et credunt visui, quoniam pulchra sunt, quæ videntur.
08 Iterum autem nec his potest ignosci:
09 si enim tantum valuerunt scire, ut possent æstimare sæculum, quomodo huius Dominum non facilius invenerunt?
10 Infelices autem, et in rebus mortuis sunt spes illorum, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem et similitudines animalium aut lapidem inutilem, opus manus antiquæ.
11 Aut si quis artifex faber de silva tractabile lignum secuerit — huius docte erasit omnem corticem et arte sua usus diligenter fabricavit vas utile in conversationem vitæ;
12 reliquiis autem eius operis ad præparationem escæ abusus, satiatus est,
13 et reliquum horum, quod ad nullos usus facit, lignum curvum et nodis concretum accipiens, sculpsit diligenter per vacuitatem suam et per scientiam tempore requiei figuravit illud — assimilavit illud imagini hominis
14 aut alicui ex vilibus animalibus illud comparavit, perliniens rubrica et rubicundum faciens fuco colorem illius et omnem maculam, quæ in illo erat, perliniens
15 et faciens ei dignam habitationem in pariete posuit illud, confirmans ferro.
16 Ne igitur forte caderet providit illi, sciens quoniam non potest se ipsum adiuvare: imago enim est, et opus est illi adiutorium.
17 Et de substantiis et de nuptiis et de filiis votum faciens, non erubescit loqui cum illo, quod sine anima est, et pro sanitate quidem infirmum deprecatur
18 et pro vita rogat mortuum et in adiutorium rem omnino inutilem invocat, et pro itinere petit ab eo, quod ambulare non potest,
19 et de acquirendo et de operando et de bono manuum eventu petit utilitatem ab eo, quod prorsus inutile est manibus.
 
Sapientia 14 (Nova Vulgata)
01 Iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat.
02 Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit.
03 Tua autem, Pater, providentia gubernat, quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam,
04 ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiamsi sine arte aliquis adeat mare.
05 Tu autem vis, ut non sint vacua sapientiæ tuæ opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas et, transeuntes fluctus per ratem, liberati sunt.
06 Sed et ab initio, cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, reliquit sæculo semen nativitatis, quæ manu tua erat gubernata.
07 Benedictum est enim lignum, per quod fit iustitia;
08 per manus autem, quod fit, maledictum et ipsum et qui fecit illud, quia ille quidem operatus est, illud autem, cum esset corruptibile, deus cognominatus est.
09 Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius:
10 etenim, quod factum est, cum illo, qui fecit, tormenta patietur.
11 Propter hoc et in idolis nationum erit visitatio, quoniam in creatura Dei in abominationem facta sunt et in tentationem animabus hominum et in muscipulam pedibus insipientium.
12 Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum, et adinventio illorum corruptio vitæ est;
13 neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum.
14 Supervacuitate enim hominum hæc advenerunt in orbem terrarum, et ideo brevis illorum finis est inventus.
15 Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem et illum, qui tunc homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere cœpit et tradidit subiectis sacra et sacrificia.
16 Deinde, interveniente tempore, convalescens iniqua consuetudo tamquam lex custodita est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta;
17 quos cum in palam homines honorare non possent, propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum efficta, evidentem imaginem regis, quem honorare volebant, fecerunt, ut illum, qui aberat, tamquam præsentem colerent sua sollicitudine.
18 Ad incrementum autem huius culturæ provexit et hos, qui ignorabant, artificis eximia diligentia;
19 ille enim volens forsitan placere illi, qui se assumpsit, elaboravit arte sua, ut similitudinem in melius figuraret.
20 Multitudo autem hominum abducta per speciem operis eum, qui paulo ante tamquam homo honoratus fuerat, nunc deum æstimaverunt.
21 Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio, quoniam aut necessitati aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.
22 Postea non suffecit errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiæ bello, tot et tam magna mala pacem appellant.
23 Aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insaniæ plenas peregrinorum rituum vigilias habentes,
24 neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt, sed alius alium per insidias occidit aut adulterans contristat.
25 Et omnia commixta sunt: sanguis et homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et periurium,
26 tumultus bonorum, gratiarum immemoratio, animarum inquinatio, generis immutatio, nuptiarum inordinatio, mœchia et impudicitia.
27 Infandorum enim idolorum cultura omnis mali initium et causa est et finis.
28 Aut enim, dum lætantur, insaniunt aut vaticinantur falsa aut vivunt iniuste aut peierant cito.
29 Dum enim confidunt in idolis, quæ sine anima sunt, male iurantes noceri se non sperant.
30 Utraque autem illis evenient digne, quoniam male censerunt de Deo attendentes idolis et iuraverunt iniuste in dolo contemnentes sanctitatem.
31 Non enim iuratorum virtus, sed peccantium pœna perambulat semper iniustorum prævaricationem.
suivant