01 Diligite iustitiam, qui iudicatis terram, sentite de Domino in
bonitate et in simplicitate cordis quærite illum,
02 quoniam invenitur ab his, qui non tentant illum, se autem
manifestat eis, qui fidem habent in illum.
03 Perversæ enim cogitationes separant a Deo, probata autem
virtus corripit insipientes.
04 Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia nec
habitabit in corpore subdito peccatis.
05 Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum et auferet se
a cogitationibus insensatis et corripietur a superveniente
iniquitate.
06 Spiritus enim diligens hominem est sapientia et non absolvet
maledicum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus et
cordis illius scrutator verus et linguæ eius auditor;
07 quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et ipse, qui
continet omnia, scientiam habet vocis.
08 Propter hoc, qui loquitur iniqua, non potest latere, nec
præteriet illum iudicium corripiens.
09 In cogitationibus enim impii interrogatio erit, sermonum autem
illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius;
10 quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non
absconditur.
11 Custodite ergo vos a murmuratione, quæ nihil prodest, et a
detractione parcite linguæ, quoniam sermo absconditus in vacuum non
ibit; os autem, quod mentitur, occidit animam.
12 Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ neque acquiratis
perditionem in operibus manuum vestrarum,
13 quoniam Deus mortem non fecit nec lætatur in perditione
vivorum;
14 creavit enim, ut essent omnia, et sanabiles sunt generationes
orbis terrarum, et non est in illis medicamentum exterminii, nec
inferorum regnum in terra:
15 iustitia enim est immortalis.
16 Impii autem manibus et verbis accersierunt illam; æstimantes
illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam, quoniam
digni sunt, qui sint ex parte illius.
01 Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: « Exiguum et
cum tædio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigerium in fine
hominis, et non est agnitus, qui sit reversus ab inferis.
02 Quia ex tempore nati sumus et post hoc erimus, tamquam non
fuerimus, quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo
scintilla in motu cordis nostri;
03 qua exstincta, cinis fiet corpus nostrum, et spiritus
diffundetur tamquam mollis ær.
04 Et nomen nostrum oblivioni tradetur per tempus, et nemo
memoriam habebit operum nostrorum; et transibit vita nostra tamquam
vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur, quæ fugata est a radiis
solis et a calore illius aggravata.
05 Umbræ enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio
finis nostri, quoniam consignata est, et nemo revertitur.
06 Venite ergo, et fruamur bonis, quæ sunt, et utamur creatura
tamquam in iuventute sollicite.
07 Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non prætereat nos
flos temporis verni;
08 coronemus nos calycibus rosarum, antequam marcescant,
09 nullum pratum exsors sit luxuriæ nostræ; ubique relinquamus
signa lætitiæ, quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors.
10 Opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduæ nec veterani
revereamur canos multi temporis.
11 Sit autem fortitudo nostra lex iustitiæ; quod enim infirmum
est, inutile invenitur.
12 Circumveniamus ergo iustum, quoniam inutilis est nobis et
contrarius est operibus nostris et improperat nobis peccata legis et
diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ.
13 Promittit se scientiam Dei habere et filium Dei se nominat.
14 Factus est nobis in accusationem cogitationum nostrarum;
gravis est nobis etiam ad videndum,
15 quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatæ sunt viæ
eius.
16 Tamquam scoria æstimati sumus ab illo, et abstinet se a viis
nostris tamquam ab immunditiis; beata dicit novissima iustorum et
gloriatur patrem se habere Deum.
17 Videamus ergo, si sermones illius veri sint, et tentemus, quæ
in exitu eius erunt:
18 si enim est verus filius Dei, suscipiet illum et liberabit eum
de manibus contrariorum.
19 Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus modestiam
eius et probemus patientiam illius;
20 morte turpissima condemnemus eum: erit enim ei visitatio ex
sermonibus illius ».
21 Hæc cogitaverunt et erraverunt; excæcavit enim illos malitia
eorum,
22 et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt
sanctitatis nec iudicaverunt honorem animarum immaculatarum.
23 Quoniam Deus creavit hominem in incorruptibilitate et imaginem
similitudinis suæ fecit illum;
24 invidia autem Diaboli mors introivit in orbem terrarum;
experiuntur autem illam, qui sunt ex parte illius.
01 Iustorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos
tormentum mortis.
02 Visi sunt oculis insipientium mori, et æstimata est afflictio
exitus illorum,
03 et, quod a nobis est iter, exterminium; illi autem sunt in
pace.
04 Etenim, si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum
immortalitate plena est;
05 et in paucis correpti, in multis bene disponentur, quoniam
Deus tentavit eos et invenit illos dignos se.
06 Tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausti
hostiam accepit illos,
07 et in tempore visitationis illorum fulgebunt et tamquam
scintillæ in arundineto discurrent;
08 iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit
Dominus illorum in perpetuum.
09 Qui confidunt in illo, intellegent veritatem, et fideles in
dilectione acquiescent illi, quoniam gratia et misericordia est
sanctis eius, et visitatio electis eius.
10 Impii autem, secundum quæ cogitaverunt, correptionem habebunt;
qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt.
11 Sapientiam enim et disciplinam qui despicit, infelix est, et
vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera
eorum.
12 Mulieres eorum insensatæ sunt, et nequissimi filii eorum,
maledicta generatio eorum.
13 Quoniam felix est sterilis et incoinquinata, quæ nescivit
torum in delicto; habebit fructum in respectione animarum.
14 Et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec
cogitavit adversus Dominum nequissima, dabitur enim illi fidei donum
electum, et sors in templo Domini acceptissima.
15 Bonorum enim laborum gloriosus est fructus; et, quæ non
concidat, radix sapientiæ.
16 Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo
toro semen exterminabitur.
17 Et, si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur, et
sine honore erit in novissimo senectus illorum;
18 et, si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem nec in die
agnitionis allocutionem:
19 generationis enim iniquæ diræ sunt consummationes.
01 Melius est absque liberis esse cum virtute; immortalitas est
enim in memoria illius, quoniam et apud Deum nota est et apud
homines.
02 Cum præsens est, imitantur illam; et desiderant eam, cum se
eduxerit; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum
certaminum præmium vincens.
03 Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuriis
vitulaminibus non dabit radicem in profundum altam nec stabile
firmamentum collocabit.
04 Etenim, si in ramis ad tempus germinaverit, infirmiter posita
a vento commovebitur et a nimietate ventorum eradicabitur.
05 Confringentur rami inconsummati, et fructus illorum inutilis
et acerbus ad manducandum et ad nihilum aptus.
06 Ex iniquis enim somnis filii, qui nascuntur, testes sunt
nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua.
07 Iustus autem, si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio
erit.
08 Senectus enim venerabilis, non quæ est diuturna, neque annorum
numero computatur;
09 cani autem sunt sensus hominis, et ætas senectutis vita
immaculata.
10 Placens Deo factus est dilectus et vivens inter peccatores
translatus est;
11 raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio
deciperet animam illius.
12 Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia
concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia.
13 Consummatus in brevi explevit tempora multa;
14 placita enim erat Deo anima illius, propter hoc properavit
educere illum de medio iniquitatis. Populi autem videntes et non
intellegentes nec ponentes in præcordiis talia,
15 quoniam gratia et misericordia est in electis eius, et
visitatio in sanctis illius.
16 Condemnat autem iustus mortuus vivos impios, et iuventus
celerius consummata longævam senectutem iniusti.
17 Videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid
cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus.
18 Videbunt et contemnent; illos autem Dominus irridebit.
19 Et erunt post hæc tamquam corpus sine honore et in contumeliam
inter mortuos in perpetuum, quoniam disrumpet illos præcipites sine
voce et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum
desolabuntur et erunt in dolore, et memoria illorum peribit.
20 Venient in computatione peccatorum suorum timidi, et traducent
illos ex adverso iniquitates ipsorum.
01 Tunc stabit iustus in magna constantia adversus eos, qui
angustiaverunt illum et qui spreverunt labores eius.
02 Videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in
subitatione insperatæ salutis
03 dicentes intra se, pænitentiam agentes et præ angustia
spiritus gementes:
04 « Hic erat, quem habuimus aliquando in derisum et in
similitudinem improperii. Nos insensati vitam eius æstimabamus
insaniam et finem illius sine honore.
05 Quomodo computatus est inter filios Dei, et inter sanctos sors
illius est?
06 Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiæ lumen non luxit
nobis, et sol non est ortus nobis;
07 implicati sumus tribulis iniquitatis et perditionis et
ambulavimus per deserta inaccessa, viam autem Domini ignoravimus.
08 Quid nobis profuit superbia? Aut divitiæ cum iactantia quid
contulerunt nobis?
09 Transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius
percurrens
10 et tamquam navis, quæ pertransit fluctuantem aquam, cuius, cum
præterierit, non est vestigium invenire neque semitam carinæ illius
in fluctibus;
11 aut tamquam avis, quæ transvolat in ære, nullum invenitur
argumentum itineris, sed alarum sonitu ventus levis verberatus et
scissus per vim stridoris commotis alis permeatur, et post hoc nullum
signum invenitur itineris;
12 aut tamquam sagittæ emissæ in locum destinatum: divisus ær
continuo in se resolvitur, ut ignoretur transitus illius.
13 Sic et nos, nati, continuo desivimus esse et virtutis quidem
nullum signum valuimus ostendere; in malignitate autem nostra
consumpti sumus ».
14 Quoniam spes impii tamquam lanugo est, quæ a vento tollitur,
et tamquam spuma gracilis, quæ a procella dispergitur, et tamquam
fumus, qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius
diei præteriit.
15 Iusti autem in perpetuum vivunt, et in Domino est merces
eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum.
16 Ideo accipient coronam decoris et diadema speciei de manu
Domini, quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos.
17 Accipiet pro armatura zelum suum et armabit creaturam ad
ultionem inimicorum,
18 induet pro thorace iustitiam et accipiet pro galea iudicium
non fictum;
19 sumet pro scuto inexpugnabili sanctitatem.
20 Acuet autem duram iram in lanceam et pugnabit cum illo orbis
terrarum contra insensatos.
21 Ibunt recta emissiones fulgurum et tamquam a bene curvato arcu
nubium ad signum insilient,
22 et ab ira saxa iaculante ira plenæ mittentur grandines;
excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter.
23 Contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbo
dissipabit illos. Et ad eremum perducet omnem terram iniquitas, et
malignitas evertet sedes potentium.
01 Audite ergo, reges, et intellegite; discite, iudices finium
terræ.
02 Præbete aures, vos, qui continetis multitudines et placetis
vobis in turbis nationum.
03 Quoniam data est a Domino potestas vobis et dominatio ab
Altissimo, qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur,
04 quoniam, cum essetis ministri regni illius, non recte
iudicastis nec custodistis legem neque secundum voluntatem Dei
ambulastis.
05 Horrende et cito instabit vobis, quoniam iudicium durissimum
his, qui præsunt, fiet;
06 exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter
tormento interrogabuntur.
07 Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus nec verebitur
magnitudinem cuiusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et
æqualiter cura est illi de omnibus;
08 potentibus autem durum instat scrutinium.
09 Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis
sapientiam et non excidatis.
10 Qui enim custodierint iusta iuste, iustificabuntur; et, qui
didicerint ista, invenient defensionem.
11 Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos et habebitis
disciplinam.
12 Clara est et, quæ numquam marcescit, sapientia; et facile
videtur ab his, qui diligunt eam, et invenitur ab his, qui quærunt
illam.
13 Præoccupat, qui eam concupiscunt, ut prior se ostendat illis.
14 Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit, assidentem
enim illam foribus suis inveniet.
15 Cogitare ergo de illa sensus est consummatio; et, qui
vigilaverit propter illam, cito securus erit.
16 Quoniam dignos se ipsa circuit quærens et in viis ostendit se
illis hilariter et in omni providentia occurrit illis.
17 Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia,
cura vero disciplinæ dilectio est,
18 et dilectio custodia legum illius est, custoditio autem legum
confirmatio incorruptionis est,
19 incorruptio autem facit esse proximum Deo;
20 concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum.
21 Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi,
colite sapientiam, ut in perpetuum regnetis.
22 Quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit, referam et
non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis
investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non præteribo
veritatem.
23 Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam ista non
erit particeps sapientiæ.
24 Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex
sapiens stabilimentum populi est.
25 Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit
vobis.
01 Sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere
terreni illius, qui prior factus est, et in ventre matris figuratus
sum caro;
02 decem mensium tempore coagulatus in sanguine ex semine viri et
delectamento somni conveniente.
03 Et ego natus traxi communem ærem et decidi in terram, quæ
omnia similiter patitur, prima voce simili omnibus pariter plorans.
04 In involumentis nutritus sum et curis;
05 nullus enim rex aliud habuit nativitatis initium.
06 Unus autem introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus.
07 Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et
venit in me spiritus sapientiæ.
08 Præposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi
in comparatione illius;
09 nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in
comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum æstimabitur
argentum in conspectu illius.
10 Super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce
habere illam, quoniam inexstinguibile est lumen illius.
11 Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, innumerabiles
divitiæ in manibus illius,
12 et lætatus sum in omnibus, quoniam sapientia antecedit ista,
et ignorabam quoniam horum omnium mater est;
13 quam sine fictione didici et sine invidia communico; divitias
illius non abscondo.
14 Infinitus enim thesaurus est hominibus; quem qui acquisierunt,
ad amicitiam in Deum se paraverunt propter disciplinæ dona
commendati.
15 Mihi autem det Deus dicere secundum sententiam et sentire
digna horum, quæ mihi data sunt, quoniam ipse sapientiæ dux est et
sapientium emendator;
16 in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis
sapientia et operum scientia.
17 Ipse enim dedit mihi horum, quæ sunt, scientiam veram, ut
sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum,
18 initium et consummationem et medietatem temporum,
vicissitudinum permutationes et commutationes temporum,
19 anni cursus et stellarum dispositiones,
20 naturas animalium et iras bestiarum, vim spirituum et
cogitationes hominum, differentias virgultorum et virtutes radicum.
21 Et, quæcumque sunt absconsa et manifesta, didici; omnium enim
artifex docuit me sapientia.
22 Est enim in illa spiritus intellegens, sanctus, unicus,
multiplex, subtilis, mobilis, perspicuus, incoinquinatus, lucidus,
innocens, amans bonum, acutus,
23 quem nihil vetat, benefaciens, humanus, benignus, stabilis,
certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens et
penetrans omnes spiritus intellegibiles, mundos, subtilissimos.
24 Omni enim motu mobilior est sapientia; pertransit autem et
penetrat omnia propter munditiam.
25 Halitus est enim virtutis Dei et emanatio claritatis
Omnipotentis sincera; ideo nihil inquinatum in eam incurrit:
26 candor est enim lucis æternæ et speculum sine macula Dei
potentiæ et imago bonitatis illius.
27 Et, cum sit una, omnia potest; et in se permanens, omnia
innovat et per generationes in animas sanctas se transferens amicos
Dei et prophetas constituit.
28 Nihil enim diligit Deus, nisi eum, qui cum sapientia
inhabitat.
29 Est enim hæc speciosior sole et super omnem dispositionem
stellarum; luci comparata invenitur splendidior:
30 illi enim succedit nox, sapientiam autem non vincit
malitia.