01 Canticum Canticorum Salomonis.
02 Osculetur me osculo oris sui! Nam meliores sunt amores tui
vino:
03 in fragrantiam unguentorum tuorum optimorum. Oleum effusum
nomen tuum; ideo adulescentulæ dilexerunt te.
04 Trahe me post te. Curramus! Introducat me rex in cellaria sua;
exsultemus et lætemur in te memores amorum tuorum super vinum; recte
diligunt te.
05 Nigra sum sed formosa, filiæ Ierusalem, sicut tabernacula
Cedar, sicut pelles Salma.
06 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol.
Filii matris meæ irati sunt mihi; posuerunt me custodem in vineis,
vineam meam non custodivi.
07 Indica mihi, tu, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes
in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
08 Si ignoras, o pulcherrima inter mulieres, egredere et abi post
vestigia gregum et pasce hædos tuos iuxta tabernacula pastorum.
09 Equæ in curribus pharaonis assimilavi te, amica mea.
10 Pulchræ sunt genæ tuæ inter inaures, collum tuum inter
monilia.
11 Inaures aureas faciemus tibi vermiculatas argento.
12 Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
13 Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi, qui inter ubera mea
commoratur.
14 Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.
15 Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra es: oculi tui
columbarum.
16 Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Lectulus noster
floridus,
17 tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra
cupressina.
01 Ego flos campi et lilium convallium.
02 Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
03 Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter
filios. Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi, et fructus eius
dulcis gutturi meo.
04 Introduxit me in cellam vinariam, et vexillum eius super me
est caritas.
05 Fulcite me uvarum placentis, stipate me malis, quia amore
langueo.
06 Læva eius sub capite meo, et dextera illius amplexatur me.
07 Adiuro vos, filiæ Ierusalem, per capreas cervasque camporum,
ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa
velit.
08 Vox dilecti mei! Ecce iste venit saliens in montibus,
transiliens colles.
09 Similis est dilectus meus capreæ hinnuloque cervorum. En ipse
stat post parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per
cancellos.
10 En dilectus meus loquitur mihi: « Surge, amica mea,
columba mea, formosa mea, et veni.
11 Iam enim hiems transiit, imber abiit et recessit.
12 Flores apparuerunt in terra, tempus putationis advenit; vox
turturis audita est in terra nostra,
13 ficus protulit grossos suos, vineæ florentes dederunt odorem
suum; surge, amica mea, speciosa mea, et veni,
14 columba mea, in foraminibus petræ, in caverna abrupta. Ostende
mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis; vox enim tua dulcis,
et facies tua decora ».
15 Capite nobis vulpes, vulpes parvulas, quæ demoliuntur vineas,
nam vineæ nostræ florescunt.
16 Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,
17 antequam aspiret dies, et festinent umbræ. Revertere; similis
esto, dilecte mi, capreæ hinnuloque cervorum super montes Bether.
01 In lectulo meo per noctes quæsivi, quem diligit anima mea;
quæsivi illum et non inveni.
02 « Surgam et circuibo civitatem; per vicos et plateas
quæram, quem diligit anima mea”. Quæsivi illum et non inveni.
03 Invenerunt me vigiles, qui circumeunt civitatem: « Num,
quem diligit anima mea, vidistis? ».
04 Paululum cum pertransissem eos, inveni, quem diligit anima
mea; tenui eum nec dimittam, donec introducam illum in domum matris
meæ et in cubiculum genetricis meæ.
05 Adiuro vos, filiæ Ierusalem, per capreas cervasque camporum,
ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.
06 Quid hoc, quod ascendit per desertum sicut virgula fumi,
aromatizans tus et myrrham et universum pulverem pigmentarii?
07 En lectulum Salomonis. Sexaginta fortes ambiunt illum ex
fortissimis Israel,
08 omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi, uniuscuiusque
ensis super femur suum propter timores nocturnos.
09 Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani;
10 columnas eius fecit argenteas, reclinatorium aureum, sedile
purpureum: medium eius stratum ebeneum. Filiæ Ierusalem,
11 egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in
diademate, quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius
et in die lætitiæ cordis eius.
01 Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es: oculi tui
columbarum per velamen tuum. Capilli tui sicut grex caprarum, quæ
descenderunt de monte Galaad;
02 dentes tui sicut grex tonsarum, quæ ascenderunt de lavacro:
omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter eas.
03 Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce; sicut
fragmen mali punici, ita genæ tuæ per velamen tuum.
04 Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum
propugnaculis: mille clipei pendent ex ea, omnis armatura fortium.
05 Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreæ gemelli, qui pascuntur
in liliis.
06 Antequam aspiret dies, et festinent umbræ, vadam ad montem
myrrhæ et ad collem turis.
07 Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.
08 Veni de Libano, sponsa, veni de Libano, ingredere; respice de
capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de
montibus pardorum.
09 Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa, vulnerasti cor meum in
uno oculorum tuorum et in uno monili torquis tui.
10 Quam pulchri sunt amores tui, soror, mea sponsa; meliores sunt
amores tui vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
11 Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua,
et odor vestimentorum tuorum sicut odor Libani.
12 Hortus conclusus, soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons
signatus;
13 propagines tuæ paradisus malorum punicorum cum optimis
fructibus, cypri cum nardo.
14 Nardus et crocus, fistula et cinnamomum cum universis lignis
turiferis, myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis.
15 Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de
Libano.
16 Surge, aquilo, et veni, auster; perfla hortum meum, et fluant
aromata illius.
01 Veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructus eius
optimos. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam
cum aromatibus meis, comedi favum cum melle, bibi vinum cum lacte
meo. Comedite, amici, et bibite et inebriamini, carissimi.
02 Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis:
« Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea,
quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis
noctium ».
03 « Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi
pedes meos, quomodo inquinabo illos?”.
04 Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus
ilico intremuit.
05 Surrexi, ut aperirem dilecto meo; manus meæ stillaverunt
myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima super ansam pessuli.
06 Aperui dilecto meo; at ille declinaverat atque transierat.
Anima mea liquefacta est, quia discesserat. Quæsivi et non inveni
illum; vocavi, et non respondit mihi.
07 Invenerunt me custodes, qui circumeunt civitatem; percusserunt
me et vulneraverunt me, tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.
08 Adiuro vos, filiæ Ierusalem: si inveneritis dilectum meum,
quid nuntietis ei? « Quia amore langueo ».
09 Quid est dilecto tuo præ ceteris, o pulcherrima mulierum? Quid
est dilecto tuo præ ceteris, quia sic adiurasti nos?
10 Dilectus meus candidus et rubicundus dignoscitur ex milibus.
11 Caput eius aurum optimum, cincinni eius sicut racemi palmarum,
nigri quasi corvus.
12 Oculi eius sicut columbæ super rivulos aquarum, quæ lacte sunt
lotæ et resident iuxta fluenta plenissima.
13 Genæ illius sicut areolæ aromatum, turriculæ unguentorum;
labia eius lilia distillantia myrrham primam.
14 Manus illius tornatiles aureæ, plenæ hyacinthis; venter eius
opus eburneum distinctum sapphiris.
15 Crura illius columnæ marmoreæ, quæ fundatæ sunt super bases
aureas; species eius ut Libani, electus ut cedri.
16 Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est
dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiæ Ierusalem.
01 Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? Quo
declinavit dilectus tuus, et quæremus eum tecum?
02 Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut
pascatur in hortis et lilia colligat.
03 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter
lilia.
04 Pulchra es, amica mea, sicut Thersa, decora sicut Ierusalem,
terribilis ut castrorum acies ordinata.
05 Averte oculos tuos a me, quia ipsi me conturbant. Capilli tui
sicut grex caprarum, quæ descenderunt de Galaad.
06 Dentes tui sicut grex ovium, quæ ascenderunt de lavacro: omnes
gemellis fetibus, et sterilis non est in eis.
07 Sicut fragmen mali punici, sic genæ tuæ per velamen tuum.
08 Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et
adulescentularum non est numerus;
09 una est columba mea, perfecta mea, una est matri suæ, electa
genetrici suæ. Viderunt eam filiæ et beatissimam prædicaverunt;
reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam:
10 « Quæ est ista, quæ progreditur quasi aurora consurgens,
pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies
ordinata? ».
11 Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium et
inspicerem, si floruisset vinea, et germinassent mala punica.
12 Non advertit animus meus, cum posuit me in quadrigas principis
populi mei.
01 Convertere, convertere, Sula mitis; convertere, convertere, ut
intueamur te. Quid aspicitis in Sulamitem, cum saltat inter binos
choros?
02 Quam pulchri sunt pedes tui in calceamentis, filia principis!
Flexuræ femorum tuorum sicut monilia, quæ fabricata sunt manu
artificis.
03 Gremium tuum crater tornatilis: numquam indigeat vino mixto;
venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.
04 Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreæ,
05 collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinæ in
Hesebon, quæ sunt ad portam Bathrabbim; nasus tuus sicut turris
Libani, quæ respicit contra Damascum.
06 Caput tuum ut Carmelus, et comæ capitis tui sicut purpura; rex
vincitur cincinnis.
07 Quam pulchra es et quam decora, carissima, in deliciis!
08 Statura tua assimilata est palmæ, et ubera tua botris.
09 Dixi: « Ascendam in palmam et apprehendam fructus
eius ». Et erunt ubera tua sicut botri vineæ, et odor oris tui
sicut malorum.
10 Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad
potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.
11 Ego dilecto meo, et ad me appetitus eius.
12 Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis;
13 mane properabimus ad vineas, videbimus; si floruit vinea, si
flores aperiuntur, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi amores
meos.
14 Mandragoræ dederunt odorem; in portis nostris omnia poma
optima, nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.
01 Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut
inveniam te foris et deosculer te, et iam me nemo despiciat?
02 Apprehenderem te et ducerem in domum matris meæ; ibi me
doceres, et darem tibi poculum ex vino condito et mustum malorum
granatorum meorum.
03 Læva eius sub capite meo, et dextera illius amplexatur me.
04 Adiuro vos, filiæ Ierusalem, ne suscitetis neque evigilare
faciatis dilectam, donec ipsa velit.
05 Quæ est ista, quæ ascendit de deserto innixa super dilectum
suum? Sub arbore malo suscitavi te; ibi parturivit te mater tua, ibi
parturivit te genetrix tua.
06 Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super
brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus
æmulatio; lampades eius lampades ignis atque flammæ divinæ.
07 Aquæ multæ non potuerunt exstinguere caritatem, nec flumina
obruent illam; si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro
dilectione, quasi nihil despicient eum.
08 Soror nostra parva et ubera non habet; quid faciemus sorori
nostræ in die, quando alloquenda est?
09 Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea; si
ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.
10 Ego murus, et ubera mea sicut turris; ex quo facta sum coram
eo quasi pacem reperiens.
11 Vinea fuit Salomoni in Baalhamon. Tradidit eam custodibus; vir
affert pro fructu eius mille argenteos.
12 Vinea mea coram me est; mille tibi, Salomon, et ducenti his,
qui custodiunt fructus eius.
13 Quæ habitas in hortis, amici auscultant, fac me audire vocem
tuam.
14 Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ hinnuloque cervorum
super montes aromatum.