Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Ecclesiastes 9 (Nova Vulgata)
01 Omnia hæc contuli in corde meo, ut curiose intellegerem quod iusti atque sapientes et opera eorum sunt in manu Dei. Utrum amor sit an odium, omnino nescit homo: coram illis omnia.
02 Sicut omnibus sors una: iusto et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et non immolanti. Sicut bonus sic et peccator; ut qui iurat, ita et ille qui iuramentum timet.
03 Hoc est pessimum inter omnia, quæ sub sole fiunt, quia sors eadem cunctis; unde et corda filiorum hominum implentur malitia et stultitia in vita sua, et novissima eorum apud mortuos.
04 Qui enim sociatur omnibus viventibus, habet fiduciam: melior est canis vivus leone mortuo.
05 Viventes enim sciunt se esse morituros; mortui vero nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum.
06 Amor quoque eorum et odium et invidiæ simul perierunt, nec iam habent partem in hoc sæculo et in opere, quod sub sole geritur.
07 Vade ergo et comede in lætitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum, etenim iam diu placuerunt Deo opera tua.
08 Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat.
09 Perfruere vita cum uxore, quam diligis, cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ: hæc est enim pars in vita et in labore tuo, quo laboras sub sole.
10 Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus nec ratio nec sapientia nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.
11 Verti me ad aliud et vidi sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec prudentium gratiam, sed tempus casumque in omnibus.
12 Insuper nescit homo finem suum, sed sicut pisces capiuntur sagena mala, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit.
13 Hanc quoque sub sole vidi sapientiam et probavi maximam:
14 civitas parva, et pauci in ea viri; venit contra eam rex magnus et vallavit eam exstruxitque munitiones magnas per gyrum.
15 Inventusque est in ea vir pauper et sapiens et liberavit urbem per sapientiam suam; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis.
16 Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine, sed sapientia pauperis contemnitur, et verba eius non sunt audita.
17 Verba sapientium cum lenitate audiuntur plus quam clamor principis inter stultos.
18 Melior est sapientia quam arma bellica; sed unus, qui peccaverit, multa bona perdet.
 
Ecclesiastes 10 (Nova Vulgata)
01 Muscæ morientes perdunt et corrumpunt oleum unguentarii. Gravior quam sapientia et gloria est parva stultitia.
02 Cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra illius.
03 Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos æstimat.
04 Si spiritus potestatem habentis ascenderit contra te, locum tuum ne dimiseris, quia lenitas faciet cessare peccata maxima.
05 Est malum, quod vidi sub sole quasi errorem egredientem a facie principis:
06 positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum.
07 Vidi servos in equis et principes ambulantes super terram quasi servos.
08 Qui fodit foveam, incidet in eam; et, qui dissipat murum, mordebit eum coluber.
09 Qui excidit lapides, affligetur in eis; et, qui scindit ligna, periclitabitur ex eis.
10 Si retusum fuerit ferrum, et aciem eius non exacueris, labor multiplicabitur, sed lucrum industriæ erit sapientia.
11 Si mordeat serpens incantatione neglecta, nihil lucri habet incantator.
12 Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis præcipitabunt eum.
13 Initium verborum eius stultitia, et novissimum oris illius insipientia mala.
14 Stultus verba multiplicat: « Ignorat homo quid futurum sit; et, quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?”.
15 Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.
16 Væ tibi, terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt.
17 Beata terra, cuius rex nobilis est, et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam.
18 In pigris manibus humiliabitur contignatio, et in remissis perstillabit domus.
19 In risum faciunt epulas; vinum lætificat vitam, et pecunia præstat omnia.
20 In cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti, quia et aves cæli portabunt vocem tuam, et, qui habet pennas, annuntiabit sententiam.
 
Ecclesiastes 11 (Nova Vulgata)
01 Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum.
02 Da partem septem necnon et octo, quia ignoras, quid futurum sit mali super terram.
03 Si repletæ fuerint nubes, imbrem super terram effundent; si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.
04 Qui observat ventum, non seminat, et, qui considerat nubes, numquam metet.
05 Quomodo ignoras, quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.
06 Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua, quia nescis quid magis prosit, hoc aut illud, et si utrumque simul melius erit.
07 Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem.
08 Si annis multis vixerit homo et in his omnibus lætatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, quod multum erit: omne, quod venerit, vanitas.
09 Lætare ergo, iuvenis, in adulescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuæ, et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium.
10 Aufer curam a corde tuo et amove malum a carne tua; adulescentia enim et iuventus vanæ sunt.
 
Ecclesiastes 12 (Nova Vulgata)
01 Memento Creatoris tui in diebus iuventutis tuæ, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni, de quibus dicas: « Non mihi placent »;
02 antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellæ, et revertantur nubes post pluviam;
03 quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosæ erunt molentes imminuto numero, et tenebrescent videntes per foramina,
04 et claudentur ostia in platea submissa voce molentis, et consurgent ad vocem volucris, et subsident omnes filiæ carminis;
05 excelsa quoque timebunt et formidabunt in via. Florebit amygdalus, reptabit locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ, et circuibunt in platea plangentes,
06 antequam rumpatur funiculus argenteus, et frangatur lecythus aureus, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam,
07 et revertatur pulvis in terram suam, unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.
08 Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas.
09 Cumque esset sapientissimus, Ecclesiastes docuit insuper populum scientiam; ponderavit et investigans composuit parabolas multas.
10 Quæsivit Ecclesiastes verba delectabilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos.
11 Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi defixi sunt magistri collationum; data sunt a pastore uno.
12 His amplius, fili mi, ne requiras: faciendi plures libros nullus est finis, frequensque meditatio carnis afflictio est.
13 Finis loquendi, omnibus auditis: Deum time et mandata eius observa; hoc est enim omnis homo.
14 Et cuncta, quæ fiunt, adducet Deus in iudicium circa omne occultum, sive bonum sive malum.
suivant