Ressources Catholiques Magistère

précédent
CAPUT TERTIUM
HOMO DEO RESPONDET
CEC 142 FRA
Sua Revelatione, « Deus invisibilis ex abundantia caritatis Suae homines tamquam amicos alloquitur et cum eis conversatur, ut eos ad societatem Secum invitet in eamque suscipiat »[109]. Huic invitationi idonea responsio est fides.
CEC 143 FRA
Per fidem homo suum intellectum suamque voluntatem Deo plene submittit. Homo ex toto quod est, Deo revelanti suum praebet assensum[110]. Haec responsio hominis Deo revelanti « oboeditio fidei » a sacra appellatur Scriptura (cf. Rm 1,5 Rm 16,26).
ARTICULUS 1
CREDO
I. De fidei oboedientia
CEC 144 FRA
In fide oboedire (ob-audire) est se libere audito submittere verbo, quia eius veritas a Deo, qui ipsa veritas est, praestatur. Abraham huius oboedientiae est exemplar, nobis a sacra Scriptura propositum. Virgo autem Maria eius effectio est perfectissima.
Abraham - « pater omnium credentium »
CEC 145 FRA
Epistula ad Hebraeos, in magno illo fidei maiorum elogio, in fide Abraham peculiariter insistit: « Fide vocatus Abraham oboedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem, et exivit nesciens quo iret » (He 11,8) (cf. Gn 12,1-4). Fide ut advena et peregrinus in Terra vixit promissa (cf. Gn 23,4). Fide, Sara accepit filium Promissionis concipere Fide denique Abraham suum filium unicum in sacrificio obtulit (cf. He 11,17).
CEC 146 FRA
. Sic Abraham definitionem fidei, ab epistula ad Hebraeos traditam, in rem ducit: « Est autem fides sperandorum substantia, rerum argumentum non apparentium » (He 11,1). « Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam » (Rm 4,3) (cf. Gn 15,6). Hac « confortatus fide » (Rm 4,20), Abraham factus est « pater omnium credentium » (Rm 4,11 Rm 4,18) (cf. Gn 15,5).
CEC 147 FRA
. Vetus Testamentum testimoniis est huius fidei copiosum. Epistula ad Hebraeos exemplaris fidei proclamat elogium, in qua « testimonium consecuti sunt seniores » (He 11,2 He 11,39), « Deo pro nobis melius aliquid providente »: gratiam scilicet in Filium Suum credendi, « ducem fidei et consummatorem Iesum » (He 11,40 He 12,2).
Maria - « Beata quae credidit »
CEC 148 FRA
Maria Virgo modo perfectissimo oboedientiam fidei in rem ducit. In fide, Maria nuntium et promissionem ab Angelo Gabriel allata recipit, credens quod « non erit impossibile apud Deum omne verbum » (Lc 1,37) (cf. Gn 18,14) suumque praebens assensum: « Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum » (Lc 1,38). Elisabeth illam his salutavit verbis: « Beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino » (Lc 1,45). Propter hanc fidem omnes generationes illam proclamabunt beatam (cf. Lc 1,48).
CEC 149 FRA
Per totius eius vitae cursum, et usque ad eius extremam probationem (cf. Lc 2,35), cum Iesus, eius filius, est mortuus in cruce, eius fides non vacillavit. Maria verbum Dei « perficiendum esse » credere non desiit. Ecclesia igitur in Maria purissimam fidei veneratur effectionem.
II. « Scio enim cui credidi » (2Tm 1,12)
In solum Deum credere
CEC 150 FRA
Fides est imprimis adhaesio personalis hominis ad Deum; simul vero et inseparabiliter est liber toti veritati a Deo revelatae assensus. Fides christiana, quatenus adhaesio personalis ad Deum et veritati ab Ipso revelatae assensus, a fide in personam differt humanam. Bonum et iustum est se plene Deo fidere idque absolute credere, quod Ipse dixit. Vanum et falsum esset talem fidem in quamdam reponere creaturam[111].
In Iesum Christum, Filium Dei, credere
CEC 151 FRA
Pro christiano credere in Deum est inseparabiliter in Eum credere quem Ille misit: Filium Suum dilectum, in quo complacuit (cf. Mc 1,11); Deus nobis dixit ut Eum audiremus (cf. Mc 9,7). Dominus Ipse Suis dixit discipulis: « Creditis in Deum et in me credite » (Jn 14,1). In Iesum Christum credere possumus, quia Ipse est Deus, Verbum caro factum: « Deum nemo vidit unquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, Ipse enarravit » (Jn 1,18). Quia Ille « vidit Patrem » (Jn 6,46) , solus Eum novit et potestatem Eum habet revelandi (cf. Mt 11,27).
In Spiritum Sanctum credere
CEC 152 FRA
Impossibile est quempiam in Iesum Christum credere, quin ille Eius sit particeps Spiritus. Sanctus vero Spiritus hominibus revelat quis Iesus sit. Etenim « nemo potest dicere "Dominus Iesus", nisi in Spiritu Sancto » (1Co 12,3). « Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. (...) Quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei » (1Co 2,10-11). Solus Deus Deum plene cognoscit. In Sanctum credimus Spiritum, quia Ille est Deus.
Ecclesia suam fidem in unum Deum, Patrem, Filium et Spiritum Sanctum confiteri non desinit.
III. De proprietatibus fidei
Fides est gratia quaedam
CEC 153 FRA
Cum sanctus Petrus Iesum esse Christum, Filium Dei vivi, confitetur, Iesus ei declarat hanc revelationem ex carne et sanguine ei non venisse, sed ex Patre Suo « qui in caelis est » (Mt 16,17) (cf. Ga 1,15-16 Mt 11,25). Fides est donum Dei, virtus supernaturalis ab Illo infusa. « Quae fides ut praebeatur, opus est praeveniente et adiuvante gratia Dei et internis Spiritus Sancti auxiliis, qui cor moveat et in Deum convertat, mentis oculos aperiat, et det "omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati" »[112].
Fides est actus humanus
CEC 154 FRA
Credere possibile non est nisi per gratiam et interna Sancti Spiritus auxilia. Minus verum non est, credere actum esse vere humanum. Neque hominis libertati neque intellectui contrarium est Deo fidere veritatibusque ab Illo revelatis adhaerere. In ipso humano commercio, nostrae propriae dignitati contrarium non est, credere id quod alii homines de se ipsis et de suis dicunt intentionibus, et illorum promissionibus fidere (sicut cum vir et mulier matrimonium ineunt), ad sic ingrediendum in mutuam communionem. Consequenter adhuc minus contrarium est nostrae dignitati « plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium fide praestare »[113] et sic in communionem cum Eo ingredi intimam.
CEC 155 FRA
In fide, humanus intellectus et voluntas cum gratia divina cooperantur: « Credere est actus intellectus assentientis veritati divinae ex imperio voluntatis a Deo motae per gratiam »[114].
Fides et intellectus
CEC 156 FRA
Motivum credendi id non est quod veritates revelatae lumini nostrae rationis naturalis tamquam verae et intelligibiles appareant. Credimus « propter auctoritatem Ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest »[115]. « Ut nihilominus fidei nostrae "obsequium rationi consentaneum" esset, voluit Deus cum internis Spiritus Sancti auxiliis externa iungi Revelationis Suae argumenta »[116]. Sic Christi et sanctorum miracula (cf. Mc 16,20 He 2,4), prophetiae, Ecclesiae propagatio et sanctitas, eius fecunditas et stabilitas « divinae Revelationis signa sunt certissima et omnium intelligentiae accommodata »[117], credibilitatis motiva quae ostendunt quod « fidei assensus nequaquam sit motus animi caecus »[118].
CEC 157 FRA
Fides est certa, omni humana cognitione certior, quia in ipso Verbo Dei fundatur, qui mentiri nequit. Veritates revelatae possunt utique rationi et experientiae humanis obscurae videri, sed « maior est certitudo quae est per divinum lumen, quam quae est per lumen rationis naturalis »[119]. « Decem milia difficultatum unum non efficiunt dubium »[120].
CEC 158 FRA
« Fides quaerens intellectum »:[121] fidei est inhaerens ut credens melius Eum cognoscere exoptet in quem suam reposuit fidem idque melius intelligere quod Ipse revelavit; profundior cognitio, e parte sua, maiorem fidem secum ducet, semper amplius succensam amore. Gratia fidei « oculos cordis » (Ep 1,18) aperit ad vivam eorum intelligentiam quae in Revelatione continentur, intelligentiam scilicet complexus consilii Dei et mysteriorum fidei, eorum conexionis inter se et cum Christo mysterii revelati centro. « Quo vero profundior usque evadat Revelationis intelligentia, (...) Spiritus Sanctus fidem iugiter per dona Sua perficit »[122]. Ita secundum sancti Augustini adagium: « Intellige ut credas: crede, ut intelligas »[123].
CEC 159 FRA
Fides et scientia. « Verum etsi fides sit supra rationem, nulla tamen umquam inter fidem et rationem vera dissensio esse potest: cum Idem Deus, qui mysteria revelat et fidem infundit, animo humano rationis lumen indiderit, Deus autem negare Se Ipsum non possit, nec verum vero umquam contradicere »[124]. « Ideo inquisitio methodica in omnibus disciplinis, si modo vere scientifico et iuxta normas morales procedit, numquam fidei revera adversabitur, quia res profanae et res fidei ab Eodem Deo originem ducunt. Immo, qui humili et constanti animo abscondita rerum perscrutari conatur, etsi inscius quasi manu Dei ducitur qui, res omnes sustinens, facit ut sint id quod sunt »[125].
Libertas fidei
CEC 160 FRA
Ut responsio fidei humana sit, « caput est (...) hominem debere Deo voluntarie respondere credendo; invitum proinde neminem esse cogendum ad amplectendam fidem. Etenim actus fidei ipsa sua natura voluntarius est »[126]. « Deus quidem homines ad inserviendum Sibi in spiritu et veritate vocat, unde ipsi in conscientia vinciuntur, non vero coercentur. (...) Hoc autem summe apparuit in Christo Iesu »[127]. Christus etenim ad fidem invitavit et conversionem, nullo tamen modo constrinxit. « Testimonium enim perhibuit veritati, eam tamen contradicentibus vi imponere noluit. Regnum enim Eius (...) crescit (...) amore, quo Christus exaltatus in cruce homines ad Seipsum trahit »[128].
Necessitas fidei
CEC 161 FRA
In Iesum Christum credere et in Illum qui Eum propter nostram misit salutem, necessarium est ad hanc obtinendam salutem[129]. « Quoniam vero "sine fide... impossibile est placere Deo" (He 11,6) et ad filiorum Eius consortium pervenire, ideo nemini umquam sine illa contigit iustificatio, nec ullus, nisi in ea "perseveraverit usque in finem" (Mt 10,22 Mt 24,13), vitam aeternam assequetur »[130].
In fide perseverantia
CEC 162 FRA
Fides gratuitum est donum, quod Deus homini praebet. Hoc inaestimabile possumus donum amittere; sanctus Paulus de hoc monet Timotheum: « Hoc praeceptum commendo tibi (...) ut milites (...) bonam militiam, habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt » (1Tm 1,18-19). Ad vivendum, crescendum et perseverandum usque ad finem in fide, illam debemus Verbo Dei nutrire; Dominum precari debemus ut illam nobis adaugeat (cf. Mc 9,24 Lc 17,5 Lc 22,32); ipsa « per caritatem » operari (Ga 5,6) (cf. Jc 2,14-26), a spe sustineri (Cf Rom 15,13) et in Ecclesiae fide debet esse radicata.
Fides - initium vitae aeternae
CEC 163 FRA
Fides facit ut gaudium et lumen visionis beatificae quasi in antecessu gustemus, quae finis est nostrae peregrinationis hic in terris. Tunc videbimus Deum « facie ad faciem » (1Co 13,12), « sicuti est » (1Jn 3,2). Fides igitur iam est vitae aeternae initium:
« Repositorum nobis in promissis bonorum, quae per fidem fruenda exspectamus, perinde quasi iam adsint, gratiam velut in speculo contemplantes » sumus[131].
CEC 164 FRA
Nunc tamen « per fidem (...) ambulamus et non per speciem » (2Co 5,7) Deumque, « per speculum in aenigmate (...), ex parte » (1Co 13,12) cognoscimus. Licet fides luminosa sit propter Illum in quem credit, vita fidei saepe obscura est. Fides potest probationi submitti. Mundus in quo vivimus, saepe valde videtur remotus ab iis quae fides asseverat; experientiae mali et doloris, multiplicis iniustitiae et mortis Bono Nuntio videntur contradicere; illae fidem possunt concutere et ei fieri tentatio.
CEC 165 FRA
Tunc ad fidei testes nos convertere debemus: ad Abraham « qui contra spem in spe credidit » (Rm 4,18); ad Mariam Virginem quae « in peregrinatione fidei »[132], usque ad « noctem fidei » processit[133] Filii sui cruciatus participans Eiusque sepulcri noctem[134]; et ad tot alios fidei testes: « Ideoque et nos tantam habentes circumpositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis certamen, aspicientes in ducem fidei et consummatorem Iesum » (He 12,1-2).
ARTICULUS 2:
CREDIMUS
CEC 166 FRA
Fides est actus personalis: libera hominis responsio incepto Dei Se revelantis. Sed fides actus non est solitarius. Nemo credere potest solus, sicut nemo solus vivere potest. Nemo sibi ipsi dat fidem, sicut nemo sibi ipsi vitam dat. Credens fidem ab aliis accepit illamque aliis transmittere debet. Noster erga Iesum et homines amor nos ad aliis de nostra fide loquendum impellit. Unusquisque credens est quasi anulus in magna credentium catena. Credere non possum nisi aliorum fide sustentus et mea fide ad aliorum fidem confero sustinendam.
CEC 167 FRA
« Credo »: (Symbolum DS 30) est fides Ecclesiae quam unusquisque credens personaliter profitetur, praesertim cum baptizatur. « Credimus »:[135] est fides Ecclesiae quam Episcopi in Concilio profitentur congregati vel generalius quam liturgica credentium profitetur congregatio. « Credo »: est etiam Ecclesia, Mater nostra quae Deo fide respondet sua nosque docet dicere: « Credo », « Credimus ».
I. « Respice, Domine, fidem Ecclesiae Tuae »
CEC 168 FRA
Ecclesia credit imprimis et sic meam fidem ducit, nutrit et sustinet. Ecclesia Dominum ubique confitetur imprimis (« Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia », in hymno canimus « Te Deum ») atque cum illa et in illa impellimur et ducimur, ut nos etiam confiteamur: « Credo », « Credimus ». Ab Ecclesia recipimus fidem novamque in Christo vitam per Baptismum. Iuxta « Rituale Romanum », minister Baptismatis quaerit a catechumeno: « Quid petis ab Ecclesia Dei? ». Et responsio: « Fidem ». - « Fides quid tibi praestat? » - « Vitam aeternam »[136].
CEC 169 FRA
Salus a solo Deo venit; sed quia vitam fidei per Ecclesiam recipimus, ipsa est Mater nostra: « Credimus Ecclesiam quasi regenerationis Matrem, non in Ecclesiam credimus quasi in salutis auctorem »[137]. Quia illa est Mater nostra, est etiam nostrae fidei educatrix.
II. Sermo fidei
CEC 170 FRA
Non in formulas credimus, sed in res quas illae exprimunt et quas nobis fides « tangere » permittit. « Actus autem (fidei) credentis non terminatur ad enuntiabile, sed ad rem (enuntiatam) »[138]. Tamen ad has res adiutorio formulationum fidei appropinquamus. Hae permittunt fidem exprimere et transmittere, illam in communitate celebrare, illam facere propriam et ex illa magis magisque vivere.
CEC 171 FRA
Ecclesia quae est « columna et firmamentum veritatis » (1Tm 3,15), semel traditam sanctis fidem (cf. Ids 1,3) custodit fideliter. Ipsa est quae verborum Christi memoriam servat et confessionem fidei Apostolorum a generatione transmittit in generationem. Sicut mater suos filios loqui docet atque adeo mente intelligere et cum aliis communicare, Ecclesia, Mater nostra, sermonem fidei nos docet ad nos in fidei intelligentiam introducendos et vitam.
III. Una fides
CEC 172 FRA
A saeculis, per tot linguas, culturas, populos et nationes, Ecclesia unam fidem suam confiteri non desinit, ab uno Domino acceptam, per unum Baptismum transmissam, in persuasione radicatam omnes homines nonnisi unum habere Deum et Patrem (cf. Ep 4,4-6). Sanctus Irenaeus Lugdunensis, huius fidei testis, declarat:
CEC 173 FRA
« Ecclesia enim per universum orbem usque ad fines terrae seminata, et ab Apostolis et discipulis eorum accepit eam fidem (...). Hanc praedicationem (...) et hanc fidem (...) diligenter custodit quasi unam domum inhabitans, et similiter credit his, videlicet quasi unam animam habens et unum cor, et consonanter haec praedicat et docet, et tradit quasi unum possidens os »[139].
CEC 174 FRA
« Nam etsi in mundo loquelae dissimiles sunt, sed tamen virtus Traditionis una et eadem est. Et neque hae quae in Germania sunt fundatae Ecclesiae aliter credunt aut aliter tradunt, neque hae quae in Hiberis sunt, neque hae quae in Celtis, neque hae quae in Oriente, neque hae quae in Aegypto, neque hae quae in Libya, neque hae quae in medio mundi sunt constitutae »[140]. « Ecclesiae quidem praedicatio vera et firma, apud quam una et eadem salutis via in universo mundo ostenditur »[141].
CEC 175 FRA
Fidem « perceptam ab Ecclesia custodimus, et quae semper a Spiritu Dei, quasi in vaso bono eximium quoddam depositum iuvenescens, et iuvenescere faciens ipsum vas in quo est »[142].
Compendium
CEC 176 FRA
Fides est personalis totius hominis ad Deum Se revelantem adhaesio. Intellectus et voluntatis implicat adhaesionem ad Revelationem, quam Deus gestis et verbis de Se Ipso fecit.
CEC 177 FRA
« Credere » igitur duplicem habet relationem: ad personam et ad veritatem; ad veritatem propter fiduciam in personam quae illam testificatur.
CEC 178 FRA
In nullum alium credere debemus quam in Deum, Patrem, Filium et Spiritum Sanctum.
CEC 179 FRA
Fides donum Dei est supernaturale. Ad credendum homo interioribus eget Spiritus Sancti auxiliis.
CEC 180 FRA
« Credere » actus est humanus, conscius et liber, qui personae humanae correspondet dignitati.
CEC 181 FRA
« Credere » actus est ecclesialis. Fides Ecclesiae nostram praecedit, gignit, sustinet et nutrit fidem. Ecclesia est omnium credentium Mater. « Habere iam non potest Deum Patrem qui Ecclesiam non habet Matrem »[143].
CEC 182 FRA
« Nos ea omnia credimus, quae in Verbo Dei scripto vel tradito continentur et ab Ecclesia (...) tamquam divinitus revelata credenda proponuntur »[144].
CEC 183 FRA
Fides ad salutem necessaria est. Ipse Dominus asserit: « Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur » (Mc 16,16).
CEC 184 FRA
« Fides (...) praelibatio quaedam est illius cognitionis quae nos in futuro beatos faciet »[145].
SYMBOLUM FIDEI
Symbolum Apostolicum (DS 30)
Nicaenum-Constantinopolitanum (DS 150)
Credo in Deum
Patrem omnipotentem,
Creatorem caeli et terrae, Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem,
Factorem caeli et terrae,
visibilium omnium et invisibilium. et in Iesum Christum, Filium Eius unicum,
Dominum nostrum, Et in unum Dominum Iesum Christum,
Filium Dei unigenitum
et ex Patre natum ante omnia saecula,
Deum de Deo,
Lumen de Lumine,
Deum verum de Deo vero,
genitum, non factum,
consubstantialem Patri:
per quem omnia facta sunt;
qui propter nos homines et propter
nostram salutem,
descendit de caelis, qui conceptus est de Spiritu Sancto,
natus ex Maria Virgine, et incarnatus est de Spiritu Sancto
ex Maria Virgine
et homo factus est, passus sub Pontio Pilato, crucifixus etiam
pro nobis sub
Pontio Pilato, crucifixus, mortuus,
et sepultus,
descendit ad inferos,
tertia die resurrexit a mortuis, passus et sepultus est,
et resurrexit tertia die ascendit ad caelos,
sedet ad dexteram Patris
omnipotentis, secundum Scripturas,
et ascendit in caelum,
sedet ad dexteram Patris, inde venturus est iudicare vivos et
mortuos.
et iterum venturus est cum gloria,
iudicare vivos et mortuos;
cuius regni non erit finis. Credo in Spiritum Sanctum, Et in
Spiritum Sanctum,
Dominum et vivificantem,
qui ex Patre Filioque procedit,
qui cum Patre et Filio
simul adoratur et conglorificatur,
qui locutus est per Prophetas. sanctam Ecclesiam catholicam, Et
unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam.
sanctorum communionem,
remissionem peccatorum, Confiteor unum Baptisma
in remissionem peccatorum. carnis resurrectionem,
vitam aeternam.
Amen
Et exspecto resurrectionem mortuorum,
et vitam venturi saeculi.
Amen
suivant