SECTIO SECUNDA
FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO
SYMBOLA FIDEI
Qui dicit « Credo », dicit « Adhaereo ei quod nos credimus ». Communio in fide eget communi fidei sermone, qui omnibus sit norma omnesque in eadem fidei confessione coniungat.
Inde ab origine, Ecclesia apostolica suam propriam fidem in formulis brevibus et vim normae habentibus pro omnibus expressit et transmisit
[146]. Sed iam prorsus cito Ecclesia etiam voluit suae fidei essentialia in compendiis organicis et articulatis colligere, quae candidatis ad Baptismum potissimum erant destinata.
« Non enim ut hominibus placuit, fidei summa composita est; sed ex omni Scriptura potissima quaeque capita selecta, unam fidei doctrinam complent. Et quemadmodum sinapis semen in modico grano multos continet ramos, ita et fides haec, paucis in verbis, omnem tam Veteri quam Novo in Testamento contentam pietatis cognitionem insinuata recondit »[147].
Hae fidei syntheses « Professiones fidei » appellantur, quia fidem breviter complectuntur quam christiani profitentur. « Credo » appellantur propterea quod in illis generatim primum verbum est « Credo ». Pariter « Symbola fidei » appellantur.
Verbum graecum Fbµ$8l dimidiam rei fractae significabat partem (exempli gratia, sigilli) quae tamquam agnitionis signum praesentabatur. Partes fractae simul collocabantur ad identitatem comprobandam illius qui quamdam partem portabat. Symbolum fidei est signum agnitionis et communionis inter credentes. Gbµ$8l indicat deinde compendium, collectionem vel summarium. « Symbolum fidei » compendium est praecipuarum veritatum fidei. Inde sequitur illud pro catechesi tamquam primum et fundamentale haberi punctum, ad quod oportet referri.
Prima « Professio fidei » fit cum Baptismus recipitur. « Symbolum fidei » est imprimis Symbolum
baptismale. Quia Baptismus « in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » (
Mt 28,19) confertur, veritates fidei in Baptismo agnitae secundum suam ad tres Personas Sanctissimae Trinitatis relationem articulantur.
Symbolum est igitur in tres partes divisum « ut in una, divinae naturae Prima Persona et mirum creationis opus describatur; in altera, Secunda Persona et humanae Redemptionis mysterium; in tertia, Tertia item Persona, caput et fons sanctitatis nostrae »
[148]. Haec sunt « tria capita nostri sigilli (baptismalis) »
[149].
Symbolum « in tres (...) partes ita distributum videtur, ut (...) variis et aptissimis sententiis concludatur. Eas autem sententias, similitudine quadam a Patribus nostris frequenter usurpata, articulos appellamus. Ut enim corporis membra articulis distinguuntur, ita etiam in hac fidei confessione, quidquid distincte et separatim ab alio nobis credendum est, recte et apposite articulum dicimus »
[150]. Secundum quamdam antiquam traditionem, quam iam sanctus Ambrosius testatur, mos etiam habetur
duodecim articulos in Credo numerandi, ut, Apostolorum numero, symbolice fidei apostolicae significetur complexus
[151].
Decursu saeculorum, ut responsio necessitatibus daretur diversarum aetatum, plures fuerunt Professiones seu Symbola fidei: Symbola diversarum apostolicarum et veterum Ecclesiarum
[152], Symbolum « Quicumque » quod dicitur Athanasianum (cf.
DS 75-76), Professiones fidei quorumdam Conciliorum (Toletani
[153]; Lateranensis;10 Lugdunensis;11 Tridentini
[154] ) vel aliquorum Summorum Pontificum sicut « Fides Damasi » (cf.
DS 71-72) vel «
Credo populi Dei » a Paulo VI exaratum (1968).( Sollemnis Professio fidei: AAS 60 (1968) 433-445)
Nullum e diversarum aetatum vitae Ecclesiae Symbolis potest tamquam superatum et inutile considerari. Illa nos adiuvant ad fidem semper propositam, per diversa compendia quae de illa sunt facta, hodie attingendam et penetrandam.
Inter omnia fidei Symbola, duo in vita Ecclesiae locum obtinent prorsus particularem:
Symbolum Apostolicum ita appellatum quia tamquam fidei Apostolorum iure consideratur fidele compendium. Vetus est Symbolum baptismale Ecclesiae Romanae. Eius magna auctoritas ex hoc procedit: « Hoc autem est Symbolum, quod Romana Ecclesia tenet, ubi primus Apostolorum Petrus sedit et communem sententiam eo detulit »
[155].
Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum appellatum suam magnam habet auctoritatem eo quod a duobus prioribus Conciliis Oecumenicis (325 et 381) procedit. Adhuc hodie omnibus magnis Ecclesiis Orientis et Occidentis permanet commune.
Nostra fidei expositio Apostolicum sequetur Symbolum, quod, ut ita dicamus, « antiquissimum catechismum Romanum » constituit. Expositio tamen complebitur ad Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum assidue recurrendo, quod saepe magis explicite magisque singillatim exprimitur.
Sicut die nostri Baptismi, cum tota vita nostra « in eam formam doctrinae » (
Rm 6,17) concredita est, Symbolum accipimus nostrae fidei quae vitam praestat. « Credo » fide recitare est in communionem ingredi cum Deo Patre, Filio et Spiritu Sancto, est etiam in communionem ingredi cum universa Ecclesia quae nobis transmittit fidem et in cuius sinu credimus:
« Symbolum est spirituale signaculum, (...) cordis est nostri meditatio et quasi semper praesens custodia, certe thesaurus pectoris nostri »[156].
CAPUT PRIMUM
CREDO IN DEUM PATREM
Nostra fidei Professio incipit a
Deo, quia Deus est « primus et (...) novissimus » (
Is 44,6), omnium initium et finis. « Credo » incipit a Deo
Patre, quia Pater Prima est Persona divina Sanctissimae Trinitatis. Nostrum Symbolum incipit a creatione caeli et terrae, quia creatio initium et fundamentum est omnium Dei operum.
ARTICULUS 1
«CREDO IN DEUM PATREM OMNIPOTENTEM, CREATOREM CAELI ET TERRAE»
Paragraphus 1: CREDO IN DEUM
« Credo in Deum »: haec prima Professionis fidei affirmatio est etiam omnium maxime fundamentalis. Totum Symbolum de Deo loquitur, et cum de homine etiam loquitur et de mundo, id in relatione facit ad Deum. Omnes Professionis fidei articuli ab hoc pendent primo, sicut mandata Dei primum explicant mandatum. Ceteri articuli faciunt ut melius Deum cognoscamus qualem Ipse Se hominibus gradatim revelavit. « Recte igitur fideles primo se in Deum credere profitentur »
[157].
I. « Credo in unum Deum »
His verbis Symbolum incipit Nicaenum-Constantinopolitanum. Confessio unicitatis Dei, quae in Revelatione divina Veteris Foederis radicatur, ab illa exsistentiae Dei est inseparabilis atque etiam prorsus fundamentalis. Deus est Unus: non est nisi unus Deus. « Deum igitur natura, substantia, essentia
unum (...) christiana fides credit et profitetur »
[158].
Israel, electo Suo, Deus, tamquam Unum, Se revelavit: « Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus Unus est. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua » (
Dt 6,4-5). Deus, per Prophetas, Israel et omnes appellat nationes ut ad Ipsum, Unum, se convertant: « Convertimini ad me et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego Deus, et non est alius. (...) Mihi curvabitur omne genu, et iurabit omnis lingua. "Tantum in Domino" dicent "sunt iustitiae et robur" » (
Is 45,22-24) (cf.
Ph 2,10-11).
Ipse Iesus Deum « unum Dominum » esse confirmat Eumque ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente et ex tota virtute amandum esse (cf.
Mc 12,29-30). Simul autem indicat, Se Ipsum « Dominum » esse.21 Fidei christianae proprium est « Iesum esse Dominum » profiteri. Hoc fidei in Unum Deum contrarium non est. Credere in Spiritum Sanctum « Dominum et vivificantem » nullam in Deum Unum introducit divisionem:
« Firmiter credimus et simpliciter confitemur, quod unus solus est verus Deus, aeternus, immensus et incommutabilis, incomprehensibilis, omnipotens et ineffabilis, Pater et Filius et Spiritus Sanctus: Tres quidem Personae, sed una essentia, substantia seu natura simplex omnino »[159].
II. Deus Nomen Suum revelat
Deus populo Suo Israel Se revelavit, illi Nomen Suum praebens cognoscendum. Nomen essentiam, identitatem personae et sensum exprimit vitae eius. Deus nomen habet. Ille vis anonyma non est. Nomen tradere suum est se aliis praebere cognoscendum, est quodammodo se ipsum tradere, se accessibilem reddendo, capacem qui intimius cognoscatur et appelletur, nempe personaliter.
Deus populo Suo, modo progressivo et sub diversis nominibus, Se revelavit, sed revelatio Nominis divini facta Moysi in theophania rubi ardentis, in limine Exodi et Foederis Sinaitici, tamquam revelatio pro Vetere et Novo Foedere fundamentalis apparuit.
Deus vivens
Deus Moysen vocat de medio rubi, qui ardet quin consummatur. Deus dicit Moysi: « Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob » (
Ex 3,6). Deus est Deus patrum, Ille qui Patriarchas in eorum peregrinationibus vocaverat et duxerat. Est Deus fidelis et misericors qui eorum et Suarum promissionum recordatur; venit ut eorum posteros a servitute liberet. Est Deus qui, ultra tempus et spatium, id potest et vult, quique Suam ad hoc consilium adhibebit omnipotentiam.
« Ego sum qui sum »
Ait Moyses ad Deum: « Ecce, ego vadam ad filios Israel et dicam eis: "Deus patrum vestrorum misit me ad vos". Si dixerint mihi: "Quod est nomen Eius?", quid dicam eis? ». Dixit Deus ad Moysen: « Ego sum qui sum ». Ait: « Sic dices filiis Israel: "Qui sum" misit me ad vos. (...) Hoc Nomen mihi est in aeternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem » (Ex 3,13-15).
Deus, Nomen Suum YHWH revelans arcanum, scilicet, « Ego sum Ille qui est » vel « Ego sum Ille qui sum » vel etiam « Ego sum qui Ego sum », dicit Quis Ipse sit et quo nomine sit appellandus. Hoc Nomen divinum est arcanum sicut Deus mysterium est. Prorsus simul est Nomen revelatum et quasi nominis reiectio, et propterea Deum optime exprimit ut illud quod Ille est, infinite superans totum id quod intelligere vel dicere possumus: Ille est « Deus absconditus » (
Is 45,15), Nomen Eius est ineffabile (cf. Idc 13,18), atque Ille Deus est qui Se hominibus facit propinquum.
Deus, Nomen revelans Suum, simul Suam revelat fidelitatem, quae ab aeterno et in aeternum est, quae pro praeterito valet (« Ego sum Deus patris tui »,
Ex 3,6) sicut pro futuro (« Ego ero tecum »,
Ex 3,12). Deus qui Suum Nomen revelat tamquam « Ego sum », Se tamquam Deum revelat, qui semper adest, Suo populo praesens ad illum salvandum.
Coram attrahenti et arcana Dei praesentia, homo parvitatem detegit suam. Coram rubo ardenti, Moyses calceamenta solvit vultumque velat in conspectu divinae sanctitatis (cf.
Ex 3,5-6). Coram gloria ter sancti Dei, Isaias exclamat: « Vae mihi, quia perii! Quia vir pollutus labiis ego sum » (
Is 6,5). Coram signis divinis quae Iesus patrat, exclamat Petrus: « Exi a me, quia homo peccator sum, Domine » (
Lc 5,8). Sed quia Deus sanctus est, potest homini ignoscere, qui se coram Illo peccatorem detegit: « Non faciam furorem irae meae, (...) quoniam Deus ego et non homo, in medio tui Sanctus » (
Os 11,9). Pari modo, apostolus Ioannes dicet: « In conspectu Eius placabimus corda nostra, quoniam si reprehenderit nos cor, maior est Deus corde nostro et cognoscit omnia » (
Jn 3,19-20).
Populus Israel Nomen Dei propter reverentiam erga Eius sanctitatem non pronuntiat. In sacrae Scripturae lectione, Nomen revelatum titulo divino « Dominus » (Adonai, graece 5bD4H) substituitur. Hoc titulo divinitas acclamabitur Iesu: « Iesus est Dominus ».
« Deus teneritudinis et clementiae »
Post peccatum Israel, qui se a Deo avertit ad vitulum aureum adorandum (cf.
Ex 32), Deus intercessionem exaudit Moysis et acceptat in medio populi ambulare infidelis, amorem Suum ita manifestans (cf.
Ex 33,12-17). Deus Moysi qui petit gloriam Eius videre, respondet: « Ego ostendam omne bonum (pulchrum) tibi et vocabo in nomine Domini (YHWH) coram te » (
Ex 33,18-19). Et Dominus coram Moyse transit et proclamat: « Dominus, Dominus (YHWH, YHWH) Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis ac verax » (
Ex 34,6). Tunc Moyses Dominum tamquam Deum profitetur qui ignoscit (cf.
Ex 34,9).
Nomen divinum « Ego sum » vel « Ille est » Dei exprimit fidelitatem qui, infidelitate peccati hominum et punitione quam illud meretur non obstantibus, « custodit misericordiam in milia » (
Ex 34,7). Deus revelat quod Ipse « dives est in misericordia » (
Ep 2,4), progrediens usque ad proprium Filium tradendum Suum. Iesus, vitam Suam donans ut nos a peccato liberet, revelabit Se Ipsum ferre Nomen divinum: « Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia "Ego sum" » (
Jn 8,28).
Solus Deus EST
Saeculorum decursu, fides Israel divitias in revelatione Nominis divini contentas explanare altiusque in eas penetrare potuit. Deus est unus, extra Illum non sunt dei (cf.
Is 44,6). Ille mundum et historiam transcendit. Ille caelum fecit et terram: « Ipsi peribunt. Tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent (...). Tu autem Idem Ipse es, et anni Tui non deficient » (
Ps 102,27-28). Apud Eum « non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio » (
Jc 1,17). Ille est « Qui est » ab aeterno et in aeternum, et sic etiam qui semper Sibi Ipsi Suisque promissionibus permanet fidelis.
Revelatio igitur Nominis ineffabilis « Ego sum qui sum » hanc continet veritatem: solus Deus EST. Hoc sensu iam translatio Septuaginta interpretum et post illam Traditio Ecclesiae Nomen intellexerunt divinum: Deus est plenitudo Essendi et omnis perfectionis, sine principio et sine fine. Dum omnes creaturae ab Illo receperunt quidquid sunt et habent, Ille solus est Suum ipsum esse et Ille est a Se Ipso quidquid Ille est.
III. Deus, « Ille qui est », est veritas et amor
Deus, « Ille qui est », Se Israel revelavit tamquam Illum qui est « multae miserationis ac verax » (
Ex 34,6). Haec duo verba, modo compendioso, Nominis divini exprimunt divitias. Deus in omnibus operibus Suis Suam benevolentiam ostendit, Suam bonitatem, Suam gratiam, Suum amorem; sed etiam Se dignum esse in quo fiducia reponatur, Suam constantiam, Suam fidelitatem, Suam veritatem. « Confitebor Nomini Tuo propter misericordiam Tuam et veritatem Tuam » (
Ps 138,2) (cf.
Ps 85,11). Ille est veritas, « quoniam Deus lux est, et tenebrae in Eo non sunt ullae » (
Io Jn 1,5); Ille est « caritas », ut apostolus docet Ioannes (
Io Jn 4,8).
Deus veritas est
« Principium verborum Tuorum veritas, in aeternum omnia iudicia iustitiae Tuae » (
Ps 119,160). « Nunc ergo, Domine Deus, Tu es Deus, et verba Tua erunt vera » (
2S 7,28); propterea Dei promissiones semper in rem deducuntur (cf.
Dt 7,9). Deus est ipsa veritas, Eius verba fallere nequeunt. Hac de causa, potest quis, cum plena fiducia, veritati et fidelitati verbi Eius in omnibus se tradere. Initium peccati et lapsus hominis mendacium fuit Tentatoris, qui ad dubitandum de verbo Dei, de Eius benevolentia et de Eius fidelitate induxit.
Veritas Dei est Eius sapientia, quae toti ordini creationis et gubernationis dominatur mundi (cf.
Sg 13,1-9). Deus qui solus caelum et terram creavit (cf.
Ps 115,15), solus potest veram omnium rerum creatarum cognitionem in earum relatione ad Se praebere (cf.
Sg 7,17-21).
Deus etiam verus est cum Se revelat: doctrina quae venit a Deo, est « Lex veritatis » (
Ml 2,6). Cum « in mundum » Filium mittat Suum, erit « ut testimonium » perhibeat « veritati » (
Jn 18,37): « Et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus Eum, qui verus est » (
Io Jn 5,20) (cf.
Jn 17,3).
Deus caritas est
Historiae suae decursu, Israel detegere potuit, Deum nonnisi unum habuisse motivum ut Se revelaret et illum inter omnes populos eligeret ut Eius esset: amorem Suum gratuitum (cf.
Dt 4,37 Dt 7,8 Dt 10,15). Israel per suos intellexit Prophetas, Deum, etiam propter amorem, illum salvare (cf.
Is 43,1-7) illique infidelitatem et peccata dimittere non desiisse (cf.
Os 2).
Dei amor erga Israel amori patris erga filium comparatur suum (cf.
Os 11,1). Hic amor amore matris erga filios suos est fortior (cf.
Is 49,14-15). Deus populum amat Suum plus quam sponsus suam dilectam;40 hic amor vel pessimas etiam vincet infidelitates (cf.
Ez 16 Os 11); ille usque ad pretiosissimum perveniet donum: « Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium Suum unigenitum daret » (
Jn 3,16).
Dilectio Dei est « sempiterna » (
Is 54,8): « Montes enim recedent, et colles movebuntur, misericordia autem mea non recedet a te » (
Is 54,10). « In caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te in misericordia » (
Ier 31,3).
Sanctus Ioannes adhuc ulterius progreditur cum testatur: « Deus caritas est » (
Io Jn 4,8 Jn 4,16): ipsum Dei Esse est amor. Filium Suum unicum et Spiritum amoris in plenitudine temporum mittens, Deus Suum summe intimum revelat secretum: (cf.
1Co 2,7-16 Ep 3,9-12) Ipse aeterne est amoris commercium: Pater, Filius et Spiritus Sanctus, nosque destinavit ut huius simus participes.
IV. De consectariis fidei in Unum Deum
Credere in Deum, Unum, Illumque amare ex toto quod quis est, immensa habet pro tota nostra vita consectaria.
Dei magnitudinem et maiestatem cognoscere: « Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram » (
Iob 36,26). Propterea Deus esse debet « primus cui praestatur servitium »
[160].
In gratiarum actione vivere: si Deus Unus est, quidquid sumus et habemus, ab Illo venit: « Quid autem habes quod non accepisti? » (
1Co 4,7). « Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi? » (
Ps 116,12).
Unitatem et veram dignitatem omnium hominum cognoscere: omnes sunt facti « ad imaginem et similitudinem » Dei (
Gn 1,26).
Rebus creatis bene uti: fides in Unum Deum nos ducit ad utendum omnibus quae Ipse non sunt, in mensura qua ea nos ad Illum admovent, et ad separandum nos ab eis in mensura qua ea nos ab Illo seiungunt:
[161]
« Domine meus ac Deus meus, aufer a me quidquid ad Te me impedit! Domine meus ac Deus meus, da mihi quidquid ad Te me adducit! Domine meus ac Deus meus, solve me a me et da me totum Tibi (esse) proprium! »[162].
In omnibus adiunctis Deo fidere, in rebus etiam adversis. Oratio quaedam sanctae Theresiae a Iesu id exprimit mirabiliter:
« Nihil te turbet, nihil te terreat,
omnia transeunt, Deus non mutatur,
patientia omnia obtinet;
ei qui Deum habet nihil deest:
Deus solus sufficit »[163].
Compendium
«
Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est... » (
Dt 6,4 Mc 12,29). «
Unicum sit necesse est summum magnum, quod fuerit par non habendo . (...)
Deus, si non unus est, non est »
[164].
Fides in Deum nos ducit ut nos ad Deum solum, tamquam ad nostram primam originem nostrumque ultimum finem, vertamus, et ut nihil Illi praeferamus vel substituamus.
Deus, Se revelans, mysterium permanet ineffabile: «
Si cepisti, non est Deus »
[165].
Deus nostrae fidei Se revelavit sicut Ille qui est;
Se cognoscendum praebet ut qui «
multae miserationis ac verax » (
Ex 34,6)
est.
Ipsum Eius Esse est veritas et amor.
Paragraphus 2: PATER
I. « In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti »
Christiani « in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » baptizantur (
Mt 28,19). Prius respondent « Credo » triplici interrogationi quae ab illis petit ut eorum fidem in Patrem, in Filium et in Spiritum profiteantur: « Fides omnium christianorum in Trinitate consistit »
[166].
Christiani baptizantur « in nomine » Patris et Filii et Spiritus Sancti, et non « in nominibus » eorum
[167], quia unus est Deus, Pater Omnipotens et Eius Filius unicus et Spiritus Sanctus: Sanctissima Trinitas.
Mysterium Sanctissimae Trinitatis est centrale fidei et vitae christianae mysterium. Est mysterium Dei in Se Ipso. Est igitur ceterorum fidei mysteriorum fons, lumen illa illuminans. Doctrina est maxime fundamentalis et essentialis in « hierarchia veritatum » fidei
[168]. « Historia salutis idem est ac historia viae ac rationis, qua Deus verus et unus: Pater, Filius, Spiritus Sanctus, Sese hominibus revelat eosque a peccato aversos Sibi reconciliat et coniungit »
[169].
Hac paragrapho breviter exponetur quomodo Beatae Trinitatis mysterium revelatum sit (I), quomodo Ecclesia doctrinam fidei de hoc mysterio enuntiaverit (II), quomodo, denique, Deus Pater, per divinas Filii et Spiritus Sancti missiones, Suum creationis, Redemptionis et sanctificationis « benevolum consilium » ducat in rem (III).
Ecclesiae Patres inter 1,8("l et ?Æilµ"l distinguunt, primo verbo mysterium vitae intimae Dei-Trinitatis denotantes, altero vero omnia Dei opera per quae Ipse Se revelat vitamque communicat Suam. Per Oeconomiam nobis Theologia revelatur; sed, e contra, Theologia totam illustrat Oeconomiam. Opera Dei revelant quis Ille in Se Ipso sit; et, e contra, mysterium Eius Esse intimi intelligentiam omnium operum Eius illuminat. Sic res analogice se habet inter personas humanas. Persona in agendo manifestatur et quo melius quamdam cognoscimus personam, eo melius eius agere intelligimus.
Trinitas est fidei mysterium sensu stricto, unum nempe e mysteriis in Deo absconditis, « quae, nisi revelata divinitus, innotescere non possunt »
[170]. Deus utique quaedam Sui Esse trinitarii vestigia in Suo creationis opere reliquit et in Revelatione Sua decursu Veteris Testamenti. Sed intimitas Eius Esse, ut Sanctae Trinitatis, ante Incarnationem Filii Dei et missionem Sancti Spiritus, constituit mysterium soli rationi et etiam fidei Israel inaccessibile.
II. De revelatione Dei tamquam Trinitatis
Pater per Filium revelatus
Invocatio Dei ut « Patris » in multis cognita est religionibus. Saepe divinitas tamquam « pater deorum et hominum » consideratur. In Israel, Deus, tamquam Creator mundi, est Pater appellatus (cf.
Dt 32,6 Ml 2,10). Deus adhuc magis est Pater ratione Foederis et doni Legis populo facti, de quo dicit: « Filius meus primogenitus Israel » (
Ex 4,22). Etiam appellatus est Pater regis Israel (cf.
2S 7,14). Et est, modo prorsus peculiari, « Pater pauperum », orphani et viduae, qui sub Eius benevola sunt protectione (cf.
Ps 68,6).
Sermo fidei, Deum nomine « Patris » nuncupans, duas rationes praecipue indicat: Deum primam omnium esse originem et auctoritatem transcendentem Illumque simul esse bonitatem et sollicitudinem omnes Suos filios diligentem. Haec paterna Dei teneritudo etiam per imaginem maternitatis exprimi potest (cf.
Is 66,13 Ps 131,2), quae Dei immanentiam atque intimitatem inter Deum et Eius creaturam magis indicat. Ita sermo fidei in experientia humana haurit parentum, qui quodammodo pro homine primi sunt Dei repraesentantes. Haec tamen experientia etiam ostendit, parentes humanos fallibiles esse illosque vultum paternitatis et maternitatis deformare posse. Recordari igitur oportet, Deum humanam sexuum transcendere distinctionem. Ille nec vir est nec femina, Ille est Deus. Paternitatem etiam et maternitatem transcendit humanas (cf.
Ps 27,10), licet earum sit origo atque mensura: (cf.
Ep 3,14-15 Is 49,15) nemo pater est, sicut Deus est Pater.
Iesus, Deum esse « Patrem », sensu inaudito, revelavit: Ille non est tantummodo Pater quatenus Creator, sed Pater est aeterne in relatione ad Filium Suum unicum, qui aeterne Filius non est nisi in relatione ad Patrem Suum: « Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare » (
Mt 11,27).
Hac de causa, Apostoli Iesum tamquam « Verbum » confitentur quod « in principio erat (...) apud Deum, et Deus erat Verbum » (
Jn 1,1), tamquam Illum « qui est imago Dei invisibilis » (
Col 1,15) atque « splendor gloriae et figura substantiae Eius » (
He 1,3).
Post illos, Ecclesia Traditionem sequens apostolicam anno 325 in primo Concilio Oecumenico Nicaeno confessa est Filium esse « consubstantialem Patri » (Symbolum Nicaenum:
DS 125), id est, unum Deum cum Illo. Secundum Concilium Oecumenicum Constantinopoli anno 381 congregatum, in sua formulatione Symboli Nicaeni, hanc expressionem servavit et confessum est « Filium Dei unigenitum, ex Patre natum ante omnia saecula, Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri »
[171].
Pater et Filius a Spiritu revelati
Iesus, ante Pascha Suum, missionem annuntiat « alius Paracliti » (Defensoris), Spiritus Sancti. Hic, iam a creatione operans (cf.
Gn 1,2), et postquam « locutus est per Prophetas »
[172], erit nunc apud discipulos et in illis (cf.
Jn 14,17), ut eos doceat65 eosque deducat « in omnem veritatem » (
Jn 16,13). Ita Spiritus Sanctus tamquam alia revelatur Persona divina in relatione ad Iesum et ad Patrem.
Origo Spiritus aeterna in Eius missione revelatur temporali. Spiritus Sanctus ad Apostolos et ad Ecclesiam mittitur tam a Patre in nomine Filii quam personaliter a Filio, postquam Hic ad Patrem rediit (cf.
Jn 14,26 Jn 15,26 Jn 16,14). Missio Personae Spiritus post Iesu glorificationem (cf.
Jn 7,39) mysterium Sanctissimae Trinitatis plene revelat.
Fides apostolica relate ad Spiritum Sanctum a secundo Concilio Oecumenico anno 381 Constantinopoli proclamata est: Credimus « et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre procedit »
[173]. Hoc modo, Ecclesia Patrem agnoscit tamquam « fontem et originem totius divinitatis »
[174]. Aeterna tamen Spiritus Sancti origo sine nexu cum illa Filii non est. « Spiritum quoque Sanctum, qui est Tertia in Trinitate Persona, unum atque aequalem cum Deo Patre et Filio credimus esse Deum, unius substantiae, unius quoque esse naturae; (...) qui tamen nec Patris tantum nec Filii tantum, sed simul Patris et Filii Spiritus dicitur »
[175]. Symbolum Constantinopolitani Concilii Ecclesiae profitetur: « Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur »
[176].
Latina Symboli traditio profitetur Spiritum « a Patre
Filioque » procedere. Concilium Florentinum, anno 1439, explicat: « Spiritus Sanctus (...) essentiam Suam Suumque esse subsistens habet ex Patre simul et Filio, et ex Utroque aeternaliter tamquam ab uno principio et unica spiratione procedit (...). Et quoniam omnia, quae Patris sunt, Pater Ipse unigenito Filio Suo gignendo dedit, praeter esse Patrem, hoc ipsum quod Spiritus procedit ex Filio, Ipse Filius a Patre aeternaliter habet, a quo etiam aeternaliter genitus est »
[177].
Affirmatio de
Filioque in Symbolo anno 381 Constantinopoli proclamato non habebatur. Sed sanctus Leo Papa, veterem traditionem latinam et alexandrinam sequens, illam iam anno 447 dogmatice erat professus
[178], etiam priusquam Roma anno 451 in Concilio Chalcedonensi Symbolum anni 381 cognovisset et recepisset. Usus huius formulae in Symbolo pedetentim (inter VIII et XI saeculum) est in liturgia latina admissus. Introductio tamen verbi
Filioque in Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum peracta a liturgia latina adhuc hodie dissensionem cum Ecclesiis orthodoxis constituit.
Traditio orientalis imprimis notam exprimit Patris ut primae originis relate ad Spiritum. Profitens Spiritum « qui a Patre procedit » (
Jn 15,26), Eum affirmat a Patre
per Filium
procedere[179]. Traditio vero occidentalis imprimis consubstantialem communionem inter Patrem et Filium affirmat, Spiritum ex Patre
Filioque procedere dicens. Ipsa hoc « licite et rationabiliter »
[180] dicit, quia Personarum divinarum aeternus ordo in communione consubstantiali implicat Patrem, quatenus « est principium sine principio »
[181], primam originem esse Spiritus, sed etiam, quatenus Filii unici est Pater, cum Illo unicum esse principium ex quo, « tamquam ex uno principio »
[182], Spiritus procedit. Haec licita complementaritas, nisi exacerbetur, identitatem fidei in realitatem eiusdem mysterii proclamati non afficit.