Ressources Catholiques Magistère

précédent
III. Sanctissima Trinitas in doctrina fidei
Dogmatis trinitarii efformatio
CEC 249 FRA
Inde ab initio, veritas revelata de Sanctissima Trinitate in radicibus fuit viventis fidei Ecclesiae, praesertim per Baptismum. Ipsa suam invenit expressionem in regula fidei baptismalis enuntiata in praedicatione, catechesi et oratione Ecclesiae. Tales formulae iam in scriptis inveniuntur apostolicis, sicut haec testatur salutatio, resumpta a liturgia eucharistica: « Gratia Domini Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis » (2Co 13,13) (cf. 1Co 12,4-6 Ep 4,4-6).
CEC 250 FRA
Priorum saeculorum decursu, Ecclesia suam fidem trinitariam, modo magis explicito, enuntiare studuit, sive ut suam propriam fidei intelligentiam altius penetraret sive ut illam contra errores defenderet qui eam deformabant. Haec opera veterum fuit Conciliorum quae a labore theologico Patrum Ecclesiae sunt adiuta et a sensu fidei populi christiani fulcita.
CEC 251 FRA
Pro enuntiatione dogmatis Trinitatis, Ecclesia propriam terminologiam evolvere debuit, notionibus originis philosophicae adiuta: « substantia », « persona » vel « hypostasis », « relatio » etc. Hoc faciens, fidem non submisit sapientiae humanae, sed sensum novum, inauditum, his dedit vocabulis, quae exinde ad significandum etiam destinabantur mysterium ineffabile quod « infinite omne id superat, quod nos modo humano intellegere possumus »[183].
CEC 252 FRA
Ecclesia vocabulo utitur « substantia » (quod per « essentiam » vel per « naturam » quandoque etiam vertitur) ad Esse divinum in Eius designandum unitate, vocabulo autem « persona » vel « hypostasis » ad Patrem, Filium et Spiritum Sanctum indicandos in Eorum reali distinctione inter Se, vocabulo autem « relatio » ad indicandum Eorum distinctionem in eo residere quod alii ad alios referuntur.
Sanctissimae Trinitatis dogma
CEC 253 FRA
Trinitas est Una. Tres deos non confitemur, sed Unum Deum in Tribus Personis: « Trinitatem consubstantialem »[184]. Personae divinae unam divinitatem non inter Se dividunt, sed unaquaeque Earum est Deus totus: « cum (...) ipsum sit Pater quod Filius, ipsum Filius quod Pater, ipsum Pater et Filius quod Spiritus Sanctus: id est natura Unus Deus »[185]. « Quaelibet Trium Personarum est illa res, videlicet substantia, essentia seu natura divina »[186].
CEC 254 FRA
Personae divinae sunt inter Se realiter distinctae. « Colimus et confitemur: non sic unum Deum, quasi solitarium » (Fides Damasi: DS 71). « Pater », « Filius », « Spiritus Sanctus » non sunt simpliciter nomina modos divini « Esse » designantia, quia illi inter se realiter sunt distincti: « Non enim Ipse est Pater qui Filius, nec Filius Ipse qui Pater, nec Spiritus Sanctus Ipse qui est vel Pater vel Filius »[187]. Inter Se per relationes originis distinguuntur: « Est Pater, qui generat, et Filius, qui gignitur, et Spiritus Sanctus, qui procedit »[188]. Divina Unitas est Trina.
CEC 255 FRA
Personae divinae inter Se sunt relativae. Distinctio realis Personarum inter Se, quia divinam non dividit unitatem, in relationibus solummodo consistit quibus aliae ad alias referuntur: « In relativis vero Personarum nominibus Pater ad Filium, Filius ad Patrem, Spiritus Sanctus ad Utrosque refertur: quae cum relative Tres Personae dicantur, una tamen natura vel substantia creditur »[189]. Inter illas utique « omnia (...) sunt unum, ubi non obviat relationis oppositio »[190]. « Propter hanc unitatem Pater est totus in Filio, totus in Spiritu Sancto; Filius totus est in Patre, totus in Spiritu Sancto; Spiritus Sanctus totus est in Patre, totus in Filio »[191].
CEC 256 FRA
Sanctus Gregorius Nazianzenus, qui etiam « Theologus » appellatur, hoc fidei trinitariae compendium catechumenis tradit Constantinopolitanis:
« Ante omnia, bonum depositum, quaeso, custodi, cui vivo, et pro quo milito, et quod utinam me ex hac vita discedentem comitetur, cum quo et omnes vitae molestias perfero, et iucunditates omnes contemno ac pro nihilo duco; fidem, inquam, et confessionem in Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum. Hanc tibi hodierno die committo; cum hac te, et lustricis aquis immergam, et in altum extraham. Hanc tibi do totius vitae sociam, et patronam, unam deitatem et potentiam, quae in Tribus coniunctim invenitur, et Tria divisim comprehendit, nec substantiis aut naturis inaequalis est, nec praestantiis aut submissionibus augetur vel minuitur (...). Trium infinitorum, infinitam coniunctionem, Deum unumquemque, si separatim consideretur (...); Deum rursus Tria haec, si simul cogitentur (...). Vix Unum animo concepi, cum statim Tribus circumfulgeo. Vix Tria distinguere incipio, cum ad Unum reducor »[192].
IV. De divinis operibus et missionibus trinitariis
CEC 257 FRA
« O lux, beata Trinitas, et principalis Unitas! »[193]. Deus est aeterna beatitudo, vita immortalis, lux indeficiens. Deus est amor: Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Deus libere gloriam Suae vitae beatae communicare vult. Tale est « beneplacitum Eius » (Ep 1,9) quod ante mundi creationem in Filio Suo concepit dilecto, atque adeo « praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum » (Ep 1,5), id est, nos « praedestinavit conformes fieri imaginis Filii Eius » (Rm 8,29) per « Spiritum adoptionis filiorum » (Rm 8,15). Hoc consilium gratia est « quae data est nobis ante tempora saecularia » (2Tm 1,9), immediate ab amore trinitario procedens. Illud in creationis opere evolvitur et post lapsum in tota salutis historia, in missionibus Filii et Spiritus quas missio continuat Ecclesiae[194].
CEC 258 FRA
Tota Oeconomia divina commune Trium Personarum divinarum est opus. Etenim Trinitas, sicut nonnisi una eademque est natura, unam eamdemque habet operationem[195]. « Pater et Filius et Spiritus Sanctus non tria principia (sunt) creaturae, sed unum principium »[196]. Unaquaeque tamen Persona divina secundum Suam proprietatem personalem commune operatur opus. Sic Ecclesia, Novum sequens Testamentum (cf. 1Co 8,6), profitetur: « Unus (...) Deus et Pater ex quo omnia; et Unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia; et Unus Spiritus Sanctus, in quo omnia »[197]. Missiones divinae Incarnationis Filii et doni Spiritus Sancti proprietates divinarum Personarum praecipue manifestant.
CEC 259 FRA
Tota Oeconomia divina, opus simul commune et personale, cognoscendas praebet et proprietatem divinarum Personarum et Earum unam naturam. Tota vita christiana est etiam cum unaquaque Personarum divinarum communio quin Illas ullo modo separet. Qui Patrem glorificat, id per Filium facit in Spiritu Sancto; qui Christum sequitur, id facit quia Pater illum attrahit (cf. Jn 6,44) et Spiritus illum movet.( Cf Rom 8,14)
CEC 260 FRA
Totius Oeconomiae divinae finis ultimus est creaturarum in unitatem perfectam Beatissimae Trinitatis ingressus (cf. Jn 17,21-23). Sed iam nunc vocamur ut a Sanctissima inhabitemur Trinitate. Dicit enim Dominus: « Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus » (Jn 14,23):
« O Deus meus, Trinitas quam adoro, adiuva me ut mei plene obliviscar ad me immobilem et serenam in Te stabiliendam, quasi anima mea in aeternitate iam esset; nihil pacem meam perturbare possit neque me ex Te educere, o mi Immutabilis, sed unumquodque temporis momentum me altius ducat in profunditatem mysterii Tui! Animam meam pacifica; fac ex ea caelum Tuum, mansionem Tuam dilectam et locum quietis Tuae. Utinam nunquam Te ibi relinquam solum, sed Tecum sim ibi tota egomet ipsa, tota in fide mea vigilans, tota in adoratione, tota actioni creatrici Tuae dedita »[198].
Compendium
CEC 261 FRA
Mysterium Sanctissimae Trinitatis mysterium est centrale fidei et vitae christianae. Solus Deus Eius cognitionem nobis praebere potest Se tamquam Patrem, Filium et Spiritum Sanctum revelans.
CEC 262 FRA
Incarnatio Filii Dei revelat, Deum esse Patrem aeternum, et Filium esse Patri consubstantialem, scilicet, Ipsum in Illo et cum Illo Eumdem esse unum Deum.
CEC 263 FRA
Missio Spiritus Sancti, quem Pater in nomine Filii (cf. Jn 14,26) et Filius « a Patre » (Jn 15,26) mittit, revelat Ipsum esse cum Illis Eumdem Deum unum. « Cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur »[199].
CEC 264 FRA
« Spiritus Sanctus de Patre principaliter, et Ipso sine ullo intervallo temporis dante (Filio), communiter de Utroque procedit »[200].
CEC 265 FRA
Per gratiam Baptismi « in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » (Mt 28,19) ad vitam Beatissimae Trinitatis vocamur participandam, « hisce in terris in obscuritate fidei et post mortem in sempiterna luce »[201].
CEC 266 FRA
« Fides autem catholica haec est, ut Unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur, neque confundentes Personas, neque substantiam separantes: alia est enim Persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti; sed Patris et Filii et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna maiestas » (Symbolum « Quicumque »: DS 75).
CEC 267 FRA
Personae divinae, inseparabiles in eo quod sunt, etiam in eo quod faciunt inseparabiles sunt. Sed in unica operatione divina unaquaeque id manifestat quod Ei in Trinitate proprium est, praecipue in missionibus divinis Incarnationis Filii et doni Spiritus Sancti.
Paragraphus 3: OMNIPOTENS
CEC 268 FRA
Ex omnibus attributis divinis, de sola omnipotentia Dei in Symbolo fit mentio: magni momenti est pro nostra vita eam profiteri. Credimus illam esse universalem, quia Deus, qui omnia creavit (cf. Gn 1,1 Jn 1,3), omnia regit et omnia potest; amore plenam, quia Deus Pater est noster (cf. Mt 6,9) ; arcanam, quia illam sola fides potest discernere, cum « in infirmitate perficitur » (2Co 12,9) (cf. 1Co 1,18).
« Omnia, quaecumque voluit fecit » (Ps 115,3)
CEC 269 FRA
Sacrae Litterae saepe potentiam Dei confitentur universalem. Ille « Potentis Iacob » appellatur nomine (Gn 49,24 Gn 1 Is 2424 cf. , « Dominus virtutum » dicitur, « Fortis et Potens » (Ps 24,8-10). Ideo Deus est omnipotens « in caelo et in terra » (Ps 135,6), quia Ipse ea fecit. Nihil est Illi impossibile (cf. Ier 32,17; Lc 1,37) et, secundum Suam voluntatem, de Suo opere disponit (cf. Ier 27,5); Ille est Dominus universi, cuius statuit ordinem qui Illi plene subiectus manet et praesto est. Ille est historiae Dominus: corda et eventus secundum Suam regit voluntatem:[202] « Multum enim valere Tibi soli subest semper, et virtuti brachii Tui quis resistet? » (Sg 11,21).
« Misereris omnium, quia omnia potes » (Sg 11,23)
CEC 270 FRA
Deus est Pater omnipotens. Eius paternitas et potentia mutuo se illuminant. Ille utique Suam omnipotentiam ostendit paternam modo quo de nostris curat necessitatibus (cf. Mt 6,32); adoptione filiali quam nobis donat (« ero vobis in Patrem et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens »: 2Co 6,18); Sua denique infinita misericordia, etenim Suam potentiam summopere manifestat, peccata libere ignoscens.
CEC 271 FRA
Omnipotentia divina nequaquam est arbitraria: « In Deo est idem potentia et essentia et voluntas et intellectus et sapientia et iustitia. Unde nihil potest esse in potentia divina, quod non possit esse in voluntate iusta Ipsius, et in intellectu sapiente Eius »[203].
Mysterium apparentis impotentiae Dei
CEC 272 FRA
Fides in Deum Patrem omnipotentem per mali et doloris experientiam potest in probationem adduci. Quandoque Deus potest absens videri atque incapax impediendi malum. Deus igitur Pater omnipotentiam Suam modo maxime arcano revelavit in voluntaria humiliatione et in resurrectione Filii Sui, per quas malum vicit. Sic Christus crucifixus est Dei virtus et Dei sapientia « quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus » (1Co 1,25). In Christi resurrectione et exaltatione, Pater operatus est « operationem potentiae virtutis » Suae et ostendit quam « sit supereminens magnitudo virtutis » Suae « in nos qui credimus » (Ep 1,19-22).
CEC 273 FRA
Sola fides viis omnipotentiae Dei adhaerere potest arcanis. Haec fides gloriatur in infirmitatibus suis ut attrahat super se potentiam Christi (cf. 2Co 12,9 Ph 4,13). Huius fidei supremum exemplar est Maria Virgo, quae credidit « quia non erit impossibile apud Deum omne verbum » (Lc 1,37) et Dominum magnificare potuit: « quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum Nomen Eius » (Lc 1,49).
CEC 274 FRA
« Nulla res tam ad fidem et spem nostram confirmandam valet, quam si fixum in animis nostris teneamus nihil non fieri a Deo posse; quidquid enim deinceps credere oporteat, quamvis magnum et admirabile sit, rerumque ordinem ac modum superet, illi tamen facile humana ratio, postquam Dei omnipotentis notitiam perceperit, sine ulla haesitatione assentitur »[204].
Compendium
CEC 275 FRA
Cum Iob, iusto, confitemur: « Scio quia omnia potes et nulla Te latet cogitatio » (Iob 42,2).
CEC 276 FRA
Ecclesia, fidelis testimonio Scripturae, saepe suam orationem ad « Deum omnipotentem et aeternum » dirigit (« Omnipotens sempiterne Deus... »), firmiter credens « quia non erit impossibile apud Deum omne verbum » (Lc 1,37) (cf. Gn 18,14 Mt 19,26).
CEC 277 FRA
Deus omnipotentiam ostendit Suam, nos a nostris peccatis convertens et in Suam amicitiam per gratiam restituens (« Deus, qui omnipotentiam Tuam parcendo maxime et miserando manifestas ») [205].
CEC 278 FRA
Nisi quis amorem Dei omnipotentem esse credat, quomodo credet Deum nos creare, Filium nos redimere, Spiritum Sanctum nos sanctificare potuisse?
Paragraphus 4: CREATOR
CEC 279 FRA
« In principio creavit Deus caelum et terram » (Gn 1,1). Haec verba sollemnia in limine sunt sacrae Scripturae. Symbolum fidei haec verba iterum sumit confitens Deum Patrem omnipotentem tamquam « Creatorem caeli et terrae » (Symbolum apostolicum: DS 30), « visibilium omnium et invisibilium »[206]. Imprimis igitur de Creatore loquemur, deinde de Eius creatione, denique de lapsu peccati, a quo ut nos liberaret, Filius Dei, Iesus Christus, venit.
CEC 280 FRA
Creatio relate « ad omnia incepta salvifica Dei » est fundamentum, « exordium historiae salutis »[207], quae in Christo culmen habet. Viceversa, Christi mysterium est lux decisiva pro mysterio creationis; illud finem revelat ob quem « in principio creavit Deus caelum et terram » (Gn 1,1): ab initio, Deus gloriam novae creationis in Christo intendebat (cf. Rm 8,18-23).
CEC 281 FRA
Hac de causa, lectiones Vigiliae Paschalis, quae celebratio est novae creationis in Christo, a narratione incipiunt creationis; haec in liturgia Byzantina, in vigiliis magnorum Domini festorum, primam semper constituit lectionem. Secundum veterum testimonium, catechumenorum instructio ad Baptismum eandem sequitur viam[208].
I. Catechesis de creatione
CEC 282 FRA
Catechesis de creatione summi est momenti. Ad ipsa vitae humanae et christianae fundamenta refertur: etenim fidei christianae responsum explicat ad quaestionem elementariam quam homines omnium temporum sibi posuerunt: « Unde venimus? » « Quo imus? » « Quaenam origo est nostra? » « Quinam noster est finis? » « Unde venit et quo it quidquid exsistit? ». Hae duae quaestiones, originis nempe et finis, sunt inseparabiles. Decisivae sunt pro sensu et ordinatione nostrae vitae nostrique modi agendi.
CEC 283 FRA
Quaestio de originibus mundi et hominis obiectum est plurium investigationum scientificarum, quae nostras cognitiones de aetate et dimensionibus mundi universi, de effectione formarum viventium, de prima hominis apparitione magnopere ditaverunt. Hae detectiones nos invitant ut magnitudinem Creatoris admiremur magis, Illi propter omnia Eius opera agamus gratias et propter intelligentiam et scientiam, quas Ipse doctis et investigatoribus praebet. Hi dicere possunt cum Salomone: « Ipse dedit mihi horum, quae sunt, scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum (...); omnium enim artifex docuit me Sapientia » (Sg 7,17-21).
CEC 284 FRA
Magna attentio his investigationibus concessa fortiter a quaestione alius ordinis stimulatur, quae campum proprium scientiarum naturalium excedit. Quaestio tantum non est, ut sciatur quando et quomodo universus mundus materialiter sit ortus neque quando homo apparuerit, sed ut potius detegatur quinam sit talis originis sensus: utrum illa casu regatur, fato caeco, anonyma necessitate, an ab Ente transcendenti, intelligenti et bono, quod Deus appellatur. Et si mundus a sapientia et bonitate Dei procedit, cur malum exsistit? Undenam illud venit? Quisnam est responsabilis illius? Habeturne ab eo liberatio?
CEC 285 FRA
Ab initio, fides christiana invenitur coram responsis ad quaestionem circa origines diversis a sua. Sic in religionibus et culturis antiquis plures habentur mythi relate ad origines. Quidam philosophi dixerunt, omnia esse Deum, mundum esse Deum, vel fieri mundi esse fieri Dei (pantheismus); alii dixerunt mundum emanationem Dei esse necessariam, ab hoc orientem fonte et ad illum redeuntem; adhuc alii affirmaverunt duorum principiorum aeternorum exsistentiam, Boni et Mali, Lucis et Tenebrarum, in pugna permanenti (dualismus, manicheismus); secundum quasdam ex his conceptionibus, mundus (saltem mundus materialis) malus esset, cuiusdam decadentiae productus, et propterea reiiciendus et superandus (gnosis); alii admittunt, mundum factum esse a Deo, sed ad modum quo artifex facit horologium, ita ut, postquam illum fecerit, sibi ipsi dereliquerit (deismus); alii denique nullam admittunt mundi originem transcendentem, sed vident in illo purum ludum materiae quae semper exstitisset (materialismus). Omnia haec tentamina permanentiam et universalitatem quaestionis de originibus testantur. Haec investigatio propria est hominis.
CEC 286 FRA
Ipsa humana intelligentia habet utique capacitatem quoddam responsum inveniendi quaestioni de originibus. Etenim exsistentia Dei Creatoris potest lumine rationis humanae per Eius opera certo cognosci[209], quamquam haec cognitio saepe obscurata et deformata est errore. Hac de causa, fides rationem confirmat et illustrat in recta huius veritatis intelligentia. « Fide intelligimus aptata esse saecula Verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia facta sint » (He 11,3).
CEC 287 FRA
Veritas creationis tanti momenti est pro tota vita humana ut Deus, in Sua teneritudine, populo Suo revelare voluerit quidquid salutare est de hac re cognoscere. Ultra cognitionem naturalem quam quilibet homo potest de Creatore habere (cf. Ac 17,24-29 Rm 1,19-20), Deus progressive Israel mysterium creationis revelavit. Ille qui Patriarchas elegit, qui Israel eduxit de Aegypto et qui, Israel eligens, eum creavit et formavit (cf. Is 43,1), Se revelat tamquam Illum cui omnes populi terrae pertinent, atque adeo universa terra, tamquam Illum qui solus « fecit caelum et terram » (Ps 115,15 Ps 124,8 Ps 134,3).
CEC 288 FRA
Ita revelatio creationis a revelatione et effectione Foederis Unius Dei cum Eius populo inseparabilis est. Creatio revelata est tamquam primus gressus ad hoc Foedus, tamquam primum et universale omnipotentis amoris Dei testimonium (cf. Gn 15,5 Ier 33,19-26). Veritas creationis exprimitur etiam cum vi crescenti in Prophetarum nuntio (cf. Is 44,24), in oratione psalmorum (Cf Ps 104) et liturgiae, in sapientiali consideratione (cf. Prv 8,22-31) populi electi.
CEC 289 FRA
Inter omnia sacrae Scripturae de creatione verba, tria priora Genesis capita locum habent singularem. Sub ratione litteraria, hi textus diversos habere possunt fontes. Auctores inspirati eos initio Scripturae collocaverunt ita ut suo sermone sollemni exprimerent veritates creationis, eius originis et finis in Deo, eius ordinis et bonitatis, vocationis hominis, denique tragoediae peccati et spei salutis. Haec verba, lecta sub lumine Christi, in unitate sacrae Scripturae et in Traditione viva Ecclesiae, fons permanent principalis pro catechesi mysteriorum « initii »: creationis, lapsus, promissionis salutis.
II. Creatio - Sanctissimae Trinitatis opus
CEC 290 FRA
« In principio creavit Deus caelum et terram » (Gn 1,1): in his primis verbis Scripturae tria affirmantur: Deus aeternus initium dedit omnibus quae extra Illum exsistunt. Ille solus est Creator (verbum « creare » * hebraice bara * semper habet Deum tamquam subiectum). Universitas eorum quae exsistunt (expressa a formula « caelum et terra ») ab Illo dependet, qui ei esse dat.
CEC 291 FRA
« In principio erat Verbum (...) et Deus erat Verbum. (...) Omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil » (Jn 1,1-3). Novum Testamentum revelat, Deum omnia per Verbum creasse aeternum, Suum Filium dilectum. « In Ipso condita sunt universa in caelis et in terra (...). Omnia per Ipsum et in Ipsum creata sunt, et Ipse est ante omnia, et omnia in Ipso constant » (Col 1,16-17). Fides Ecclesiae actionem creatricem Spiritus Sancti pariter affirmat: Ille, quem profitemur « vivificantem »[210], est « Spiritus Creator » (« Veni, Creator Spiritus »), « bonitatis Fons »[211].
CEC 292 FRA
Actio creatrix Filii et Spiritus, cum illa Patris inseparabiliter una, adumbrata in Vetere Testamento (cf. Ps 33,6 Ps 104,30 Gn 1,2-3), in Novo Foedere revelata, clare a regula fidei affirmatur Ecclesiae: « Solus Hic Deus invenitur (...): Hic Pater, Hic Deus, Hic Conditor, Hic Factor, Hic Fabricator, qui fecit ea per Semetipsum, hoc est per Verbum et per Sapientiam Suam »[212]; « Filius et Spiritus » sunt quasi « manus » Eius. (Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 20, 1: SC 100, 626 (PG 7, 1032)) Creatio commune est opus Sanctissimae Trinitatis.
III. « Mundus ad Dei gloriam conditus est »
CEC 293 FRA
Veritas est fundamentalis, quam Scriptura et Traditio docere et celebrare non desinunt, « mundum ad Dei gloriam conditum esse »[213]. Deus omnia creavit, explicat sanctus Bonaventura « non (...) propter gloriam augendam, sed propter gloriam manifestandam et propter gloriam Suam communicandam »[214]. Deus enim nullam aliam rationem habere potest ad creandum, nisi Suum amorem Suamque bonitatem: « Aperta enim manu clave amoris, creaturae prodierunt »[215]. Concilium vero Vaticanum I explicat:
« Deus bonitate Sua et omnipotenti virtute non ad augendam Suam beatitudinem nec ad acquirendam, sed ad manifestandam perfectionem Suam per bona, quae creaturis impertitur, liberrimo consilio simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem »[216].
CEC 294 FRA
Gloria Dei est ut haec manifestatio et haec communicatio Suae bonitatis, propter quas mundus creatus est, in rem ducantur. « Praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in Ipsum, secundum beneplacitum voluntatis Suae in laudem gloriae gratiae Suae » (Ep 1,5-6). « Gloria enim Dei vivens homo, vita autem hominis visio Dei. Si enim quae est per condicionem ostensio Dei vitam praestat omnibus in terra viventibus, multo magis ea quae est per Verbum manifestatio Patris vitam praestat his qui vident Deum »[217]. Finis ultimus creationis est ut Deus, « qui conditor est omnium, tandem fiat "omnia in omnibus" (1Co 15,28), gloriam Suam simul et beatitudinem nostram procurando »[218].
IV. Mysterium creationis
Deus sapientia et amore creat
CEC 295 FRA
Credimus Deum secundum Suam sapientiam creasse mundum (cf. Sg 9,9). Hic cuiuslibet necessitatis, fati caeci aut casus non est effectus. Credimus eum a voluntate libera procedere Dei, qui creaturas voluit efficere Sui esse, Suae sapientiae et Suae bonitatis participes. « Tu creasti omnia, et propter voluntatem Tuam erant et creata sunt » (Ap 4,11). « Quam multiplicata sunt opera Tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti » (Ps 104,24). « Suavis Dominus universis, et miserationes Eius super omnia opera Eius » (Ps 145,9).
Deus creat « ex nihilo »
CEC 296 FRA
Credimus Deum nulla re praeexsistenti neque ullo adiutorio egere ad creandum[219]. Neque creatio emanatio est necessaria e divina substantia[220]. Deus libere creat « ex nihilo »:[221]
« Quid autem magni esset, si Deus ex materia subiecta mundum faceret? Opifex enim apud nos cum materiam ab aliquo acceperit ex ea quidquid placuerit effingit. Dei autem potentia in eo spectatur, ut ex nihilo faciat quaecumque voluerit »[222].
CEC 297 FRA
Fidem de creatione « ex nihilo » Scriptura testatur tamquam plenam promissionis et spei veritatem. Ita mater septem filiorum eos ad martyrium excitat:
« Nescio qualiter in utero meo apparuistis neque ego spiritum et vitam donavi vobis et singulorum vestrorum compagem non sum ego modulata; sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem et spiritum et vitam vobis cum misericordia reddet, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges Eius. (...) Peto, nate, ut aspicias ad caelum et terram et quae in ipsis sunt, universa videns intelligas quia non ex his, quae erant, fecit illa Deus; et hominum genus ita fit » (Mac Mac 7,22-23.28).
CEC 298 FRA
Quia Deus ex nihilo creare potest, potest etiam per Spiritum Sanctum vitam animae peccatoribus donare cor purum in illis creans (cf. Ps 51,12), et defunctis vitam corporis per resurrectionem, Ille « qui vivificat mortuos et vocat ea, quae non sunt, quasi sint » (Rm 4,17). Et quia per Verbum Suum potuit efficere ut lux e tenebris splendesceret (cf. Gn 1,3), etiam lumen fidei donare potest eis qui Illum ignorant (cf. 2Co 4,6).
Deus mundum ordinatum creat et bonum
CEC 299 FRA
Si Deus cum sapientia creat, creatio ordinata est: « omnia in mensura et numero et pondere disposuisti » (Sg 11,20). Illa in aeterno Verbo et per aeternum Verbum, quod « est imago Dei invisibilis » (Col 1,15), creata, homini destinatur et ad eum dirigitur, imaginem Dei (cf. Gn 1,26), et ipsum ad relationem personalem cum Deo vocatum. Nostra intelligentia, particeps luminis Intellectus divini, potest intelligere id quod nobis Deus per creationem dicit (cf. Ps 19,2-5), utique non sine magno nisu et in spiritu humilitatis atque reverentiae coram Creatore Eiusque opere (cf. Iob 42,3). Creatio, e divina bonitate orta, hanc participat bonitatem (« Et vidit Deus quod esset bona (...) valde bona »: Gn 1,4.10.12.18.21.31). Deus enim creationem voluit tamquam donum homini designatum, tamquam hereditatem illi destinatam et concreditam. Ecclesia pluries bonitatem creationis, inclusa mundi materialis bonitate, defendere debuit[223].
Deus creationem transcendit eique est praesens
CEC 300 FRA
Deus omnibus operibus Suis est infinite maior: (cf. Si 43,30) « elevata est magnificentia » Eius « super caelos » (Ps 8,2), « magnitudinis Eius non est investigatio » (Ps 145,3). Sed quia Ille Creator sublimis est et liber, prima omnium exsistentium causa, creaturarum Suarum ultimae intimitati est praesens: « In Ipso enim vivimus, movemur et sumus » (Ac 17,28) . Secundum sancti Augustini verba, Ipse est « interior intimo meo et superior summo meo »[224].
Deus creationem conservat et sustinet
CEC 301 FRA
Post creationem, Deus Suam sibi ipsi non derelinquit creaturam. Ei non solum esse et exsistere praebet, sed eam in « esse » singulis conservat momentis, ei agere tribuit eamque ad eius ducit terminum. Hanc absolutam relate ad Creatorem agnoscere dependentiam fons est sapientiae et libertatis, gaudii et fiduciae:
« Diligis enim omnia, quae sunt, et nihil odisti eorum, quae fecisti; nec enim, si odisses, aliquid constituisses. Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi Tu voluisses? Aut, quod a Te vocatum non esset, conservaretur? Parcis autem omnibus, quoniam Tua sunt, Domine, qui amas animas » (Sg 11,24-26).
V. Deus consilium Suum ducit in rem: divina providentia
CEC 302 FRA
Creatio propriam habet bonitatem propriamque perfectionem, sed e Creatoris manibus prorsus absoluta non exiit. Creata est « in statu viae » versus perfectionem ultimam adhuc obtinendam, ad quam Deus illam destinavit. Divinam appellamus providentiam dispositiones per quas Deus Suam creationem in hanc ducit perfectionem.
« Universa vero, quae condidit, Deus providentia Sua tuetur atque gubernat, "attingens a fine usque ad finem fortiter et disponens omnia suaviter" (Sg 8,1). "Omnia enim nuda et aperta sunt oculis Eius" (He 4,13), ea etiam, quae libera creaturarum actione futura sunt »[225].
CEC 303 FRA
Unanime est testimonium Scripturae: divinae providentiae sollicitudo concreta est et immediata, curae habet omnia a minimis rebus usque ad magnos mundi et historiae eventus. Libri sancti fortiter affirmant absolutum Dei dominatum in eventuum cursu: « Deus autem noster in caelo; omnia, quaecumque voluit, fecit » (Ps 115,3); et de Christo dicitur: « qui aperit et nemo claudet, et claudit et nemo aperit » (Ap 3,7); « Multae cogitationes in corde viri, voluntas autem Domini permanebit » (Prv 19,21).
CEC 304 FRA
Sic apparet Spiritum Sanctum, sacrae Scripturae auctorem principalem, Deo actiones saepe tribuere, quin causarum secundarum faciat mentionem. Ibi priscus non habetur « modus loquendi », sed profundus modus primatum Dei et Eius absolutum dominatum supra historiam et mundum in memoriam revocandi[226] atque ita educandi ad fiduciam in Illum. Psalmorum precatio huius fiduciae magna est schola[227].
CEC 305 FRA
Iesus postulat filialem derelictionem in providentiam Patris caelestis, qui minimas filiorum Suorum necessitates habet curae: « Nolite ergo solliciti esse dicentes: "Quid manducabimus?", aut: "Quid bibemus?" (...). Scit enim Pater vester caelestis quia his omnibus indigetis. Quaerite autem primum Regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis » (Mt 6,31-33) (cf. Mt 10,29-31).
Providentia et causae secundae
CEC 306 FRA
Deus consilii Sui summus est Dominus. Sed ut illud ducat in rem, creaturarum etiam utitur concursu. In hoc non habetur debilitatis signum, sed magnitudinis et bonitatis omnipotentis Dei. Deus enim non solum creaturis donat ut exsistant, sed dignitatem ut ipsae agant, ut aliae aliarum causae sint et principia et ut sic ad impletionem consilii Eius cooperentur.
CEC 307 FRA
Hominibus Deus potestatem etiam largitur providentiam libere participandi Suam, illis responsabilitatem concredens terram subiiciendi eique dominandi (cf. Gn 1,26-28). Sic Deus hominibus praestat ut causae intelligentes sint et liberae ad creationis opus complendum eiusque harmoniam pro sui ipsorum et proximorum bono perficiendam. Homines, cooperatores voluntatis divinae saepe inconscii, consilium divinum possunt deliberate ingredi suis actionibus, suis precibus, sed etiam suis doloribus (cf. Col 1,24). Sic « Dei (...) adiutores » (1Co 3,9) (cf. 1Th 3,2) Eiusque Regni (Cf Col 4,11) plene fiunt.
CEC 308 FRA
A fide in Deum Creatorem haec veritas est inseparabilis: Deus in omni actione creaturarum Suarum agit. Ille causa est prima quae in causis secundis et per eas operatur: « Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro Suo beneplacito » (Ph 2,13) (cf. 1Co 12,6). Haec veritas non solum creaturae non minuit dignitatem, sed eam extollit. Illa, a Dei potentia, sapientia et bonitate, ex nihilo effecta, nihil potest, si a sua origine abscindatur; « creatura enim sine Creatore evanescit »[228]; multo minus potest finem suum ultimum consequi sine gratiae adiutorio[229].
Providentia et mali scandalum
CEC 309 FRA
Si Deus Pater omnipotens, mundi ordinati et boni Creator, omnes creaturas Suas curae habet, cur malum exsistit? Huic tam urgenti quam inevitabili, tam dolorosae quam arcanae quaestioni nulla sufficiet festina responsio. Fidei christianae complexus huic quaestioni responsum constituit: creationis bonitas, peccati tragoedia, patiens amor Dei qui homini praevenit Suis Foederibus, Filii Sui Incarnatione redemptrice, Spiritus dono, Ecclesiae convocatione, sacramentorum virtute, ad vitam beatam vocatione, cui liberae creaturae praevie invitantur ut consentiant, sed a qua illae etiam praevie, terribili mysterio, se substrahere possunt. Nulla nuntii christiani habetur ratio quae, partim, quaestioni de malo responsum non sit.
CEC 310 FRA
Cur Deus mundum sic perfectum non creavit ut nullum malum in illo exsistere posset? Deus, secundum Suam potentiam infinitam, semper aliquid melius posset creare[230]. Attamen Deus in Sua sapientia et bonitate infinitis mundum « in statu viae » in eius ultimam perfectionem versus libere creare voluit. Hic processus implicat, in consilio Dei, cum quorumdam entium apparitione disparitionem aliorum, cum perfectiore etiam minus perfectum, cum naturae constructionibus etiam destructiones. Sic cum bono physico etiam malum physicum exsistit, donec creatio perfectionem suam non fuerit consecuta[231].
CEC 311 FRA
Angeli et homines, creaturae intelligentes et liberae, in suum finem ultimum, per electionem liberam et amorem praeferentiae, ambulare debent. Propterea deviare possunt. De facto peccaverunt. Sic malum morale, sine comparatione gravius quam malum physicum, mundum est ingressum. Deus nullo modo, neque directe neque indirecte, causa est mali moralis[232]. Illud tamen permittit, creaturae Suae observans libertatem, et modo arcano scit ex illo bonum adducere:
« Neque enim Deus omnipotens (...), cum summe bonus sit, ullo modo sineret mali esse aliquid in operibus Suis nisi usque adeo esset omnipotens et bonus ut bene faceret et de malo »[233].
CEC 312 FRA
Sic, tempore decurrente, detegi potest, Deum, in Sua omnipotenti providentia, bonum adducere posse ex consequentiis mali, etiam moralis, a Suis creaturis patrati: « Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum. (...) Vos cogitastis de me malum; sed Deus vertit illud in bonum ut (...) salvos faceret multos populos » (Gn 45,8 Gn 50,20) (cf. Tb 2,12-18). Deus e maximo malo morali quod unquam commissum fuerit, e reiectione et occisione Filii Dei, omnium hominum peccatis causata, per gratiae Suae superabundantiam (cf. Rm 5,20), maximum adduxit bonorum: glorificationem Christi et nostram Redemptionem. Non tamen propterea malum efficitur bonum.
CEC 313 FRA
« Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum » (Rm 8,28). Sanctorum testimonium hanc veritatem confirmare non desinit.
Sic sancta Catharina Senensis dicit ad eos « qui cum multa scandalizantur impatientia » et contra id insurgunt quod eis accidit: « Omnia ex amore data sunt et ut saluti hominis provideatur, et non propter ullum alium finem »[234].
Et sanctus Thomas More, paulo ante martyrium, filiam consolatur suam: « Nihil contingere potest, quod Deus non velit. Quidquid autem Ille vult, utcumque nobis malum videatur, est tamen vere optimum »[235].
Et domina Iuliana de Norwich: « Didici ergo, per gratiam Dei, oportere, me firmiter ad fidem adhaerere (...) atque cum fortitudine credere omnia rerum genera futura esse bona (...). Tu ipsa videbis omnia rerum genera bona esse futura » (« Thou shalt see thyself that all manner of thing shall be well ») [236].
CEC 314 FRA
Firmiter credimus, Deum Dominum mundi esse et historiae. Sed viae providentiae Eius saepe nobis ignotae sunt. Solum in termino, cum nostra partialis cognitio finietur, cum Deum « facie ad faciem » (1Co 13,12) videbimus, nobis plene cognitae erunt viae, quibus, etiam per mali et peccati tragoedias, Deus creationem Suam usque ad quietem illius Sabbati (cf. Gn 2,2) deducet definitivi, propter quod caelum et terram creavit.
Compendium
CEC 315 FRA
Deus in mundi et hominis creatione primum et universale protulit testimonium Sui amoris omnipotentis Suaeque sapientiae, primum nuntium Sui « benevolentis consilii », quod in nova creatione in Christo suum invenit finem.
CEC 316 FRA
Licet opus creationis peculiariter Patri attribuatur, est pariter fidei veritas Patrem, Filium et Spiritum Sanctum unum et indivisibile principium esse creationis.
CEC 317 FRA
Deus solus mundum libere, directe, sine ullo creavit adiutorio.
CEC 318 FRA
Nulla creatura potestatem habet infinitam, quae necessaria est ad « creandum » in proprio verbi sensu, id est, ad producendum et donandum esse ei quod id nullatenus habebat (vocare « ex nihilo » ad exsistentiam) [237].
CEC 319 FRA
Deus mundum creavit ad Suam gloriam manifestandam et communicandam. Gloria propter quam Deus Suas creavit creaturas, est ut ipsae Eius veritatem, Eius bonitatem et Eius participent pulchritudinem.
CEC 320 FRA
Deus, qui mundum creavit universum, eum in exsistentia conservat per Verbum, Filium Suum qui portat « omnia verbo virtutis Suae » (He 1,3), et per Spiritum Suum Creatorem vivificantem.
CEC 321 FRA
Divina providentia dispositiones sunt quibus Deus, cum sapientia et amore, omnes creaturas Suas usque ad ultimum earum conducit finem.
CEC 322 FRA
Christus nos ad filialem invitat derelictionem in providentiam nostri Patris caelestis (cf. Mt 6,26-34), et sanctus apostolus Petrus repetit: vivite « omnem sollicitudinem vestram proicientes in Eum, quoniam Ipsi cura est de vobis » (1P 5,7) (cf. Ps 55,23).
CEC 323 FRA
Providentia divina etiam per actionem agit creaturarum. Deus hominibus tribuit ut libere Eius consiliis cooperentur.
CEC 324 FRA
Divina mali physici et mali moralis permissio mysterium est, quod Deus per Filium Suum, Iesum Christum, mortuum et resuscitatum ad malum vincendum, illuminat. Fides nobis certitudinem praebet de eo quod Deus malum non permitteret, nisi Ille ex ipso malo oriri faceret bonum, viis quas non nisi in vita aeterna plene cognoscemus.
suivant