Ressources Catholiques Magistère

précédent

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI
SECTIO PRIMA
CREDO - CREDIMUS
CEC 26 FRA
Cum nostram profitemur fidem, verbo incipimus: « Credo » vel « Credimus ». Antequam Ecclesiae fidem exponamus, qualem in Symbolo confitemur, qualis in liturgia celebratur, qualis in vitam per mandatorum observantiam ducitur atque per orationem, quaestionem nobis proponamus: quid « credere » significet. Fides est responsio ab homine data Deo, qui Se illi revelat et donat, simul abundantissimam afferens lucem homini in sensum vitae suae inquirenti ultimum. Hanc igitur hominis inquisitionem imprimis consideramus (caput primum), deinde Revelationem divinam, per quam Deus homini occurrit (caput secundum), denique fidei responsum (caput tertium).
CAPUT PRIMUM
HOMO EST DEI « CAPAX »
I. De desiderio Dei
CEC 27 FRA
Dei desiderium in corde hominis est inscriptum, quia homo a Deo et ad Deum creatus est; Deus autem hominem ad Se allicere non desinit, et solummodo in Deo inveniet homo veritatem et beatitudinem quas indesinenter exquirit:
« Dignitatis humanae eximia ratio in vocatione hominis ad communionem cum Deo consistit. Ad colloquium cum Deo iam inde ab ortu suo invitatur homo: non enim exsistit, nisi quia, a Deo ex amore creatus, semper ex amore conservatur; nec plene secundum veritatem vivit, nisi amorem illum libere agnoscat et Creatori suo se committat »[11].
CEC 28 FRA
Homines, in historia sua ad haec usque tempora, multiplici modo, suam Dei inquisitionem expresserunt suis religiosis et persuasionibus et se gerendi rationibus (precibus, sacrificiis, cultibus, meditationibus etc.). Hae expressionis formae, quamquam ambiguitates secum ferre possunt, ita sunt universales, ut homo ens religiosum appellari possit:
Deus « fecit (...) ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum, quaerere Deum si forte attrectent Eum et inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. In Ipso enim vivimus et movemur et sumus » (Ac 17,26-28).
CEC 29 FRA
Attamen homo « hanc intimam ac vitalem cum Deo coniunctionem »[12] oblivisci, neglegere, immo explicite reiicere potest. Tales habitudines e fontibus valde diversis possunt oriri:[13] e rebellione contra malum quod est in mundo, e religiosis ignorantia vel indifferentia, e saeculi et divitiarum sollicitudine (cf. Mt 13,22), e pravo credentium exemplo, e cogitationum tendentiis religioni adversantibus, ex habitudine denique hominis peccatoris ob timorem se a Deo abscondentis (cf. Gn 3,8-10) et ab Eius vocatione fugientis (cf. Ion 1,3).
CEC 30 FRA
« Laetetur cor quaerentium Dominum » (Ps 105,3). Si homo potest Dei oblivisci aut Illum respuere, Ipse tamen Deus omnem hominem ad Ipsum quaerendum vocare non desinit, ut homo vivat et beatitudinem inveniat. Haec autem inquisitio ab homine requirit totum eius intelligentiae nisum, eius voluntatis rectitudinem, « cor rectum » atque etiam testimonium aliorum qui eum doceant Deum quaerere.
« Magnus es, Domine, et laudabilis valde: magna virtus Tua et sapientiae Tuae non est numerus. Et laudare Te vult homo, aliqua portio creaturae Tuae, et homo circumferens mortalitatem suam, circumferens testimonium peccati sui et testimonium quia superbis resistis: et tamen laudare Te vult homo, aliqua portio creaturae Tuae. Tu excitas, ut laudare Te delectet, quia fecisti nos ad Te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in Te »[14].
II. De viis, quibus ad Deum cognoscendum habetur accessus
CEC 31 FRA
Homo, ad Dei imaginem creatus et ad Deum cognoscendum et amandum vocatus, cum Deum quaerit, quasdam detegit « vias » ut ad Dei accedat cognitionem. Illae etiam « argumenta exsistentiae Dei » appellantur, non tamen eodem sensu quo scientiae naturales quaerunt argumenta, sed quatenus « argumenta convergentia et persuadentia » sunt quae ad veras certitudines pertingere sinunt.
Hae « viae » Deo appropinquandi initium a creatione sumunt: a mundo materiali et a persona humana.
CEC 32 FRA
Mundus: Deus potest, ex motu et efficientia, ex contingentia, ex ordine et pulchritudine mundi, ut origo et finis universi cognosci.
Sanctus Paulus de gentibus affirmat: « Quod noscibile est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim Ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna Eius et virtus et divinitas » (Rm 1,19-20) [15].
Atque sanctus Augustinus dicit: « Interroga pulchritudinem terrae, interroga pulchritudinem maris, interroga pulchritudinem dilatati et diffusi aeris, interroga pulchritudinem coeli, (...) interroga ista. Respondent tibi omnia: Ecce vide, pulchra sumus. Pulchritudo eorum, confessio eorum. Ista pulchra mutabilia quis fecit, nisi incommutabilis Pulcher? »[16].
CEC 33 FRA
Homo: allectus sua veritati et pulchritudini apertione, boni moralis sensu, libertate et suae conscientiae voce, infiniti et beatitudinis appetitu homo de exsistentia Dei se interrogat. In his omnibus, animae suae spiritualis percipit signa. « Semen aeternitatis, quod (homo) in se gerit, ad solam materiam cum irreductibile sit »[17], eius anima originem ducere nequit nisi a solo Deo.
CEC 34 FRA
Mundus et homo testantur se in semetipsis neque primum principium neque finem habere ultimum, sed participare illius « Esse » quod in se est sine origine et sine fine. Sic, per varias huiusmodi « vias », homo accedere potest ad cognitionem exsistentiae illius realitatis quae est causa prima finisque ultimus omnium et « quam omnes Deum nominant »[18].
CEC 35 FRA
Hominis facultates illum capacem efficiunt Dei personalis exsistentiam cognoscendi. Sed ut homo in Eius intimitatem ingredi possit, voluit Deus Se homini revelare illique gratiam conferre qua hanc Revelationem per fidem accipere possit. Nihilominus argumenta exsistentiae Dei ad fidem disponere possunt atque adiutorio esse ut fides humanae rationi non opponi perspiciatur.
III. De Dei cognitione secundum Ecclesiam
CEC 36 FRA
« Sancta Mater Ecclesia tenet et docet, Deum, rerum omnium principium et finem, naturali humanae rationis lumine e rebus creatis certo cognosci posse »[19]. Sine hac capacitate, homo Revelationem Dei accipere nequiret. Hanc vero capacitatem habet homo quia « ad imaginem Dei » creatus est (Gn 1,27).
CEC 37 FRA
Attamen homo in condicionibus historicis, in quibus versatur, plures experitur difficultates ad Deum solo rationis lumine cognoscendum.
« Licet humana ratio, simpliciter loquendo, veram et certam cognitionem unius Dei personalis, mundum providentia Sua tuentis ac gubernantis, necnon naturalis legis a Creatore nostris animis inditae, suis naturalibus viribus ac lumine assequi revera possit, nihilominus non pauca obstant, quominus eadem ratio hac sua nativa facultate efficaciter fructuoseque utatur. Quae enim ad Deum pertinent et ad rationes spectant, quae inter homines Deumque intercedunt, veritates sunt rerum sensibilium ordinem omnino transcendentes, quae, cum in vitae actionem inducuntur eamque informant, sui devotionem suique abnegationem postulant. Humanus autem intellectus in talibus veritatibus acquirendis difficultate laborat tum ob sensuum imaginationisque impulsum, tum ob pravas cupiditates ex peccato originali ortas. Quo fit ut homines in rebus huiusmodi libenter sibi suadeant esse falsa vel saltem dubia, quae ipsi nolint esse vera »[20].
CEC 38 FRA
Hac de causa, homo eget per Dei Revelationem illuminari non solum circa ea quae suum superant intellectum, sed etiam « ut ea, quae in rebus religionis et morum rationi per se impervia non sunt, in praesenti quoque humani generis condicione, ab omnibus expedite, firma certitudine et nullo admixto errore cognosci possint »[21].
IV. Quomodo de Deo loquendum?
CEC 39 FRA
Ecclesia, cum rationis humanae capacitatem Deum cognoscendi defendit, suam exprimit fiduciam de sua omnibus hominibus et cum omnibus hominibus de Deo loquendi possibilitate. Ab hac persuasione, eius colloquium cum aliis religionibus, cum philosophia et scientia, atque etiam cum non credentibus et atheis initium sumit.
CEC 40 FRA
Cum nostra de Deo cognitio sit limitata, locutiones nostrae de Deo pariter limitatae sunt. Deum nominare nequimus nisi a creaturis procedentes atque secundum nostrum humanum limitatum cognoscendi et cogitandi modum.
CEC 41 FRA
Omnes creaturae quandam cum Deo prae se ferunt similitudinem, singulariter autem homo ad Dei imaginem et similitudinem creatus. Multiplices creaturarum perfectiones (earum veritas, bonitas, pulchritudo) Dei perfectionem reverberant infinitam. Hac de causa, Deum valemus nominare ab Eius creaturarum procedentes perfectionibus, « a magnitudine enim et pulchritudine creaturarum cognoscibiliter potest Creator horum videri » (Sg 13,5).
CEC 42 FRA
Deus omnem transcendit creaturam. Necessarium igitur est nostras indesinenter locutiones purificare ab eo quod limitatum, imaginarium et imperfectum est, ne Deum, qui est « ineffabilis, incomprehensibilis, invisibilis, inexcogitabilis »[22], cum nostris humanis confundamus repraesentationibus. Nostra humana verba semper citra Dei manent mysterium.
CEC 43 FRA
Cum sic de Deo loquimur, nostrae locutiones humano utique modo exprimuntur, sed revera Deum Ipsum attingunt, quin tamen Ipsum in Eius infinita exprimere possint simplicitate. Illud etenim in memoriam revocare oportet: « Inter Creatorem et creaturam non potest similitudo notari, quin inter eos maior sit dissimilitudo »[23]; atque etiam: « Non enim de Deo capere possumus quid est, sed quid non est, et qualiter alia se habeant ad Ipsum »[24].
Compendium
CEC 44 FRA
Homo natura et vocatione est ens religiosum. Cum vero homo a Deo veniat et ad Deum vadat, vita plene humana non vivit, nisi libere coniunctus vivat cum Deo.
CEC 45 FRA
Homo factus est ut in communione vivat cum Deo, in quo eius invenitur felicitas. « Cum inhaesero Tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et labor, et viva erit vita mea tota plena Te »[25].
CEC 46 FRA
Cum creaturarum nuntium suaeque conscientiae auscultat vocem, homo ad certitudinem existentiae Dei, causae et finis omnium, pervenire potest.
CEC 47 FRA
Ecclesia docet Deum unum et verum, nostrum Creatorem et Dominum, per Eius opera, naturali rationis humanae lumine certo cognosci posse[26].
CEC 48 FRA
Deum revera nominare possumus procedentes a multiplicibus creaturarum perfectionibus, quae Dei infinite perfecti sunt similitudines, licet nostrae finitae locutiones Eius non exhauriant mysterium.
CEC 49 FRA
« Creatura (...) sine Creatore evanescit »[27]. Propterea credentes sciunt se amore Christi urgeri ut Dei viventis lumen afferant ad illos, qui Eum ignorant vel respuunt.
CAPUT SECUNDUM
DEUS HOMINI OCCURRIT
CEC 50 FRA
Homo naturali ratione Deum, ab Eius procedens operibus, cum certitudine cognoscere potest. Sed alius habetur cognitionis ordo quem homo nequaquam suis viribus attingere valet, scilicet ille Revelationis divinae[28]. Deus, decisione prorsus libera, Se revelat atque homini Se donat. Id Ipse facit Suum revelans mysterium, Suum benevolum consilium quod omnino ab aeterno in Christo pro omnibus hominibus cepit. Suum plene revelavit consilium Filium Suum dilectum, Dominum nostrum Iesum Christum, necnon Spiritum Sanctum mittens.
ARTICULUS 1
DE REVELATIONE DEI
I. Deus Suum revelat « benevolum consilium »
CEC 51 FRA
« Placuit Deo pro Sua bonitate et sapientia Seipsum revelare et notum facere sacramentum voluntatis Suae, quo homines per Christum, Verbum carnem factum, in Spiritu Sancto accessum habent ad Patrem et divinae naturae consortes efficiuntur »[29].
CEC 52 FRA
Deus, « lucem habitans inaccessibilem » (1Tm 6,16), vitam Suam divinam hominibus a Se libere creatis communicare vult, ut eos in unico Filio Suo filios efficiat adoptivos (cf. Ep 1,4-5) . Deus Seipsum revelans homines facere vult capaces Illi respondendi, Illum cognoscendi Illumque amandi ultra totum id cuius capaces essent ex se ipsis.
CEC 53 FRA
Consilium divinum Revelationis in rem perducitur simul « gestis verbisque intrinsece inter se connexis »[30] seseque mutuo elucidantibus. Id « paedagogiam divinam » implicat peculiarem: Deus Se homini gradatim communicat, illum per temporis periodos ad supernaturalem Revelationem praeparat accipiendam quam Deus de Se Ipso facit quaeque in Persona et missione Verbi incarnati, Iesu Christi culmen attinget.
Sanctus Irenaeus Lugdunensis de hac paedagogia divina saepe loquitur sub imagine mutuae inter Deum et hominem assuetudinis. « Verbum Dei (...) habitavit in homine et Filius hominis factus est, ut assuesceret hominem percipere Deum et assuesceret Deum in homine secundum placitum Patris »[31].
II. Revelationis periodi
Ab origine Deus Se praebet cognoscendum
CEC 54 FRA
« Deus, per Verbum omnia creans et conservans, in rebus creatis perenne Sui testimonium hominibus praebet et, viam salutis supernae aperire intendens, insuper protoparentibus inde ab initio Semetipsum manifestavit »[32]. Ipse eos ad intimam cum Semetipso invitavit communionem, splendentibus illos induens gratia atque iustitia.
CEC 55 FRA
Haec Revelatio peccato nostrorum protoparentum interrupta non est. Deus enim « post eorum (...) lapsum eos, Redemptione promissa, in spem salutis erexit et sine intermissione generis humani curam egit, ut omnibus qui secundum patientiam boni operis salutem quaerunt, vitam aeternam daret »[33].
« Et cum amicitiam Tuam, non oboediens amisisset, non eum dereliquisti in mortis imperio. (...) Sed et Foedera pluries hominibus obtulisti »[34].
Foedus cum Noe
CEC 56 FRA
Deus, unitate generis humani peccato comminuta, statim humanum intendit salvare genus cum unaquaque ex eius partibus interveniens. Foedus cum Noe initum post diluvium (cf. Gn 9,9) principium Oeconomiae divinae exprimit erga « nationes », id est, erga homines « secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis » (Gn 10,5) coniunctos (cf. Gn 10,20-31).
CEC 57 FRA
Hic ordo pluralitatis nationum, simul cosmicus, socialis et religiosus (cf. Ac 17,26-27), destinatur ad generis humani lapsi limitandam superbiam, quod in sua perversitate unanime (cf. Sg 10,5), per se ipsum ad modum Babelis suam efficere vellet unitatem (cf. Gn 11,4-6). Sed, propter peccatum (cf. Rm 1,18-25), polytheismus, sicut etiam nationis eiusque ducis idololatria huic provisoriae Oeconomiae indesinenter paganam minantur perversionem.
CEC 58 FRA
Foedus cum Noe initum viget donec perdurant tempora nationum (cf. Lc 21,24), usque ad universalem Evangelii proclamationem. Scriptura magnos quosdam « nationum » veneratur homines, sicut « iustum Abel », regem et sacerdotem Melchisedech (cf. Gn 14,18) , qui Christi est figura,37 vel iustos « Noe, Danel et Job » (Ez 14,14). Sic Scriptura exprimit quam sanctitatis altitudinem illi attingere possunt, qui secundum Foedus initum cum Noe vivunt, exspectantes Christum, qui « filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum » (Jn 11,52).
Deus Abraham eligit
CEC 59 FRA
Ut humanum genus dispersum congregaret in unum, Deus Abram eligit, illum vocans: « Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui » (Gn 12,1); eo consilio ut illum faciat Abraham, id est, « patrem multarum gentium » (Gn 17,5): « Atque in te benedicentur universae cognationes terrae! » (Gn 12,3) (cf. Ga 3,8).
CEC 60 FRA
Populus ab Abraham descendens depositarius erit Promissionis Patriarchis factae, populus electionis (cf. Rm 11,28), vocatus ad parandam futuram congregationem omnium filiorum Dei in Ecclesiae unitatem (cf. Jn 11,52 Jn 10,16); ille radix erit in quam pagani inserentur credentes effecti (cf. Rm 11,17-18 Rm 11,24).
CEC 61 FRA
Patriarchae et Prophetae et alii magni Veteris Testamenti homines fuerunt eruntque semper tamquam sancti in omnibus Ecclesiae traditionibus liturgicis veneratione culti.
Deus populum Suum Israel efformat
CEC 62 FRA
Post Patriarchas, Deus Israel tamquam populum efformavit Suum, illum ex Aegypti salvans servitute. Foedus Sinai cum illo inivit eique per Moysen Legem donavit Suam, ad Se agnoscendum Sibique tamquam soli Deo vivo et vero necnon Patri provido iustoque iudici inserviendum, et ad promissum Salvatorem exspectandum[35].
CEC 63 FRA
Israel est populus sacerdotalis Dei (cf. Ex 19,6), super quem « Nomen Domini invocatum sit » (Dt 28,10). Est igitur eorum populus « ad quos prius locutus est Dominus Deus noster »[36], populus « fratrum maiorum » in fide Abraham[37].
CEC 64 FRA
Per Prophetas, Deus populum Suum in salutis efformat spe, in exspectatione Foederis Novi et aeterni omnibus hominibus destinati (cf. Is 2,2-4) et quod in cordibus erit inscriptum (cf. Ier 31,31-34; He 10,16). Prophetae radicalem populi Dei annuntiant Redemptionem, ab omnibus eius infidelitatibus purificationem (cf. Ez 36), salutem quae omnes complectetur nationes (cf. Is 49,5-6 Is 53,11). Pauperes praesertim et humiles Domini (cf. So 2,3) hanc tenebunt spem. Sanctae mulieres, sicut Sara, Rebecca, Rachel, Miryam, Debora, Anna, Iudith, Esther, spem salutis Israel servaverunt vivam. Purissima huius spei imago est Maria (cf. Lc 1,38).
III. Christus Iesus mediator simul et plenitudo totius Revelationis [38]
Deus totum in Verbo Suo dixit
CEC 65 FRA
« Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in Prophetis, in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio » (He 1,1-2). Christus, Filius Dei homo factus, est Patris Verbum unicum, perfectum et insuperabile. Totum in Eo dixit, et aliud quam hoc non habebitur verbum. Sanctus Ioannes a Cruce, post tot alios, id modo dilucido exprimit, Heb 1,1-2 commentans:
« Dando quippe nobis, sicut dedit, Filium Suum, qui est unicum solumque Ipsius Verbum, omnia nobis simul unaque vice in hoc unico Verbo locutus est nihilque amplius habet loquendum. (...) Id enim quod antea per partes loquebatur Prophetis, iam nobis totum in Ipso dixit, Ipsum nobis totum dando, id est, Filium Suum. Quamobrem ille qui nunc vellet aliquid a Deo sciscitari, vel visionem aliquam aut revelationem ab Eo postulare, non solum stultum quid faceret, sed videretur iniuriam Deo inferre, non defigendo omnino suos oculos in Christum vel aliam rem aut novitatem extra illum requirendo »[39].
Alia Revelatio ulterius non habebitur
CEC 66 FRA
« Oeconomia ergo christiana, utpote Foedus Novum et definitivum, numquam praeteribit, et nulla iam nova Revelatio publica expectanda est ante gloriosam manifestationem Domini nostri Iesu Christi »[40]. Attamen, quamquam Revelatio est completa, plene explanata non est; fidei manet christianae, saeculorum decursu, omnem eius amplitudinem gradatim intelligere.
CEC 67 FRA
Decursu saeculorum, revelationes sic dictae « privatae » habitae sunt, quarum quaedam Ecclesiae sunt agnitae auctoritate. Hae tamen ad depositum fidei non pertinent. Earum munus definitivam Christi Revelationem « meliorare » non est vel « complere », sed adiutorium praebere ut ipsa, in quadam historiae periodo, plenius deducatur in vitam. Fidelium sensus, sub Ecclesiae Magisterii ductu, id discernere et accipere valet quod pro Ecclesia in his revelationibus germanam Christi vel sanctorum continet hortationem.
Fides christiana nequit « revelationes » accipere, quae superare vel corrigere Revelationem contendunt, cuius Christus est completio. Sic quaedam se habent religiones non christianae atque aliquae recentes sectae quae in talibus nituntur « revelationibus ».
Compendium
CEC 68 FRA
Deus amore Se homini revelavit atque donavit. Ita definitivum et super effluens responsum affert quaestionibus quas homo sibi circa sensum et finem vitae ponit suae.
CEC 69 FRA
Deus Se homini revelavit, proprium Suum gestis et verbis gradatim illi communicans mysterium.
CEC 70 FRA
Praeter testimonium quod Deus de Se in rebus praebet creatis, Ipse nostris protoparentibus est manifestatus. Illis locutus est atque, post lapsum, salutem promisit (cf. Gn 3,15) eisque Suum obtulit Foedus.
CEC 71 FRA
Deus cum Noe sempiternum inter Se et omnia entia viventia pepigit Foedus (cf. Gn 9,16). Hoc Foedus perdurabit donec mundus perduret.
CEC 72 FRA
Deus Abraham elegit et cum illo eiusque posteritate Foedus iniit. Ex eo populum efformavit Suum cui per Moysen Suam Legem revelavit. Illum per Prophetas praeparavit ad salutem accipiendam toti humano generi destinatam.
CEC 73 FRA
Deus Se plene revelavit Suum Filium mittens, in quo Foedus Suum instituit in aeternum. Hic est Verbum Patris definitivum, et sic nulla post Eum habebitur Revelatio.
ARTICULUS 2
DE TRANSMISSIONE REVELATIONIS DIVINAE
CEC 74 FRA
Deus « omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire » (1Tm 2,4), id est, Christi Iesu (cf. Jn 14,6). Oportet igitur ut Christus omnibus populis omnibusque annuntietur hominibus atque sic Revelatio usque ad terrae perveniat extrema.
« Quae Deus ad salutem cunctarum gentium revelaverat, eadem benignissime disposuit ut in aevum integra permanerent omnibusque generationibus transmitterentur »[41].
I. De Traditione apostolica
CEC 75 FRA
« Christus Dominus, in quo summi Dei tota Revelatio consummatur, mandatum dedit Apostolis ut Evangelium, quod promissum ante per Prophetas Ipse adimplevit et proprio ore promulgavit, tamquam fontem omnis et salutaris veritatis et morum disciplinae omnibus praedicarent, eis dona divina communicantes »[42].
Praedicatio apostolica...
CEC 76 FRA
Secundum Domini mandatum, Evangelii transmissio duobus est effecta modis:
* Ore tenus « ab Apostolis, qui in praedicatione orali, exemplis et institutionibus ea tradiderunt quae sive ex ore, conversatione et operibus Christi acceperant, sive a Spiritu Sancto suggerente didicerant »;
* Scripto « ab illis Apostolis virisque apostolicis, qui, sub inspiratione Eiusdem Spiritus Sancti, nuntium salutis scriptis mandaverunt »[43].
...continuata in successione apostolica
CEC 77 FRA
« Ut autem Evangelium integrum et vivum iugiter in Ecclesia servaretur, Apostoli successores reliquerunt Episcopos, ipsis "suum ipsorum locum magisterii tradentes" »[44]. Re quidem vera, « praedicatio apostolica, quae in inspiratis libris speciali modo exprimitur, continua successione usque ad consummationem temporum conservari debebat »[45].
CEC 78 FRA
Haec viva transmissio, in Spiritu Sancto peracta, quatenus distincta a sacra Scriptura, licet arcte cum ea coniuncta, Traditio appellatur. Per eam « Ecclesia, in sua doctrina, vita et cultu, perpetuat cunctisque generationibus transmittit omne quod ipsa est, omne quod credit »[46]. « Sanctorum Patrum dicta huius Traditionis vivificam testificantur praesentiam, cuius divitiae in praxim vitamque credentis et orantis Ecclesiae transfunduntur »[47].
CEC 79 FRA
Sic communicatio Sui Ipsius, quam Pater per Suum Verbum in Spiritu Sancto effecit, praesens atque activa permanet in Ecclesia: « Deus, qui olim locutus est, sine intermissione cum dilecti Filii Sui Sponsa colloquitur et Spiritus Sanctus, per quem viva vox Evangelii in Ecclesia, et per ipsam in mundo resonat, credentes in omnem veritatem inducit, verbumque Christi in eis abundanter inhabitare facit »[48].
II. De relatione inter Traditionem et sacram Scripturam
Unus communis fons...
CEC 80 FRA
« Sacra Traditio ergo et sacra Scriptura arcte inter se connectuntur atque communicant. Nam ambae, ex eadem divina scaturigine promanantes, in unum quodammodo coalescunt et in eundem finem tendunt »[49]. Utraque praesens efficit in Ecclesia et fecundum mysterium Christi, qui Se cum Suis promisit permansurum « omnibus diebus usque ad consummationem saeculi » (Mt 28,20).
...duo diversi transmissionis modi
CEC 81 FRA
« Sacra Scriptura est locutio Dei quatenus divino afflante Spiritu scripto consignatur ».
« Sacra autem Traditio Verbum Dei, a Christo Domino et a Spiritu Sancto Apostolis concreditum, successoribus eorum integre transmittit, ut illud, praelucente Spiritu veritatis, praeconio suo fideliter servent, exponant atque diffundant »[50].
CEC 82 FRA
Inde sequitur ut Ecclesia, cui Revelationis transmissio et interpretatio sunt commissae, « certitudinem suam de omnibus revelatis non per solam sacram Scripturam hauriat. Quapropter utraque pari pietatis affectu ac reverentia suscipienda et veneranda est »[51].
Traditio apostolica et traditiones ecclesiales
CEC 83 FRA
Traditio, de qua hic loquimur, ab Apostolis procedit et id transmittit quod ipsi a Iesu doctrina receperunt et exemplo atque quod ipsos Spiritus Sanctus edocuit. Re quidem vera, prima christianorum generatio nondum Novum Testamentum habebat scriptum, ipsumque Novum Testamentum viventis Traditionis processum testatur.
Ab illa « traditiones » theologicae, disciplinares, liturgicae aut ad devotionem pertinentes sunt distinguendae, quae temporis decursu in Ecclesiis localibus natae sunt. Hae sunt particulares formae sub quibus magna Traditio expressiones diversis locis et diversis aetatibus accommodatas recipit. Sub eius luce, Magisterio Ecclesiae duce, possunt hae servari, immutari vel etiam derelinqui.
III. De interpretatione depositi fidei
Depositum fidei toti Ecclesiae commissum
CEC 84 FRA
Depositum fidei (cf. 1Tm 6,20 2Tm 1,12-14), quod in sacra Traditione et in sacra continetur Scriptura, per Apostolos toti commissum est Ecclesiae. « Cui inhaerens tota plebs sancta Pastoribus suis adunata in doctrina Apostolorum et communione, fractione panis et orationibus iugiter perseverat, ita ut in tradita fide tenenda, exercenda profitendaque singularis fiat Antistitum et fidelium conspiratio »[52].
Ecclesiae Magisterium
CEC 85 FRA
« Munus autem authentice interpretandi Verbum Dei scriptum vel traditum soli vivo Ecclesiae Magisterio concreditum est, cuius auctoritas in nomine Iesu Christi exercetur »[53], nempe Episcopis in communione cum Petri Successore, Romano Episcopo.
CEC 86 FRA
« Quod quidem Magisterium non supra Verbum Dei est, sed eidem ministrat, docens nonnisi quod traditum est, quatenus illud, ex divino mandato et Spiritu Sancto assistente, pie audit, sancte custodit et fideliter exponit, ac ea omnia ex hoc uno fidei deposito haurit quae tamquam divinitus revelata credenda proponit »[54].
CEC 87 FRA
Fideles, memores verbi Christi ad Apostolos: « Qui vos audit, me audit » (Lc 10,16) [55], doctrinas et normas dociliter accipiunt, quas illis eorum Pastores diversis formis praebent.
Dogmata fidei
CEC 88 FRA
Ecclesiae Magisterium auctoritatem a Christo receptam plene adhibet, cum dogmata definit, id est, cum, modo populum christianum ad adhaesionem fidei irrevocabilem vinculante, veritates proponit in Revelatione divina contentas, vel etiam cum veritates cum his conexionem necessariam habentes modo proponit definitivo.
CEC 89 FRA
Inter nostram vitam spiritualem et dogmata vinculum habetur organicum. Dogmata lumina sunt nostrae fidei viam illustrantia eamque securam efficientia. E converso, si vita nostra recta est, nostra intelligentia nostrumque cor ad lumen dogmatum fidei accipiendum erunt aperta (cf. Jn 8,31-32).
CEC 90 FRA
Dogmatum mutua vincula eorumque cohaerentia in complexu Revelationis mysterii Christi possunt inveniri[56]. Memorare oportet « exsistere ordinem seu "hierarchiam" veritatum doctrinae catholicae, cum diversus sit earum nexus cum fundamento fidei christianae »[57].
Sensus supernaturalis fidei
CEC 91 FRA
Christifideles omnes in veritate revelata intelligenda et transmittenda participant. Ipsi unctionem receperunt a Spiritu Sancto, qui eos docet (cf. 1Jn 2,20 1Jn 2,27) eosque deducit « in omnem veritatem » (Jn 16,13).
CEC 92 FRA
« Universitas fidelium (...) in credendo falli nequit, atque hanc suam peculiarem proprietatem mediante supernaturali sensu fidei totius populi manifestat, cum "ab Episcopis usque ad extremos laicos fideles" universalem suum consensum de rebus fidei et morum exhibet »[58].
CEC 93 FRA
« Illo enim sensu fidei, qui a Spiritu veritatis excitatur et sustentatur, populus Dei sub ductu sacri Magisterii (...) semel traditae sanctis fidei indefectibiliter adhaeret, recto iudicio in eam profundius penetrat eamque in vita plenius applicat »[59].
Augmentum in intelligentia fidei
CEC 94 FRA
Per Spiritus Sancti assistentiam, intelligentia tam rerum quam verborum depositi fidei in Ecclesiae potest crescere vita:
* « ex contemplatione et studio credentium, qui ea conferunt in corde suo »[60]; praesertim « theologica inquisitio (...) profundam veritatis revelatae cognitionem » prosequitur[61];
* « ex intima spiritualium rerum quam (credentes) experiuntur intelligentia »[62]; « divina eloquia cum legente crescunt »[63];
* « ex praeconio eorum qui cum Episcopatus successione charisma veritatis certum acceperunt »[64].
CEC 95 FRA
« Patet igitur sacram Traditionem, sacram Scripturam et Ecclesiae Magisterium, iuxta sapientissimum Dei consilium, ita inter se connecti et consociari, ut unum sine aliis non consistat, omniaque simul, singula suo modo sub actione unius Spiritus Sancti, ad animarum salutem efficaciter conferant »[65].
Compendium
CEC 96 FRA
Id quod Christus concredidit Apostolis, ipsi sua praedicatione et scripto, Spiritu Sancto inspirante, omnibus usque ad gloriosum Christi reditum generationibus transmiserunt.
CEC 97 FRA
« Sacra Traditio et sacra Scriptura unum Verbi Dei sacrum depositum constituunt »[66], in quo, tamquam in speculo, Ecclesia peregrinans Deum, omnium suarum divitiarum contemplatur fontem.
CEC 98 FRA
« Ecclesia, in sua doctrina, vita et cultu, perpetuat cunctisque generationibus transmittit omne quod ipsa est, omne quod credit »[67].
CEC 99 FRA
Populus Dei totus, per suum supernaturalem fidei sensum, donum Revelationis divinae accipere, in id profundius penetrare atque ex eo plenius vivere non desinit.
CEC 100 FRA
Munus Dei Verbum authentice interpretandi soli Magisterio Ecclesiae commissum est, Romano Pontifici et Episcopis in communione cum illo.
ARTICULUS 3
DE SACRA SCRIPTURA
I. Christus - Unicum sacrae Scripturae Verbum
CEC 101 FRA
Deus, Suae bonitatis condescensione, ut Se hominibus revelet, ad illos verbis loquitur humanis. « Dei enim verba, humanis linguis expressa, humano sermoni assimilia facta sunt, sicut olim aeterni Patris Verbum, humanae infirmitatis assumpta carne, hominibus simile factum est »[68].
CEC 102 FRA
Omnibus sacrae Scripturae verbis, Deus unum solummodo Verbum dicit, Suum unicum Verbum in quo Ipse Se totum exprimit: (cf. He 1,1-3)
« Meminit caritas vestra, cum sit unus sermo Dei in Scripturis omnibus dilatatus, et per multa ora sanctorum unum Verbum sonet, quod cum sit in principio Deus apud Deum, ibi non habet syllabas, quia non habet tempora »[69].
CEC 103 FRA
Hac de causa, Ecclesia divinas Scripturas semper est venerata, sicut etiam Domini veneratur corpus. Fidelibus Panem vitae porrigere non desinit sumptum ex mensa tam Verbi Dei quam corporis Christi[70].
CEC 104 FRA
In sacra Scriptura indesinenter invenit Ecclesia suum nutrimentum suamque virtutem[71], quia in illa accipit non verbum tantum humanum, sed id quod ipsa revera est: Verbum Dei (cf. 1Th 2,13). « In Sacris enim Libris Pater qui in caelis est filiis Suis peramanter occurrit et cum eis sermonem confert »[72].
II. De inspiratione et veritate sacrae Scripturae
CEC 105 FRA
Deus est sacrae Scripturae auctor. « Divinitus revelata, quae in sacra Scriptura litteris continentur et prostant, Spiritu Sancto afflante consignata sunt ».
« Libros enim integros tam Veteris quam Novi Testamenti, cum omnibus eorum partibus, sancta Mater Ecclesia ex apostolica fide pro sacris et canonicis habet propterea quod, Spiritu Sancto conscripti, Deus habent auctorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt »[73].
CEC 106 FRA
Deus humanos Sacrorum Librorum inspiravit auctores. « In Sacris vero Libris conficiendis Deus homines elegit, quos facultatibus ac viribus suis utentes adhibuit, ut Ipso in illis et per illos agente, ea omnia eaque sola, quae Ipse vellet, ut veri auctores scripto traderent »[74].
CEC 107 FRA
Libri inspirati veritatem docent. « Cum ergo omne id, quod auctores inspirati seu hagiographi asserunt, retineri debeat assertum a Spiritu Sancto, inde Scripturae libri veritatem, quam Deus nostrae salutis causa Litteris sacris consignari voluit, firmiter, fideliter et sine errore docere profitendi sunt »[75].
CEC 108 FRA
Fides tamen christiana quaedam « religio Libri » non est. Christianismus religio est « Verbi » Dei: Verbi quidem quod est « non verbum scriptum et mutum, sed Verbum incarnatum et vivum »[76]. Necessarium est Christum, aeternum Dei viventis Verbum, per Spiritum Sanctum nobis aperire sensum, ut intelligamus Scripturas (cf. Lc 24,45), ne illae quasi littera mortua permaneant.
III. Spiritus Sanctus Scripturae interpres
CEC 109 FRA
In sacra Scriptura, Deus homini hominum loquitur more. Ad recte igitur Scripturam interpretandam, attentos esse oportet ad id quod auctores humani vere intenderunt affirmare et ad id quod Deus Suis verbis reapse nobis manifestare voluit[77].
CEC 110 FRA
Ad auctorum sacrorum intentionem eruendam, habenda est ratio eorum temporis et eorum culturae condicionum, « generum litterariorum » illa aetate adhibitorum, modorum sentiendi, loquendi et narrandi qui tunc temporis erant in usu. « Aliter enim atque aliter veritas in textibus vario modo historicis, vel propheticis, vel poeticis, vel in aliis dicendi generibus proponitur et exprimitur »[78].
CEC 111 FRA
Sed quia sacra Scriptura est inspirata, aliud rectae interpretationis habetur principium, non minoris momenti quam illud praecedens ac sine quo Scriptura « littera mortua » permaneret: « Sacra Scriptura Eodem Spiritu quo scripta est etiam legenda (est) et interpretanda »[79].
Concilium Vaticanum II criteria tria indicat ad Scripturae interpretationem secundum Spiritum qui illam inspiravit:[80]
CEC 112 FRA
1. Magnam praestare attentionem « ad contentum et unitatem totius Scripturae ». Etenim licet libri qui illam componunt, valde sint diversi, una est Scriptura ratione unitatis propositi Dei, cuius Christus Iesus centrum est et post Suum Pascha apertum cor (cf. Lc 24,25-27 Lc 24,44-46).
« Per cor (cf. Ps 22,15) Christi intelligitur sacra Scriptura, quae manifestat cor Christi. Hoc autem erat clausum ante passionem, quia erat obscura: sed aperta est post passionem quia eam iam intelligentes considerant, et discernunt quomodo prophetiae sint exponendae »[81].
CEC 113 FRA
2. Scripturam deinde legere « ratione habita vivae totius Ecclesiae Traditionis ». Secundum Patrum adagium, sacra Scriptura principalius est in corde Ecclesiae quam in materialibus instrumentis scripta[82]. Ecclesia etenim in Traditione sua memoriam Verbi Dei fert viventem, eique Spiritus Sanctus spiritualem Scripturae praebet interpretationem (« ...secundum spiritalem sensum, quem Spiritus donat Ecclesiae ») [83].
CEC 114 FRA
3. Analogiae fidei (cf. Rm 12,6) attente habere rationem. Per « analogiam fidei » cohaerentiam intelligimus veritatum fidei inter ipsas et intra totum Revelationis propositum.
De Scripturae sensibus
CEC 115 FRA
Secundum veterem traditionem duo possunt distingui Scripturae sensus: sensus litteralis et sensus spiritualis; hic vero ultimus in sensum allegoricum, moralem et anagogicum subdividitur. Profunda quattuor sensuum conspiratio viventi lectioni Scripturae in Ecclesia omnes eius praestat divitias.
CEC 116 FRA
Sensus litteralis. Est sensus qui verbis Scripturae significatur et ab illa invenitur exegesi, quae rectae interpretationis observat regulas. « Omnes (sacrae Scripturae) sensus fundentur super unum, scilicet litteralem »[84].
CEC 117 FRA
Sensus spiritualis. Propter consilii Dei unitatem, non solum Scripturae textus, sed etiam res et eventus de quibus textus loquitur, signa esse possunt.
1. Sensus allegoricus. Profundiorem eventuum acquirere possumus intelligentiam, eorum significationem in Christo agnoscentes; sic transitus per Mare Rubrum signum victoriae est Christi et proinde Baptismi (cf. 1Co 10,2);
2. Sensus moralis. Eventus in Scriptura narrati nos ducere debent ad iuste agendum. Ipsi scripti sunt « ad correptionem nostram » (1Co 10,11) (cf. He 3,1-4,11);
3. Sensus anagogicus. Pariter possibile est res et eventus in eorum perspicere aeterna significatione, quatenus nos versus nostram ducunt (graece òl"(T() Patriam. Sic Ecclesia est in terris signum caelestis Ierusalem (cf. Ap 21,1-22,5).
CEC 118 FRA
Distichon in Medio Aevo compositum quid quattuor significent sensus in synthesin colligit:
« Littera gesta docet, quid credas allegoria, moralis quid agas, quo tendas anagogia »[85].
CEC 119 FRA
« Exegetarum autem est secundum has regulas adlaborare ad sacrae Scripturae sensum penitius intelligendum et exponendum, ut quasi praeparato studio, iudicium Ecclesiae maturetur. Cuncta enim haec, de ratione interpretandi Scripturam, Ecclesiae iudicio ultime subsunt, quae Verbi Dei servandi et interpretandi divino fungitur mandato et ministerio »[86].
« Ego vero Evangelio non crederem, nisi me catholicae Ecclesiae commoveret auctoritas »[87].
IV. De Scripturarum canone
CEC 120 FRA
Traditio apostolica Ecclesiam discernere fecit quaenam scripta in Sacrorum Librorum adnumeranda essent elencho[88]. Hic integer elenchus « canon » Scripturarum appellatur. Pro Vetere Testamento 46 implicat scripta (45, si Ieremias et Lamentationes simul adnumerantur) et 27 pro Novo[89]. Sunt vero:
Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, Iosue, Iudices, Ruth, duo libri Samuelis, duo libri Regum, duo libri Paralipomenon (seu Chronicorum), Esdras et Nehemias, Tobias, Iudith, Esther, duo libri Machabaeorum, Iob, Psalmi, Proverbia, Ecclesiastes, Canticum Canticorum, Sapientia, Ecclesiasticus, Isaias, Ieremias, Lamentationes, Baruch, Ezechiel, Daniel, Oseas, Ioel, Amos, Abdias, Ionas, Micheas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggaeus, Zacharias, Malachias, pro Vetere Testamento.
Evangelia secundum Matthaeum, Marcum, Lucam et Ioannem, Actus Apostolorum, epistulae sancti Pauli ad Romanos, prima et secunda ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Colossenses, prima et secunda ad Thessalonicenses, prima et secunda ad Timotheum, ad Titum, ad Philemonem, epistula ad Hebraeos, epistula Iacobi, epistula prima et secunda Petri, tres epistulae Ioannis, epistula Iudae, Apocalypsis, pro Novo Testamento.
Vetus Testamentum
CEC 121 FRA
Vetus Testamentum inamissibilis est pars sacrae Scripturae. Eius libri divinitus sunt inspirati et valorem servant permanentem[90], quia Foedus Vetus nunquam est retractatum.
CEC 122 FRA
Etenim « Veteris Testamenti Oeconomia ad hoc potissimum disposita erat, ut Christi universorum Redemptoris (...) Adventum praepararet ». Libri Veteris Testamenti, « quamvis etiam imperfecta et temporaria contineant », totam divinam amoris salvifici Dei testantur paedagogiam: in illis « sublimes de Deo doctrinae ac salutaris de vita hominis sapientia mirabilesque precum thesauri reconduntur », in illis « tandem latet mysterium salutis nostrae »[91].
CEC 123 FRA
Christiani Vetus Testamentum tamquam verum Dei Verbum venerantur. Ecclesia ideam Vetus reiiciendi Testamentum, praetextantem id a Novo effectum esse caducum (Marcionismus), semper firmiter respuit.
Novum Testamentum
CEC 124 FRA
« Verbum Dei, quod virtus Dei est in salutem omni credenti, in scriptis Novi Testamenti praecellenti modo praesentatur et vim suam exhibet »[92]. Haec scripta veritatem Revelationis divinae nobis tradunt definitivam. Eorum centrale obiectum est Iesus Christus, Filius Dei incarnatus, Eius gesta, doctrina, passio et glorificatio, sicut etiam Eius Ecclesiae initia sub actione Spiritus Sancti[93].
CEC 125 FRA
Evangelia sunt omnium Scripturarum cor, « quippe quae praecipuum testimonium sint de Verbi Incarnati, Salvatoris nostri, vita atque doctrina »[94].
CEC 126 FRA
In Evangeliorum compositione tres distingui possunt periodi:
1. Iesu vita et doctrina. Ecclesia firmiter tenet quattuor Evangelia, « quorum historicitatem incunctanter affirmat, fideliter tradere quae Iesus Dei Filius, vitam inter homines degens, ad aeternam eorum salutem reapse fecit et docuit, usque in diem qua assumptus est ».
2. Traditio oralis. « Apostoli quidem post Ascensionem Domini, illa quae Ipse dixerat et fecerat, auditoribus ea pleniore intelligentia tradiderunt, qua ipsi, eventibus gloriosis Christi instructi et lumine Spiritus veritatis edocti, fruebantur ».
3. Evangelia scripta. « Auctores autem sacri quattuor Evangelia conscripserunt, quaedam e multis aut ore aut iam scripto traditis seligentes. quaedam in synthesim redigentes, vel statui Ecclesiarum attendendo explanantes, formam denique praeconii retinentes, ita semper ut vera et sincera de Iesu nobiscum communicarent »[95].
CEC 127 FRA
Evangelium quadriforme in Ecclesia locum tenet singularem, sicut veneratio quam ei liturgia tribuit, et incomparabilis attractio quam ipsum in sanctos omni tempore exercuit, testantur.
« Non est maior nec melior nec pretiosior nec splendidior ulla doctrina quam Evangelii lectio. Hoc videte, hoc tenete, quod Dominus et Magister noster Christus et verbis docuit et exemplis implevit »[96].
« Super omnia Evangelium in meis orationibus me occupat; in illo invenio quidquid pauperi animae meae est necessarium. In eo semper nova lumina, sensus absconditos detego et arcanos »[97].
De Veteris et Novi Testamenti unitate
CEC 128 FRA
Ecclesia, inde a temporibus apostolicis[98] et deinde in Traditione constanter, consilii divini in duobus Testamentis unitatem illustravit per typologiam. Haec in Dei operibus sub Vetere Testamento peractis praefigurationes discernit illius quod Deus in plenitudine temporum in Persona Filii Sui incarnati adimplevit.
CEC 129 FRA
Christiani itaque Vetus legunt Testamentum sub luce Christi mortui et resuscitati. Haec typologica lectio inexhaustum Veteris Testamenti ostendit contentum. Ipsa tamen non debet oblivioni dare illud valorem proprium Revelationis servare suum, ab Ipso Domino nostro confirmatum (cf. Mc 12,29-31). Ceterum, Novum Testamentum postulat etiam ut sub Veteris legatur luce. Primaeva catechesis christiana constanter ad id recurrebat (cf. 1Co 5,6-8 1Co 10,1-11). Secundum adagium antiquum, Novum Testamentum in Vetere est occultum, dum Vetus est in Novo detectum: ita fit ut « in Vetere Novum lateat et in Novo Vetus pateat »[99].
CEC 130 FRA
Typologia dynamismum significat in consilii divini adimpletionem, cum « Deus omnia in omnibus » erit (1Co 15,28). Sic, exempli gratia, vocatio Patriarcharum et Exodus ex Aegypto valorem proprium in Dei consilio non amittunt suum eo quod simul ipsius sint intermediae periodi.
V. De sacra Scriptura in Ecclesiae vita
CEC 131 FRA
« Tanta autem Verbo Dei vis ac virtus inest, ut Ecclesiae sustentaculum ac vigor, et Ecclesiae filiis fidei robur, animae cibus, vitae spiritualis fons purus et perennis exstet »[100]. « Christifidelibus aditus ad sacram Scripturam late pateat oportet »[101].
CEC 132 FRA
« Sacrae Paginae studium sit veluti anima sacrae theologiae. Eodem autem Scripturae verbo etiam ministerium verbi, pastoralis nempe praedicatio, catechesis omnisque instructio christiana, in quo homilia liturgica eximium locum habeat oportet, salubriter nutritur sancteque virescit »[102].
CEC 133 FRA
Ecclesia « christifideles omnes (...) vehementer peculiariterque exhortatur, ut frequenti divinarum Scripturarum lectione "eminentem scientiam Iesu Christi" (Ph 3,8) ediscant. "Ignoratio enim Scripturarum ignoratio Christi est" »[103].
Compendium
CEC 134 FRA
Omnis Scriptura divina unus liber est, et hic unus liber est Christus, « quia omnis Scriptura divina de Christo loquitur, et omnis Scriptura divina in Christo impletur »[104].
CEC 135 FRA
« Sacrae autem Scripturae Verbum Dei continent et, quia inspiratae, vere Verbum Dei sunt »[105].
CEC 136 FRA
Deus sacrae Scripturae est auctor humanos eius auctores inspirans; Ipse in illis et per illos agit. Sic praestat eorum scripta sine errore veritatem docere salutarem.[106]
CEC 137 FRA
Scripturarum inspiratarum interpretatio debet imprimis ad id attendere quod Deus per sacros auctores, nostrae salutis causa, revelare voluit. Id quod a Spiritu venit, nonnisi per Spiritus actionem plene intelligitur[107].
CEC 138 FRA
Ecclesia 46 libros Veteris et 27 libros Novi Testamenti, tamquam inspiratos, recipit et veneratur.
CEC 139 FRA
Quattuor Evangelia locum habent centralem quia Christus Iesus eorum est centrum.
CEC 140 FRA
Utriusque Testamenti unitas ex unitate consilii et Revelationis Dei promanat. Vetus Testamentum praeparat Novum, hoc autem Vetus adimplet; ambo se mutuo illuminant; utrumque est verum Verbum Dei.
CEC 141 FRA
« Divinas Scripturas sicut et ipsum corpus dominicum semper venerata est Ecclesia »[108]; utrumque totam vitam christianam nutrit et regit. « Lucerna pedibus meis verbum Tuum et lumen semitis meis » (Ps 119,105) (cf. Is 50,4).
suivant