ARTICULUS 6
CONSCIENTIA MORALIS
« In imo conscientiae legem homo detegit, quam ipse sibi non dat, sed cui oboedire debet, et cuius vox, semper ad bonum amandum et faciendum ac malum vitandum eum advocans, ubi oportet, auribus cordis sonat (...). Nam homo legem in corde suo a Deo inscriptam habet (...). Conscientia est nucleus secretissimus atque sacrarium hominis, in quo solus est cum Deo, cuius vox resonat in intimo eius »
[1341].
I. Iudicium conscientiae
Conscientia moralis (cf.
Rm 2,14-16), praesens in personae corde, ei iniungit, tempore opportuno, bonum peragere malumque evitare. Electiones etiam iudicat concretas, eas approbans quae bonae sunt, illas denuntians quae sunt malae (cf.
Rm 1,32). Veritatis testatur auctoritatem relate ad Bonum supremum, cuius attractionem persona humana experitur et cuius praecepta recipit. Homo prudens, cum conscientiam moralem exaudit, Deum loquentem potest audire.
Conscientia moralis est rationis iudicium quo persona humana qualitatem moralem actus agnoscit concreti quem illa factura est, quem efficit vel quem perfecit. Homo in omnibus quae dicit vel facit, fideliter sequi tenetur quod ipse iustum et rectum esse scit. Homo, per suae conscientiae iudicium, praescripta Legis divinae percipit et agnoscit:
Conscientia « est nostri spiritus lex, sed quae nostrum superat spiritum, quae nobis praescriptiones facit, quae responsabilitatem et officium, timorem significat et spem. (...) Ipsa est nuntia Illius qui, in ordine naturae sicut in illo gratiae, nobis per velamentum loquitur, nos instruit et gubernat. Conscientia est omnium Christi vicariorum primus »[1342].
Oportet unumquemque adeo sibimetipsi esse praesentem ut suae conscientiae vocem audiat et sequatur. Haec interioritatis exigentia eo magis est necessaria quod vita nobis saepe adducit periculum ut ab omni reflexione, examine vel reditu in nos substrahamur:
« Redi ad conscientiam tuam, ipsam interroga. (...) Redite ergo intro, fratres; et in omnibus quaecumque facitis, intuemini testem Deum »[1343].
Dignitas personae humanae rectitudinem conscientiae moralis implicat et exigit. Conscientia moralis perceptionem complectitur principiorum moralitatis (synderesim), eorum applicationem in occurrentibus circumstantiis per practicam rationum et bonorum discretionem et proinde iudicium de actibus concretis conficiendis vel iam confectis latum. Veritas de bono morali, declarata in lege rationis, practice et concrete per prudens iudicium conscientiae agnoscitur. Homo, qui secundum hoc iudicium eligit, prudens appellatur.
Conscientia responsabilitatem actuum effectorum permittit assumere. Si homo malum committit, iustum conscientiae iudicium potest in eo testis manere de universali veritate boni, simul ac de malitia eius electionis singularis. Sententia iudicii conscientiae pignus manet spei et misericordiae. Illa, culpam testans commissam, in memoriam revocat, veniam esse petendam, bonum adhuc faciendum et virtutem incessanter gratia Dei colendam:
« In conspectu Eius placabimus corda nostra, quoniam si reprehenderit nos cor, maior est Deus corde nostro et cognoscit omnia » (Io Jn 3,19-20).
Homo ius habet secundum conscientiam et libere agendi, ut decisiones morales personaliter assumere possit. Homo « non est ergo cogendus, ut contra suam conscientiam agat. Sed neque impediendus est, quominus iuxta suam conscientiam operetur, praesertim in re religiosa »
[1344].
II. Conscientiae efformatio
Conscientia certior fieri et iudicium morale illustrari debent. Conscientia bene efformata recta est et verax. Sua enuntiat iudicia rationem sequens, secundum verum bonum a Creatoris sapientia volitum. Conscientiae educatio est necessaria hominibus qui influxibus negativis sunt subiecti et a peccato tentati ut suum iudicium praeferant proprium et auctoritate praeditas reiiciant doctrinas.
Conscientiae educatio munus est totius vitae. A prioribus annis, ipsa puerum suscitat ad cognitionem et praxim interioris legis a morali conscientia agnitae. Prudens educatio virtutem docet; ipsa a metu, a caeco sui amore (« egoismo ») et a superbia, a culpabilitatis exacerbationibus et complacentiae motibus praeservat, quae ex debilitate et humanis oriuntur culpis, vel ea sanat. Conscientiae educatio libertatem praestat et pacem cordis gignit.
In conscientiae efformanda, Verbum Dei lux itineris est nostri; illud in fide et oratione proprium facere oportet atque in praxim adducere. Debemus quoque nostram examinare conscientiam respiciendo ad crucem Domini. Dona Spiritus Sancti succurrunt nobis, qui aliorum testimonio et consiliis adiuvamur atque Ecclesiae doctrina auctoritate praedita ducimur
[1345].
III. Secundum conscientiam eligere
Conscientia, coram electione morali posita, potest sive iudicium rectum rationi et Legi divinae conforme ferre sive, e contra, iudicium erroneum quod ab eis discedit.
Homo quandoque in condicionibus invenitur quae iudicium morale minus certum et decisionem efficiunt difficilem. Ipse tamen semper quaerere debet quod iustum est et bonum, atque voluntatem Dei in Lege divina expressam discernere.
Ad hoc, homo conatur facta experientiae et signa temporum per prudentiae virtutem, per personarum prudentium consilia et per Spiritus Sancti Eiusque donorum adiutorium interpretari.
In omnibus casibus quaedam applicantur regulae:
* Nunquam licet malum facere ut ex eo bonum proveniat.
* « Regula aurea »: « Omnia (...), quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis » (
Mt 7,12) (cf.
Lc 6,31 Tb 4,15).
* Caritas semper proximi et eius conscientiae continet observantiam. « Peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis » (
1Co 8,12). « Bonum est non (...) (facere) id, in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur » (
Rm 14,21 vulg.).
IV. Iudicium erroneum
Homo semper certo suae conscientiae debet oboedire iudicio. Si contra hoc deliberate ageret, se ipsum damnaret. Sed evenit conscientiam moralem in ignorantia versari et erronea ferre iudicia de actibus ponendis vel iam commissis.
Haec ignorantia saepe responsabilitati personali potest imputari. Hoc evenit, « cum homo de vero ac bono inquirendo parum curat, et conscientia ex peccati consuetudine paulatim fere obcaecatur »
[1346]. His in casibus, persona, mali quod committit, est culpabilis.
Ignorantia Christi et Eius Evangelii, mala exempla ab aliis praebita, passionum servitus, postulatio male intellectae autonomiae conscientiae, reiectio auctoritatis Ecclesiae eiusque doctrinae, defectus conversionis et caritatis origo esse possunt deflexionum iudicii in modo morali agendi.
Si * e contra * ignorantia est invincibilis, vel iudicium erroneum sine subiecti moralis responsabilitate, malum a persona commissum non potest ei imputari. Ipsum nihilominus manet malum, privatio, deordinatio. Est ergo necessarium operam dare ut conscientia moralis a suis erroribus corrigatur.
Conscientia bona et pura illuminatur fide vera. Nam caritas simul procedit « de corde puro et conscientia bona et fide non ficta » (
1Tm 1,5):
[1347]
« Quo magis ergo conscientia recta praevalet, eo magis personae et coetus a caeco arbitrio recedunt et normis obiectivis moralitatis conformari satagunt »[1348].
Compendium
«
Conscientia est nucleus secretissimus atque sacrarium hominis, in quo solus est cum Deo, cuius vox resonat in intimo eius »
[1349].
Conscientia moralis est iudicium rationis quo persona humana moralem actus concreti agnoscit qualitatem.
Pro homine qui malum commiserit, iudicium conscientiae eius pignus manet conversionis et spei.
Conscientia bene efformata recta est et verax. Sua enuntiat iudicia rationem sequens, secundum verum bonum a Creatoris sapientia volitum. Unusquisque media assumere debet ad suam conscientiam efformandam.
Conscientia, ante electionem moralem posita, potest ferre sive iudicium rectum rationi et Legi divinae conforme sive, e contra, iudicium erroneum quod ab eis discedit.
Homo iudicio certo conscientiae suae semper debet oboedire.
Conscientia moralis potest in ignorantia manere vel erronea ferre iudicia. Hae ignorantiae et hi errores non semper a culpabilitate sunt exempti.
Verbum Dei gressibus nostris est lumen. Oportet illud in fide et oratione proprium facere, et in praxim ducere. Sic conscientia moralis efformatur.
ARTICULUS 7
VIRTUTES
« Quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque casta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus et si qua laus, haec cogitate » (
Ph 4,8).
Virtus est habitualis et firma dispositio ad bonum faciendum. Ipsa non solum personae permittit actus peragere bonos, sed etiam optima sui ipsius donare. Persona virtuosa omnibus suis viribus sensibilibus et spiritualibus ad bonum tendit; id prosequitur et eligit in suis concretis actionibus:
« Sit finis vitae cum virtute degendae, ut quis Numini divino assimiletur »[1350].
I. Virtutes humanae
Virtutes humanae habitus sunt firmi, dispositiones stabiles, habituales intellectus et voluntatis perfectiones, quae nostros regulant actus, nostras ordinant passiones et nostrum agendi modum ducunt secundum rationem et fidem. Ipsae facilitatem, dominium comparant et gaudium ad vitam moraliter bonam ducendam. Homo virtuosus ille est qui bonum libere exercet.
Virtutes morales humano acquiruntur modo. Fructus sunt et germina actuum moraliter bonorum; omnes hominis potentias disponunt ad communicandum cum amore divino.
Cardinalium virtutum distinctio
Quattuor virtutes munere funguntur « cardinis ». Propterea appellantur « cardinales »; ceterae omnes circum eas ordinantur. Illae sunt prudentia, iustitia, fortitudo et temperantia. « Si iustitiam quis diligit, labores huius sunt virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, iustitiam et fortitudinem » (
Sg 8,7) . Aliis nominibus hae virtutes in pluribus Scripturae laudantur locis.
Prudentia est virtus quae practicam disponit rationem ad nostrum verum bonum in omnibus discernendum adiunctis et ad iusta seligenda media ad illud efficiendum. Homo « astutus considerat gressus suos » (
Prv 14,15). « Estote itaque prudentes et vigilate in orationibus » (
1P 4,7). Prudentia est « recta ratio agibilium », scribit sanctus Thomas
[1351] post Aristotelem. Ipsa nec cum timiditate vel metu confunditur nec cum duplicitate vel simulatione.
Auriga virtutum appellatur: alias enim regit virtutes illis regulam indicans et mensuram. Prudentia immediate iudicium ducit conscientiae. Homo prudens suum agendi modum decidit et ordinat hoc sequendo iudicium. Hac virtute, principia moralia sine errore casibus applicamus particularibus et dubia superamus de bono peragendo et malo vitando.
Iustitia virtus est moralis quae in constanti et firma consistit voluntate Deo et proximo tribuendi id, quod illis debetur. Iustitia erga Deum « virtus religionis » appellatur. Erga homines disponit ad uniuscuiusque observanda iura et ad stabiliendam in relationibus humanis harmoniam quae aequitatem respectu personarum et boni communis promovet. Homo iustus, saepe in Libris Sacris commemoratus, rectitudine distinguitur habituali suarum cogitationum et rectitudine sui agendi modi erga proximum. « Non consideres personam pauperis nec honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo » (
Lv 19,15). « Domini, quod iustum est et aequum servis praestate, scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo » (
Col 4,1).
Fortitudo virtus est moralis quae firmitatem in difficultatibus praestat et constantiam in bono prosequendo. Propositum roborat tentationibus resistendi et obstacula in vita morali superandi. Fortitudinis virtus capacitatem praebet metum, etiam mortis, vincendi, aggrediendi probationem et persecutiones. Disponit ad progrediendum usque ad abrenuntiationem et propriae vitae sacrificium pro iusta defendenda causa. « Fortitudo mea et laus mea, Dominus » (
Ps 118,14). « In mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum » (
Jn 16,33).
Temperantia est virtus moralis quae voluptatum moderatur allectationem atque in bonorum creatorum usu praebet aequilibrium. Dominium roborat voluntatis in instinctus et desideria inter honestatis continet limites. Persona temperans ordinat suos sensibiles ad bonum appetitus, sanam servat discretionem et non sequitur fortitudinem suam ut ambulet in concupiscentiis cordis sui (cf.
Si 5,2 Si 37,27-31). Temperantia in Vetere Testamento saepe laudatur: « Post concupiscentias tuas non eas et a voluptatibus tuis te contine » (
Si 18,30). In Novo Testamento, ipsa « moderatio » appellatur vel « sobrietas ». Oportet ut « sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo » (
Tt 2,12).
« Nihil sit aliud bene vivere, quam toto corde, tota anima, tota mente diligere Deum, (...), ut incorruptus in eo amor atque integer custodiatur, quod est temperantiae, ut nullis frangatur incommodis, quod est fortitudinis, nulli alii serviat, quod est iustitiae, vigilet in discernendis rebus, ne fallacia paulatim dolusve subrepat, quod est prudentiae »[1352].
Virtutes et gratia
Virtutes humanae, educatione, deliberatis actibus et renovata semper in conatu perseverantia adquisitae, divina purificantur et elevantur gratia. Dei adiutorio, ipsae excudunt indolem et in bono exercendo facilitatem praebent. Virtuosus homo in illis exercendis felix est.
Homini vulnerato a peccato facile non est morale servare aequilibrium. Donum salutis per Christum gratiam nobis tribuit necessariam ad perseverandum in virtutibus quaerendis. Unusquisque hanc lucis et roboris gratiam semper postulare debet, ad sacramenta recurrere, cum Sancto Spiritu cooperari, Eius vocationes sequi ad bonum amandum et se a malo servandum.
II. Virtutes theologales
Virtutes humanae in virtutibus radicantur theologalibus quae hominis facultates ad naturae divinae accommodant participationem (cf.
2P 1,4). Virtutes enim theologales directe ad Deum referuntur. Christianos disponunt ut in consuetudine cum Sanctissima Trinitate vivant. Deum Unum et Trinum habent tamquam originem, motivum et obiectum.
Virtutes theologales moralem agendi modum christiani proprium fundant, animant et distinguunt. Ipsae omnes virtutes morales informant et vivificant. A Deo in animas infunduntur fidelium ad eos efficiendos capaces qui tamquam filii Eius agant et vitam mereantur aeternam. Ipsae praesentiae et actionis Spiritus Sancti in hominis facultatibus sunt pignus. Tres sunt virtutes theologales: fides, spes et caritas (cf.
1Co 13,13).
Fides
Fides virtus est theologalis qua in Deum credimus atque omnia quae Ipse nobis dixit et revelavit quaeque Ecclesia nobis credenda proponit, quia Ille est ipsa veritas. Fide « homo se totum libere Deo committit »
[1353]. Propterea qui credit, voluntatem Dei cognoscere conatur et facere. « Iustus (...) ex fide vivet » (
Rm 1,17). Fides viva « per caritatem operatur » (
Ga 5,6).
Fidei donum in eo permanet qui contra eamdem non peccavit
[1354]. Sed « fides sine operibus mortua est » (
Jc 2,26). Fides, spe et amore privata, fidelem Christo plene non unit neque eum vivens Eius corporis efficit membrum.
Christi discipulus non solum debet fidem servare ex eaque vivere, sed illam praeterea profiteri, cum securitate testari et propagare: « Omnes (...) parati sint oportet, Christum coram hominibus confiteri, Eumque inter persecutiones, quae Ecclesiae nunquam desunt, in via crucis subsequi »
[1355]. Fidei servitium et testimonium ad salutem requiruntur: « Omnis (...) qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis; qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis » (
Mt 10,32-33).
Spes
Spes est virtus theologalis qua, tamquam nostram felicitatem, Regnum caelorum et vitam appetimus aeternam, nostram fiduciam in Christi collocantes promissionibus et nitentes non nostris viribus, sed auxilio gratiae Spiritus Sancti. « Teneamus spei confessionem indeclinabilem, fidelis enim est, qui repromisit » (
He 10,23). Is Hunc Spiritum « effudit super nos abunde per Iesum Christum Salvatorem nostrum, ut iustificati gratia Ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae » (
Tt 3,6-7).
Virtus spei appetitioni respondet ad felicitatem a Deo in corde uniuscuiusque hominis positae; exspectationes assumit quae activitates inspirant hominum; eas purificat ut easdem ad Regnum caelorum ordinet; ab animi protegit defectione; in omni sustinet derelictione; in beatitudinis aeternae exspectatione dilatat cor. Spei impulsus a caeco sui amore (« egoismo ») praeservat et ad felicitatem ducit caritatis.
Spes christiana spem populi electi iterum assumit et perficit, quae suam originem suumque invenit exemplar in
spe Abrahae promissionibus Dei in Isaac repleti et per sacrificii probationem purificati (cf.
Gn 17,4-8 Gn 22,1-18). « Contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum gentium » (
Rm 4,18).
Inde ab initio praedicationis Iesu, spes christiana in nuntio explicatur beatitudinum.
Beatitudines, caelum versus, tamquam in novam Terram promissam, nostram elevant spem; huic delineant viam per probationes quae Iesu manent discipulis. Sed per Iesu Christi Eiusque passionis merita, Deus nos in spe servat quae « non confundit » (
Rm 5,5). Spem « sicut ancoram habemus animae, tutam ac firmam », eo usque incedentem « ubi praecursor pro nobis introivit Iesus » (
He 6,19-20). Ipsa est etiam armatura quae nos in colluctatione protegit salutis: « induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis » (
1Th 5,8). Illa nobis in ipsa probatione procurat gaudium: « Spe gaudentes, in tribulatione patientes » (
Rm 12,12). In oratione exprimitur et nutritur, praesertim in Oratione dominica, compendio omnium quae spes efficit ut appetamus.
Sperare igitur possumus caeli gloriam a Deo illis promissam qui Eum diligunt (cf.
Rm 8,28-30) et Eius faciunt voluntatem.92 In quibuslibet adiunctis, unusquisque debet sperare, cum gratia Dei, perseverare in finem
[1356] et caeli obtinere gaudium tamquam aeternam Dei pro bonis operibus gratia Christi peractis retributionem. Spe orat Ecclesia « omnes homines (...) salvos fieri » (
1Tm 2,4). Ipsa, in gloria caeli, Christo, Sponso suo, unita esse cupit:
« Spera, spera, tu quae nescis quandonam veniet dies et hora. Diligenter vigila, quoniam breviter omnia transeunt, quamvis desiderium tuum in incertum vertat certum, et in longum vertat breve tempus. Animadverte te, quo magis certabis, eo magis amorem, quem in Deum habes tuum, esse monstraturam et magis, Dilecto tuo fruituram cum gaudio et delectatione, quae finem habere non potest »[1357].
Caritas
Caritas est virtus theologalis qua Deum super omnia propter Se Ipsum et proximum nostrum tamquam nosmetipsos propter Dei diligimus amorem.
Iesus ex caritate
mandatum novum efficit (cf.
Jn 13,34). Suos diligens « in finem » (
Jn 13,1), Patris manifestat amorem quem Ipse recipit. Discipuli se mutuo diligentes Iesu imitantur amorem quem etiam in se recipiunt. Propterea dicit Iesus: « Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea » (
Jn 15,9). Et etiam: « Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos » (
Jn 15,12).
Caritas, fructus Spiritus et plenitudo Legis, Dei et Eius Christi servat
mandata. « Manete in dilectione mea. Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea » (
Jn 15,9-10) (cf.
Mt 22,40 Rm 13,8-10).
Christus amore erga nos mortuus est, cum adhuc eramus « inimici » (
Rm 5,10). Dominus a nobis postulat ut amemus sicut Ipse etiam nostros
inimicos (cf.
Mt 5,44), ut nos remotissimo faciamus proximos (cf.
Lc 10,27-37), ut sicut Ipsum amemus parvulos99 et pauperes. (Cf
Mt 25,40.45)
Sanctus apostolus Paulus incomparabilem caritatis effecit descriptionem: « Caritas patiens est, benigna est caritas, non aemulatur, non agit superbe, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati; omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet » (1Co 13,4-7).
Sine caritate, dicit etiam Apostolus, « nihil sum ». Et quidquid est privilegium, servitium, etiam virtus... si caritatem non habuero, « nihil mihi prodest » (cf.
1Co 13,1-3). Caritas est omnibus superior virtutibus. Virtutum theologalium est prima: « Nunc autem manet fides, spes, caritas, tria haec;
maior autem ex his est caritas » (
1Co 13,13).
Omnium virtutum exercitium caritate animatur et inspiratur. Ipsa est « vinculum perfectionis » (
Col 3,14); ipsa est
forma virtutum; eas connectit et inter se ordinat; fons est et terminus earum christianae praxis. Caritas roborat et purificat nostram humanam amandi facultatem. Eam ad supernaturalem amoris divini perfectionem elevat.
Praxis vitae moralis caritate animata spiritualem filiorum Dei libertatem praebet christiano. Hic non amplius sistit coram Deo tamquam servus in timore servili neque tamquam mercennarius salarium quaerens, sed tamquam filius qui amori respondet Illius qui « prior dilexit nos » (
Io Jn 4,19):
« Aut enim supplicii metu a malo declinamus, versamurque in affectu servili; aut mercedis fructus requirentes, ob nostram ipsorum utilitatem mandata explemus, et hoc pacto mercennariis efficimur similes; aut ob ipsum honestum caritatemque erga Legislatorem nostrum (...), et ita demum ut filii afficimur »[1358].
Caritas habet, ut fructus, gaudium, pacem et misericordiam; beneficentiam exigit et correctionem fraternam; benevola est; reciprocationem suscitat, manet quin quaerat quae sua sunt, et est liberalis; amicitia est et communio:
« Ipsa est consummatio omnium operum nostrorum, dilectio. Ibi est finis: propter hoc currimus; ad ipsum currimus; cum venerimus ad eam, requiescemus »[1359].
III. Spiritus Sancti dona et fructus
Vita moralis christianorum Spiritus Sancti donis sustinetur. Haec dispositiones sunt permanentes quae hominem docilem reddunt ut Spiritus Sancti sequatur impulsus.
Septem Spiritus Sancti
dona sunt sapientia, intellectus, consilium, fortitudo, scientia, pietas et timor Dei. Eadem in sua plenitudine ad Christum pertinent Filium David (cf.
Is 11,1-2) . Illorum qui ea recipiunt, virtutes complent et ducunt ad earumdem perfectionem. Fideles dociles reddunt ad prompte inspirationibus divinis oboediendum.
« Spiritus Tuus bonus deducet me in terram rectam » (Ps 143,10).
« Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. (...) Si autem filii, et heredes; heredes quidem Dei, coheredes autem Christi » (
Rm 8,14 Rm 8,17).
Fructus Spiritus sunt perfectiones quas Spiritus Sanctus, ut gloriae aeternae primitias, in nobis efformat. Ecclesiae traditio duodecim enumerat: « fructus (...) est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas » (
Ga 5,22-23 vulg.).
Compendium
Virtus dispositio est habitualis et firma ad bonum faciendum.
Humanae virtutes dispositiones intellectus et voluntatis sunt stabiles, quae nostros regulant actus, nostras ordinant passiones et nostrum agendi modum ducunt secundum rationem et fidem. Eaedem possunt circum quattuor virtutes cardinales ordinari: prudentiam, iustitiam, fortitudinem et temperantiam.
Prudentia practicam disponit rationem ad nostrum verum bonum discernendum in omnibus adiunctis et ad iusta seligenda media ad illud adimplendum.
Iustitia in constanti et firma consistit voluntate Deo et proximo tribuendi id, quod illis debetur.
Fortitudo firmitatem in difficultatibus praebet et constantiam in bono prosequendo.
Temperantia allectationem moderatur voluptatum sensibilium atque in bonorum creatorum usu praebet aequilibrium.
Virtutes morales educatione, actibus deliberatis et perseverantia in conatu crescunt. Gratia divina eas purificat et elevat.
Virtutes theologales christianos disponunt ut in consuetudine cum Sanctissima Trinitate vivant. Ipsae, tamquam originem, motivum et obiectum, habent Deum, Deum nempe fide cognitum, speratum et propter Se Ipsum amatum.
Tres sunt virtutes theologales: fides, spes et caritas (cf.
1Co 13,13).
Ipsae omnes morales virtutes informant et vivificant.
Fide credimus in Deum atque omnia credimus quae Ipse nobis revelavit quaeque Ecclesia nobis proponit credenda.
Spe cupimus et a Deo exspectamus, cum firma fiducia, vitam aeternam et gratias ad illam merendam.
Caritate Deum super omnia et nostrum proximum tamquam nosmetipsos proter amorem diligimus Dei. Ipsa est «
vinculum perfectionis » (
Col 3,14)
et omnium virtutum forma.
Septem Spiritus Sancti dona christianis concessa sunt sapientia, intellectus, consilium, fortitudo, scientia, pietas et timor Dei.
ARTICULUS 8
PECCATUM
I. Misericordia et peccatum
Evangelium est revelatio, in Iesu Christo, misericordiae Dei erga peccatores (cf.
Lc 15). Angelus id nuntiat Ioseph: « Vocabis nomen Eius Iesum: Ipse enim salvum faciet populum Suum a peccatis eorum » (
Mt 1,21). Idem valet de Eucharistia, sacramento Redemptionis: « Hic est enim sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum » (
Mt 26,28).
Deus, « qui (...) te fecit sine te, non te iustificat sine te »
[1360]. Eius misericordiae acceptatio a nobis postulat culparum nostrarum confessionem: « Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniustitia » (
Io Jn 1,8-9).
Sicut sanctus Paulus id affirmat: « ubi (...) abundavit peccatum, superabundavit gratia » (
Rm 5,20). Sed gratia ut opus efficiat suum, peccatum debet detegere ad nostrum convertendum cor et ad nobis conferendam « iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum » (
Rm 5,21). Deus, sicut medicus qui vulnus inspicit antequam illud sanet, per Suum Verbum Suumque Spiritum, lucem in peccatum emittit vivam:
« Conversio enim postulat persuasionem de peccato, iudicium in se interius continet ipsius conscientiae idque, cum comprobatio sit actionis Spiritus veritatis in hominis intimo, simul novum evadit principium largitionis gratiae amorisque: "Accipite Spiritum Sanctum". Itaque, in illo "arguere de peccato" reperimus
duplicem largitionem: donum veritatis ipsius conscientiae necnon donum certitudinis de Redemptione. Spiritus veritatis est Paraclitus »
[1361].
II. Peccati definitio
Peccatum contra rationem, veritatem, rectam conscientiam est culpa; a vero amore erga Deum et erga proximum, propter perversam ad quaedam bona affectionem, est defectio. Hominis vulnerat naturam et humanam attentat solidarietatem. Definitum est tamquam « factum vel dictum vel concupitum aliquid contra aeternam Legem »
[1362].
Peccatum est in Deum offensa: « Tibi, Tibi soli peccavi et malum coram Te feci » (
Ps 51,6). Peccatum se contra Dei amorem erga nos extollit et ab eo nostra amovet corda. Idem, sicut primum peccatum, inoboedientia est, contra Deum rebellio, propter voluntatem essendi « sicut Deus » (
Gn 3,5), bonum et malum cognoscendo et determinando. Sic peccatum est « amor sui usque ad contemptum Dei »
[1363]. Propter hanc sui ipsius superbam exaltationem, peccatum oboedientiae Iesu quae salutem perfecit (cf.
Ph 2,6-9), per diametrum est oppositum.
In passione praecise, in qua Christi misericordia illud est victura, peccatum suam violentiam suamque multiplicitatem optime manifestat: incredulitatem, mortiferum odium, reiectionem et ludibria principum et populi, Pilati debilitatem, militum crudelitatem, Iudae proditionem Iesu tam acerbam, Petri negationem ac discipulorum derelictionem. In ipsa tamen tenebrarum et Principis huius mundi hora (cf.
Jn 14,30), Christi sacrificium secreto fit fons ex quo nostrorum peccatorum inexhauste profluet venia.
III. Peccatorum diversitas
Magna est peccatorum varietas. Plures eorum catalogos affert Scriptura. Epistula ad Galatas opera carnis fructui opponit Spiritus: « Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, ebrietates, comissationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, Regnum Dei non consequentur » (
Ga 5,19-21)
[1364].
Peccata secundum suum obiectum possunt distingui, sicut pro omni actu humano fit, vel secundum virtutes quibus per excessum vel defectum opponuntur, vel secundum praecepta quibus adversantur. Ordinari etiam possunt prout ad Deum, ad proximum vel ad se ipsum referantur; dividi possunt in spiritualia et carnalia peccata, vel etiam in peccata cogitationis, verbi, per actionem vel per omissionem. Peccati radix est in hominis corde, in eius libera voluntate, secundum Domini doctrinam: « De corde (...) exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. Haec sunt, quae coinquinant hominem » (
Mt 15,19-20). In corde etiam caritas residet, bonorum operum et purorum principium, quam peccatum vulnerat.
IV. Gravitas peccati: peccatum mortale et veniale
Peccata secundum eorum gravitatem oportet aestimare. Distinctio inter peccatum mortale et peccatum veniale, quae iam in Scriptura percipitur (cf.
1Jn 5,16-17), in Ecclesiae praevaluit Traditione. Eam experientia hominum confirmat.
Peccatum mortale, per gravem Legis Dei infractionem, in corde hominis destruit caritatem; hominem avertit a Deo qui finis eius est ultimus eiusque beatitudo, Illi bonum praeferens inferius.
Peccatum veniale caritatem subsistere sinit, etiamsi eam offendat et vulneret.
Peccatum mortale, principium vitale, quod est caritas, oppugnans in nobis, novo misericordiae Dei eget incepto et cordis conversione, quae normali modo intra sacramentum Reconciliationis perficitur:
« Cum (...) voluntas fertur in aliquid quod secundum se repugnat caritati, per quam homo ordinatur in ultimum finem, peccatum ex suo obiecto habet quod sit mortale (...) sive sit contra dilectionem Dei, sicut blasphemia, periurium et huiusmodi; sive contra dilectionem proximi, sicut homicidium, adulterium et similia. (...) Quandoque vero voluntas peccantis fertur in id quod in se continet quandam inordinationem, non tamen contrariatur dilectioni Dei et proximi: sicut verbum otiosum, risus superfluus, et alia huiusmodi. Et talia sunt peccata venialia »[1365].
Ut
peccatum sit
mortale tres condiciones simul requiruntur: est peccatum mortale quodvis peccatum « cuius obiectum est materia gravis et, insuper, quod plena conscientia et deliberato consensu admittitur »
[1366].
Materia gravis decem determinatur mandatis secundum Iesu responsum ad iuvenem divitem: « Ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem » (
Mc 10,19). Gravitas peccatorum maior vel minor est: homicidium gravius est furto. Qualitas personarum laesarum etiam est perpendenda: violentia contra cognatos exercita per se gravior est quam illa contra alienum.
Peccatum mortale
plenam cognitionem requirit
plenumque consensum. Cognitionem praesupponit indolis peccatoriae actus, eius oppositionis ad Legem Dei. Consensum etiam implicat sufficienter deliberatum ut electio sit personalis. Ignorantia affectata et cordis induratio (cf.
Mc 3,5-6 Lc 16,19-31) indolem voluntariam peccati non minuunt, sed augent.
Ignorantia involuntaria potest imputabilitatem culpae gravis minuere, atque adeo excusare. Sed nemo legis moralis putatur ignorare principia quae in conscientia cuiuslibet hominis sunt inscripta. Sensibilitatis impulsus, passiones indolem voluntariam et liberam culpae possunt pariter minuere, sicut etiam externae pressiones vel perturbationes pathologicae. Peccatum ex malitia, ex deliberata mali electione, gravissimum est.
Peccatum mortale radicalis est possibilitas libertatis humanae, sicut ipse amor. Caritatis amissionem secum fert et privationem gratiae sanctificantis, id est, status gratiae. Nisi poenitentia redimatur et Dei venia, a Regno Dei exclusionem producit et aeternam inferni mortem, cum nostra libertas potestatem habeat electiones faciendi definitivas, sine reditu. Nihilominus, quamquam iudicare possumus actum quemdam in se culpam esse gravem, iudicium de personis iustitiae et misericordiae Dei debemus concredere.
Peccatum veniale committitur, cum mensura a lege morali praescripta non servatur in materia levi, vel etiam cum legi morali in materia gravi non praestatur oboedientia, sed sine plena cognitione vel sine pleno consensu.
Peccatum veniale caritatem debilitat; deordinatam erga bona creata exprimit affectionem; animae progressum impedit in virtutum exercitio et in boni moralis praxi; poenas meretur temporales. Peccatum veniale deliberatum et sine poenitentia permanens nos paulatim disponit ad peccatum committendum mortale. Tamen peccatum veniale Foedus non disrumpit cum Deo. Cum gratia Dei est humanitus reparabile. « Non privat gratia sanctificante, amicitia cum Deo, caritate neque aeterna beatitudine »:
[1367]
« Non potest homo, quamdiu carnem portat, nisi habere vel levia peccata. Sed ista levia quae dicimus, noli contemnere. Si contemnis quando appendis; expavesce, quando numeras. Levia multa faciunt unum grande: multae guttae implent flumen; multa grana faciunt massam. Et quae spes est? Ante omnia, Confessio... »[1368].
« Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur » (
Mt 12,31) (cf.
Mc 3,29 Lc 12,10). Misericordia divina limitibus caret, sed qui deliberate misericordiam Dei per poenitentiam accipere respuit, suorum peccatorum veniam reiicit et salutem per Spiritum Sanctum oblatam
[1369]. Talis induratio ad impoenitentiam finalem potest conducere et ad aeternam damnationem.
V. Peccati multiplicatio
Peccatum exercitationem constituit ad peccatum; per eorumdem actuum repetitionem vitium generat. Inde perversae procedunt inclinationes quae conscientiam obscurant et concretam de bono et malo corrumpunt aestimationem. Sic peccatum ad se multiplicandum tendit et ad se roborandum, sed sensum moralem radicitus destruere nequit.
Vitia possunt statui secundum virtutes quibus adversantur, vel etiam ad
peccata capitalia reduci quae experientia christiana, sanctum Ioannem Cassianum
[1370] et sanctum Gregorium Magnum secuta
[1371], distinxit. Capitalia appellantur quia alia peccata, alia vitia generant. Sunt superbia, avaritia, invidia, ira, luxuria, gula, pigritia seu acedia.
Traditio catechetica in memoriam etiam revocat exsistere «
peccata quae ad coelum clamant ». Ad coelum clamant: sanguis Abel (cf.
Gn 4,10); peccatum Sodomitarum; 125 clamor populi in Aegyto oppressi (cf.
Ex 3,7-10); gemitus advenae, viduae et orphani; 127 iniustitia in mercennarium (cf.
Dt 24,14-15 Jc 5,4).
Peccatum actus est personalis. Praeterea, in peccatis ab aliis commissis habemus responsabilitatem, cum eisdem cooperamur:
* in illis directe et voluntarie participantes;
* ea praecipientes, suadentes, laudantes vel approbantes;
* ea non revelantes vel non impedientes, cum ad id tenemur;
* illos protegentes qui malum faciunt.
Sic peccatum homines invicem complices reddit, inter eos concupiscentiam, violentiam et iniustitiam facit regnare. Peccata condiciones sociales et institutiones provocant bonitati divinae contrarias. « Structurae peccati » expressio sunt et effectus peccatorum personalium. Ipsae ad malum vicissim committendum suas inducunt victimas. Sensu analogico, « peccatum sociale » constituunt
[1372].
Compendium
«
Conclusit (...)
Deus omnes in incredulitatem, ut omnium misereatur » (
Rm 11,32).
Peccatum est «
factum vel dictum vel concupitum aliquid contra aeternam Legem »
[1373].
Offensa est in Deum. Idem se contra Deum per inoboedientiam extollit oboedientiae Christi contrariam.
Peccatum actus est rationi contrarius. Naturam vulnerat et humanam attentat solidarietatem.
Omnium peccatorum radix est in corde hominis. Eorum species eorumque gravitas secundum eorum obiecta praecipue mensurantur.
Deliberate eligere, id est, scienter et voluntario, rem Legi divinae et fini hominis ultimo graviter contrariam idem est ac peccatum mortale committere. Id destruit in nobis caritatem, sine qua beatitudo aeterna est impossibilis. Sine poenitentia mortem aeternam secum fert.
Peccatum veniale moralem deordinationem constituit reparabilem per caritatem quam illud in nobis sinit subsistere.
Peccatorum, etiam venialium, repetitio vitia generat, inter quae peccata capitalia sunt praecipua.