Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 7 ianuarii
S. Raimundi de Penyafort, presbyteri
Memoria ad libitum
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA • HEURES  CMT
ANT. AD INTROITUM FRA  L/F
Commune pastorum : pastore 1 vel pastore 2
Cf. Ps 131, 9
Sacerdótes tui, Dómine, índuant iustítiam,
et sancti tui exsúltent.
 
Actus pænitentialis
 
COLLECTA FRA  L/F
Deus, qui beátum Raimúndum presbýterum
insígnis in peccatóres et in captívos
misericórdiæ virtúte decorásti,
eius nobis intercessióne concéde,
ut, a peccáti servitúte solúti,
quæ tibi sunt plácita líberis méntibus exsequámur.
Per Dóminum.
 
Lectiones diei 7 ianuarii ante Epiphaniam vel feria secunda post Epiphaniam vel propriæ
 
SUPER OBLATA FRA  L/F
Commune pastorum : pastore 1 vel pastore 2
Præténde múnera, quæsumus, Dómine, altáribus tuis
pro beáti tui Raimundi de Penyafort commemoratióne propósita,
ut, sicut per hæc beáta mystéria illo glóriam contulísti,
ita nobis indulgéntiam largiáris.
Per Christum.
 
Præfatio de sanctis pastoribus
 
ANT. AD COMMUNIONEM FRA  L/F
Commune pastorum : pastore 1 vel pastore 2
Cf. Mt 24, 46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit Dóminus,
invénerit vigilántem; amen dico vobis,
super ómnia bona sua constítuet eum.
Vel:
Cf. Lc 12, 42
Fidélis servus et prudens,
quem constítuit Dóminus super famíliam suam,
ut det illis in témpore trítici mensúram.
 
POST COMMUNIONEM FRA  L/F
Commune pastorum : pastore 1 vel pastore 2
Mensa cæléstis, omnípotens Deus,
in ómnibus festivitátem beáti Raimundi de Penyafort celebrántibus
supérnas vires firmet et áugeat,
ut et fídei donum íntegrum custodiámus,
et per osténsum salútis trámitem ambulémus.
Per Christum.