Die 28 aprilis
S. Ludovici Mariæ Grignion de Montfort, presbyteri
Memoria ad libitum
Cf. Ps 131, 9
Sacerdótes tui, Dómine, índuant iustítiam,
et sancti tui exsúltent, allelúia.
Deus, qui gressus beáti Ludovíci Maríae, presbýteri,
in viam salútis et dilectiónis Christi,
beáta Vírgine comitánte, dirígere voluísti,
da ut, eius exémplo, tui amóris mystéria meditántes
Ecclésiam tuam aedificáre indefésse studeámus.
Per Dóminum.
Vel:
Omnípotens ætérne Deus,
qui sanctum Ludovícum Maríam presbýterum
plenæ Christo Fílio tuo deditiónis
per eius beátæ Matris manus
exímium testem et magístrum effecísti,
concéde nobis, ut, eándem spiritálem viam sectántes,
regnum tuum iúgiter exténdere valeámus.
Per Dóminum.
Præténde múnera, quæsumus, Dómine, altáribus tuis
pro beáti tui Ludovíci Maríæ commemoratióne propósita,
ut, sicut per hæc beáta mystéria illo glóriam contulísti,
ita nobis indulgéntiam largiáris.
Per Christum.
Cf. Mt 24, 46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit Dóminus,
invénerit vigilántem; amen dico vobis,
super ómnia bona sua constítuet eum, allelúia.
Vel:
Cf. Lc 12, 42
Fidélis servus et prudens,
quem constítuit Dóminus super famíliam suam,
ut det illis in témpore trítici mensúram, allelúia.
Mensa cæléstis, omnípotens Deus,
in ómnibus festivitátem beáti Ludovíci Maríæ celebrántibus
supérnas vires firmet et áugeat,
ut et fídei donum íntegrum custodiámus,
et per osténsum salútis trámitem ambulémus.
Per Christum.