Die 25 decembris
In Nativitate Domini
Ad Missam in die
Is 9, 6
Puer natus est nobis, et fílius datus est nobis,
cuius impérium super húmerum eius,
et vocábitur nomen eius magni consílii Angelus.
Deus, qui humánæ substántiæ dignitátem
et mirabíliter condidísti, et mirabílius reformásti,
da, quæsumus, nobis eius divinitátis esse consórtes,
qui humanitátis nostræ fíeri dignátus est párticeps.
Qui tecum.
Oblátio tibi sit, Dómine, hodiérnæ sollemnitátis accépta,
qua et nostræ reconciliatiónis procéssit perfécta placátio,
et divíni cultus nobis est índita plenitúdo.
Per Christum.
Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium.
Cf. Ps 97, 3
Vidérunt omnes fines terræ salutáre Dei nostri.
Præsta, miséricors Deus, ut natus hódie Salvátor mundi,
sicut divínæ nobis generatiónis est auctor,
ita et immortalitátis sit ipse largítor.
Qui vivit et regnat in sæcula sæculórum.
Dominica infra octavam Nativitatis Domini, vel, ea deficiente, die 30 decembris
FRAS. FAMILIÆ IESU, MARIÆ ET IOSEPH
Festum
Lc 2, 16
Venérunt pastóres festinántes, et invenérunt Maríam
et Ioseph et Infántem pósitum in præsépio.
Deus, qui præclára nobis sanctæ Famíliæ
dignátus es exémpla præbére,
concéde propítius,
ut, domésticis virtútibus caritatísque vínculis illam sectántes,
in lætítia domus tuæ præmiis fruámur ætérnis.
Per Dóminum.
Hóstiam tibi placatiónis offérimus, Dómine,
supplíciter deprecántes,
ut, Deíparæ Vírginis beatíque Ioseph interveniénte suffrágio,
famílias nostras in tua grátia fírmiter et pace constítuas.
Per Christum.
Quando adhibetur Canon romanus, dicitur Communicántes proprium.
Bar 3, 38
Deus noster in terris visus est,
et cum homínibus conversátus est.
Quos cæléstibus réficis sacraméntis,
fac, clementíssime Pater,
sanctæ Famíliæ exémpla iúgiter imitári,
ut, post ærúmnas sæculi,
eius consórtium consequámur ætérnum.
Per Christum.
Dominica infra octavam Nativitatis Domini, vel, ea deficiente, die 30 decembris