Dominica VII
Tempus paschale – Anno A
Cf. Ps 26, 7-9
Exáudi, Dómine, vocem meam,
qua clamávi ad te.
Tibi dixit cor meum, quæsívi vultum tuum,
vultum tuum requíram;
ne avértas fáciem tuam a me, allelúia.
Supplicatiónibus nostris, Dómine, adésto propítius,
ut, sicut humáni géneris Salvatórem
tecum in tua crédimus maiestáte,
ita eum usque ad consummatiónem sæculi
manére nobíscum,
sicut ipse promísit, sentiámus.
Qui tecum.
Súscipe, Dómine, fidélium preces
cum oblatiónibus hostiárum,
ut, per hæc piæ devotiónis offícia,
ad cæléstem glóriam transeámus.
Per Christum.
Io 17, 22
Rogo, Pater, ut sint unum,
sicut et nos unum sumus, allelúia.
Exáudi nos, Deus, salutáris noster,
ut per hæc sacrosánta mystéria
in totíus Ecclésiæ confidámus córpore faciéndum,
quod eius præcéssit in cápite.
Per Christum.