Die 14 decembris
S. Ioannis a Cruce, presbyteri et Ecclesiæ doctoris
Memoria
Lectiones de feria currente:
Tempus Adventus:
Vel lectiones de memoria:
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 2, 1-10a
FRA •
CMT
Ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiæ annuntians vobis mysterium Dei.
Non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum. Et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos, et sermo meus et prædicatio mea non in persuasibilibus sapientiæ verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis, ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei.
Sapientiam autem loquimur inter perfectos, sapientiam vero non huius sæculi neque principum huius sæculi, qui destruuntur, sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram, quam nemo principum huius sæculi cognovit; si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent. Sed sicut scriptum est: « Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus his, qui diligunt illum ». Nobis autem revelavit Deus per Spiritum.
Psalmus responsorius 37(36), 3-4, 5-6, 30-31
R/ Os iusti meditábitur sapiéntiam
Spera in Domino et fac bonitatem,
et inhabitabis terram et pasceris in fide.
Delectare in Domino,
et dabit tibi petitiones cordis tui.
Committe Domino viam tuam et spera in eo,
et ipse faciet;
et educet quasi lumen iustitiam tuam
et iudicium tuum tamquam meridiem.
Os iusti meditabitur sapientiam,
et lingua eius loquetur iudicium;
lex Dei eius in corde ipsius,
et non vacillabunt gressus eius.
Allelúia
Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum cælórum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 14, 25-33
FRA
In illo tempore:
Ibant turbæ multæ cum Iesu; et conversus dixit ad illos: « Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc et animam suam, non potest esse meus discipulus. Et, qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest esse meus discipulus.
Quis enim ex vobis volens turrem ædificare, non prius sedens computat sumptus, si habet ad perficiendum? Ne, posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere, omnes, qui vident, incipiant illudere ei dicentes: «Hic homo cœpit ædificare et non potuit consummare».
Aut quis rex, iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem milibus occurrere ei, qui cum viginti milibus venit ad se? Alioquin, adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea, quæ pacis sunt.
Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus, quæ possidet, non potest meus esse discipulus ».