Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 18 octobris
S. LUCÆ, EVANGELISTÆ
Festum
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Timótheum 4, 10-17b FRA  L/F  CMT
Carissime:
Demas me dereliquit diligens hoc sæculum et abiit Thessalonicam, Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam; Lucas est mecum solus. Marcum assumens adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium. Tychicum autem misi Ephesum. Pænulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer, et libros, maxime autem membranas.
Alexander ærarius multa mala mihi ostendit. Reddet ei Dominus secundum opera eius; quem et tu devita, valde enim restitit verbis nostris.
In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt. Non illis reputetur; Dominus autem mihi astitit et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes.
Psalmus responsorius 145(144), 10-11, 12-13ab, 17-18 FRA  L/F  CMT
R/ Sancti tui, Dómine, notam fáciant glóriam regni tui.
Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua;
et sancti tui benedicant tibi.
Gloriam regni tui dicant
et potentiam tuam loquantur.
 
Ut notas faciant filiis hominum potentias tuas
et gloriam magnificentiæ regni tui.
Regnum tuum regnum omnium sæculorum,
et dominatio tua in omnem generationem et generationem.
 
Iustus Dominus in omnibus viis suis
et sanctus in omnibus operibus suis.
Prope est Dominus omnibus invocantibus eum,
omnibus invocantibus eum in veritate.
Allelúia
Ego vos elégi de mundo ut eátis et fructum afferátis, et fructus vester máneat, dicit Dóminus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 10, 1-9 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Designavit Dominus alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Et dicebat illis:
« Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Ite; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum neque peram neque calceamenta et neminem per viam salutaveritis.
In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: «Pax huic domui». Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illam pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete edentes et bibentes, quæ apud illos sunt: dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate, quæ apponuntur vobis, et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: «Appropinquavit in vos regnum Dei».
Ad Offertorium