Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria III - Hebd I
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio Epístolæ ad Hebræos 2, 5-12 FRA • L/F • CMT
Non angelis subiecit orbem terræ futurum, de quo loquimur. Testatus est autem in quodam loco quis dicens:
« Quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum? Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum, omnia subiecisti sub pedibus eius ».
In eo enim quod ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectibile ei. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei; eum autem, qui paulo minus ab angelis minoratus est, videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem.
Decebat enim eum, propter quem omnia et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxit, ducem salutis eorum per passiones consummare. Qui enim sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes; propter quam causam non erubescit fratres eos vocare dicens: « Nuntiabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiæ laudabo te ».
Psalmus responsorius 8, 2a.5, 6-7, 8-9 FRA • L/F • CMT
R/ Constituísti Fílium tuum super ópera mánuum tuárum.
Domine, Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra.
Quid est homo, quod memor es eius,
aut filius hominis, quoniam visitas eum?
 
Minuisti eum paulo minus ab angelis,
gloria et honore coronasti eum
et constituisti eum super opera manuum tuarum.
Omnia subiecisti sub pedibus eius.
 
Oves et boves universas,
insuper et pecora campi,
volucres cæli et pisces maris,
quæcumque perambulant semitas maris.
Allelúia
Accípite verbum Dei, non ut verbum hóminum, sed, sicut est vere, verbum Dei.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 1, 21b-28 FRA • L/F • CMT
[In civitate Capharnaum,] sabbatis ingressus Iesus synagogam docebat. Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribæ.
Et statim erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo; et exclamavit dicens: « Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei ».
Et comminatus est ei Iesus dicens: « Obmutesce et exi de homine! ». Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab eo.
Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: « Quidnam est hoc? Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et obœdiunt ei ». Et processit rumor eius statim ubique in omnem regionem Galilææ.
Ad Offertorium