01 Attulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in me dio
tabernaculi, quod tetenderat ei David, et obtulerunt holocausta et
pacifica coram Deo.
02 Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica,
benedixit populo in nomine Domini.
03 Et divisit unicuique de Israel a viro usque ad mulierem tortam
panis et laganum palmarum et palatham.
04 Constituitque coram arca Domini de Levitis ministros, qui
recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum,
Deum Israel:
05 Asaph principem et secundum eius Zachariam, porro Iehiel et
Semiramoth et Iahiel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom
et Iehiel in organis psalterii et citharis, Asaph autem, ut cymbalis
personaret,
06 Banaiam vero et Iahaziel sacerdotes, ut canerent tubis iugiter
coram arca fœderis Dei.
07 In illo die, tunc fecit David prima vice confiteri Domino per
manum Asaph et fratrum eius:
08 « Confitemini Domino, invocate nomen eius, notas facite
in populis opera eius.
09 Canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius.
10 Laudate nomen sanctum eius, lætetur cor quærentium Dominum.
11 Quærite Dominum et virtutem eius, quærite faciem eius semper.
12 Recordamini mirabilium eius, quæ fecit, signorum illius et
iudiciorum oris eius,
13 semen Israel, servi eius, filii Iacob, electi illius.
14 Ipse Dominus Deus noster; in universa terra iudicia eius.
15 Recordamini in sempiternum pacti eius, sermonis, quem præcepit
in mille generationes,
16 pacti, quod pepigit cum Abraham, et iuramenti illius cum
Isaac.
17 Et constituit illud Iacob in præceptum et Israel in pactum
sempiternum
18 dicens: “Tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis
vestræ”,
19 cum essent pauci numero, parvi et coloni in ea.
20 Et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum
alterum;
21 non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpuit pro eis
reges:
22 “Nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite
malignari”.
23 Canite Domino, omnis terra, annuntiate ex die in diem salutare
eius.
24 Narrate in gentibus gloriam eius, in cunctis populis mirabilia
illius.
25 Quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super
omnes deos;
26 omnes enim dii populorum inania, Dominus autem cælos fecit.
27 Magnificentia et pulchritudo coram eo, fortitudo et gaudium in
loco eius.
28 Afferte Domino, familiæ populorum afferte Domino gloriam et
imperium;
29 date Domino gloriam nominis eius, levate oblationem et venite
in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto.
30 Commoveatur a facie illius omnis terra; ipse enim fundavit
orbem immobilem.
31 Lætentur cæli, et exsultet terra, et dicant in nationibus:
“Dominus regnat!”.
32 Tonet mare et plenitudo eius, exsultent agri et omnia, quæ in
eis sunt.
33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino, quia venit iudicare
terram.
34 Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in æternum
misericordia eius.
35 Et dicite: “Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos
et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo et exsultemus
in carminibus tuis.
36 Benedictus Dominus, Deus Israel, ab æterno usque in
æternum” ». Et dixit omnis populus: « Amen! » et
« Laus Domino! ».
37 Dereliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et
fratres eius, ut ministrarent in conspectu arcæ iugiter secundum
ritum singulorum dierum.
38 Porro Obededom et fratres eius sexaginta
octo et Obededom filium Idithun et Hosa constituit ianitores.
39 Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram
habitaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon,
40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis
iugiter, mane et vespere, iuxta omnia, quæ scripta sunt in lege
Domini, quam præcepit Israeli.
41 Et cum eis Heman et Idithun et reliquos electos, qui nominatim
memorati sunt ad confitendum Domino: « Quoniam in æternum
misericordia eius ».
42 Et cum eis Heman et Idithun canentes tuba et quatientes
cymbala bene sonantia et omnia musicorum organa ad canendum Deo;
filios autem Idithun fecit esse portarios.
43 Reversusque est omnis populus unusquisque in domum suam et
David, ut benediceret etiam domui suæ.
01 Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan
prophetam: « Ecce ego habito in domo cedrina, arca autem fœderis
Domini sub pellibus est ».
02 Et ait Nathan ad David: « Omnia, quæ in corde tuo sunt,
fac; Deus enim tecum est ».
03 Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens:
04 « Vade et loquere David servo meo: Hæc dicit Dominus: Non
ædificabis tu mihi domum ad habitandum;
05 neque enim mansi in domo ex eo tempore, quo eduxi Israel usque
ad hanc diem, sed fui semper migrans de tabernaculo in tabernaculum
et de habitatione in habitationem.
06 Ubicumque ambulabam in omni Israel, numquid locutus sum uni
iudicum Israel, quibus præceperam, ut pascerent populum meum, et
dixi: Quare non ædificastis mihi domum cedrinam?
07 Nunc itaque, sic loqueris ad servum meum David: Hæc dicit
Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut
esses dux populi mei Israel;
08 et fui tecum, quocumque perrexisti, et interfeci omnes
inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum, qui
celebrantur in terra.
09 Et dedi locum populo meo Israel et plantavi eum, ut habitaret
in eo, et ultra non commovebitur, nec filii iniquitatis atterent eos
sicut in principio
10 et ex diebus, quibus dedi iudices populo meo Israel et
humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi quod
ædificaturus sit domum tibi Dominus.
11 Cumque impleveris dies tuos, ut vadas ad patres tuos,
suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam
regnum eius.
12 Ipse ædificabit mihi domum, et firmabo solium eius usque in
æternum.
13 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; et
misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo, qui ante
te fuit.
14 Et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in
sempiternum, et thronus eius erit firmissimus in perpetuum ».
15 Iuxta omnia verba hæc et iuxta universam visionem istam, sic
locutus est Nathan ad David.
16 Cumque venisset rex David et sedisset coram Domino, dixit:
« Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, quia adduxisti me
hucusque?
17 Sed hoc parum visum est in conspectu tuo, Deus; ideoque
locutus es super domum servi tui etiam in futurum et aspexisti me
excelsum super ordinem hominum, Domine Deus.
18 Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum
tuum et cognoveris eum?
19 Domine, propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem
magnificentiam hanc; et nota esse voluisti universa magnalia.
20 Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te
secundum omnia, quæ audivimus auribus nostris.
21 Quis autem est alius ut populus tuus Israel, gens una in
terra, ad quam perrexit Deus, ut liberaret sibi populum, ut faceres
tibi nomen magnum et terribile eiciens nationes a facie populi tui,
quem de Ægypto liberasti?
22 Et posuisti populum tuum Israel tibi in populum usque in
æternum; et tu, Domine, factus es Deus eius.
23 Nunc igitur, Domine, sermo, quem locutus es super famulum tuum
et super domum eius, confirmetur in perpetuum; et fac, sicut locutus
es.
24 Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum,
et dicatur: “Dominus exercituum, Deus Israel, est Deus pro Israel, et
domus David servi tui permanens coram te”.
25 Tu enim, Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut
ædificares ei domum; et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret
coram te.
26 Nunc ergo, Domine, tu es Deus; et locutus es super servum tuum
tanta beneficia
27 et cœpisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te:
te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum ».
01 Factum est autem post hæc, ut percuteret David Philisthim et
humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim
02 percuteretque Moab, et fierent Moabitæ servi David offerentes
ei tributum.
03 Et percussit David etiam Adadezer regem Soba in regione ad
Emath, quando perrexit, ut dilataret imperium suum usque ad flumen
Euphraten.
04 Cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia equites
ac viginti milia virorum peditum; subnervavitque omnes equos curruum,
exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi.
05 Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium præberet
Adadezer regi Soba; sed et huius percussit David viginti duo milia
virorum
06 et posuit præsidium in Syria Damasci, ut Syria quoque serviret
sibi et offerret tributum. Adiuvitque eum Dominus in cunctis, ad quæ
perrexerat.
07 Tulit quoque David arma aurea, quæ habuerant servi Adadezer,
et attulit ea in Ierusalem;
08 necnon de Tebah et Chun urbibus Adadezer æris plurimum, de quo
fecit Salomon mare æneum et columnas et vasa ænea.
09 Quod cum audisset Thou rex Emath, percussisse videlicet David
omnem exercitum Adadezer regis Soba,
10 misit Adoram filium suum ad regem David, ut salutaret eum et
congratularetur, eo quod pugnasset cum Adadezer et percussisset eum;
adversarius quippe erat Thou Adadezer.
11 Sed et omnia vasa aurea et argentea et ænea consecravit rex
David Domino cum argento et auro, quod tulerat ex universis gentibus,
tam de Idumæa et Moab et filiis Ammon, quam de Philisthim et Amalec.
12 Abisai vero filius Sarviæ percussit Edom in valle Salis decem
et octo milia
13 et constituit in Edom præsidium, ut serviret Idumæa David.
Salvavitque Dominus David in cunctis, ad quæ perrexerat.
14 Regnavit ergo David super universum Israel et faciebat
iudicium atque iustitiam cuncto populo suo.
15 Porro Ioab filius Sarviæ erat super exercitum, et Iosaphat
filius Ahilud a commentariis.
16 Sadoc autem filius Achitob et Achimelech filius Abiathar
sacerdotes et Susa scriba.
17 Banaias vero filius Ioiadæ super legiones Cherethi et
Phelethi; porro filii David primi ad manum regis.
01 Accidit autem post hæc, ut moreretur Naas rex filiorum Ammon,
et regnaret filius eius pro eo.
02 Dixitque David: « Faciam misericordiam cum Hanon filio
Naas; præstitit enim pater eius mihi gratiam ». Misitque David
nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum
pervenissent in terram filiorum Ammon, ut consolarentur Hanon,
03 dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon: « Tu forsitan
putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit, qui
consolentur te; nec animadvertis quod, ut explorent et investigent et
evertant terram tuam, venerint ad te servi eius ».
04 Igitur Hanon pueros David tulit et rasit et præcidit tunicas
eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos.
05 Qui cum abissent et hoc mandassent David, misit in occursum
eorum — grandem enim contumeliam sustinuerant — et præcepit, ut
manerent in Iericho, donec cresceret barba eorum, et tunc
reverterentur.
06 Videntes autem filii Ammon quod odiosos se fecissent David,
tam Hanon quam reliquus populus miserunt mille talenta argenti, ut
conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Maacha et de Soba currus
et equites;
07 conduxeruntque sibi triginta duo milia curruum et regem Maacha
cum populo eius. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione
Medaba; filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad
bellum.
08 Quod cum audisset David, misit Ioab et omnem exercitum virorum
fortium.
09 Egressique filii Ammon direxerunt aciem iuxta portam
civitatis; reges autem, qui ad auxilium venerant, separatim in agro
steterunt.
10 Igitur Ioab intellegens bellum et ex adverso et post tergum
contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israel et
perrexit contra Syrum;
11 reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris
sui, et perrexerunt contra filios Ammon.
12 Dixitque: « Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi; si
autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in præsidium.
13 Confortare et agamus viriliter pro populo nostro et pro
urbibus Dei nostri; Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est,
faciet ».
14 Appropinquavit ergo Ioab et populus, qui cum eo erat, contra
Syrum ad prœlium, et fugerunt a facie eorum.
15 Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque
fugerunt Abisai fratrem eius et ingressi sunt civitatem. Reversusque
est etiam Ioab in Ierusalem.
16 Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israel, misit nuntios
et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium; Sophach autem princeps
militiæ Adadezer erat dux eorum.
17 Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israel
et transivit Iordanem venitque ad eos et direxit ex adverso aciem et
pugnavit cum eis.
18 Fugit autem Syrus Israel, et interfecit David de Syris septem
milia curruum et quadraginta milia peditum et Sophach exercitus
principem.
19 Videntes autem servi Adadezer se ab Israel esse superatos,
fecerunt pacem cum David et servierunt ei; noluitque ultra Syria
auxilium præbere filiis Ammon.
01 Factum est autem post anni circulum, eo tempore, quo solent
reges ad bella procedere, eduxit Ioab robur exercitus et vastavit
terram filiorum Ammon; perrexitque et obsedit Rabba. Porro David
manebat in Ierusalem, quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam.
02 Tulit autem David coronam Melchom de capite eius et invenit in
ea auri pondo talentum et pretiosissimam gemmam, venitque super caput
David; manubias quoque urbis plurimas tulit.
03 Populum autem, qui erat in ea, eduxit et condemnavit ad operam
lapicidinarum et ad secures et dolabras ferreas. Sic fecit David
cunctis urbibus filiorum Ammon et reversus est cum omni populo suo in
Ierusalem.
04 Post hæc initum est bellum in Gazer adversum Philisthæos, in
quo percussit Sobbochai Husathites Saphai de genere Raphaim, et
humiliavit eos.
05 Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthæos, in quo
percussit Elchanan filius Iair Lahmi fratrem Goliath Getthæum, cuius
hastæ lignum erat quasi liciatorium texentium.
06 Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo
longissimus senos habens digitos, id est simul viginti quattuor, qui
et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus;
07 hic blasphemavit Israel, et percussit eum Ionathan filius
Samma fratris David.
08 Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in
manu David et servorum eius.
01 Consurrexit autem Satan contra Israel et incitavit Da vid, ut
numeraret Israel.
02 Dixitque David ad Ioab et ad principes populi: « Ite et
numerate Israel a Bersabee usque Dan et afferte mihi numerum, ut
sciam ».
03 Responditque Ioab: « Augeat Dominus populum suum
centuplum quam sunt. Nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt?
Quare hoc quærit dominus meus, quod in peccatum reputetur
Israeli? ».
04 Sed sermo regis magis prævaluit; egressusque est Ioab et
circuivit universum Israel et reversus est Ierusalem.
05 Deditque David numerum census, et inventus est omnis Israel
numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium; de
Iuda autem quadringenta septuaginta milia bellatorum;
06 nam Levi et Beniamin non numeravit in medio eorum, eo quod
invitus exequeretur regis imperium.
07 Displicuit autem Deo, quod iussum erat, et percussit Israel.
08 Dixitque David ad Deum: « Peccavi nimis, ut hoc facerem;
obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia valde insipienter
egi ».
09 Et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens:
10 « Vade et loquere ad David et dic: Hæc dicit Dominus:
Trium tibi optionem do: unum, quod volueris, elige, et faciam
tibi ».
11 Cumque venisset Gad ad David, dixit ei: « Hæc dicit
Dominus: Elige, quod volueris:
12 aut tribus annis famem aut tribus mensibus fugere te hostes
tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium
Domini et pestilentiam versari in terra et angelum Domini interficere
in universis finibus Israel. Nunc igitur vide quid respondeam ei, qui
misit me ».
13 Et dixit David ad Gad: « Ex omni parte me angustiæ
premunt, sed melius mihi est, ut incidam in manus Domini, quia multæ
sunt miserationes eius, quam in manus hominum ».
14 Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel, et ceciderunt de
Israel septuaginta milia virorum.
15 Misit quoque Deus angelum in Ierusalem, ut percuteret eam.
Cumque percuteretur, vidit Dominus et misertus est super magnitudinem
mali et imperavit angelo, qui percutiebat: « Sufficit, iam
cesset manus tua ». Porro angelus Domini stabat iuxta aream
Ornan Iebusæi.
16 Levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter
terram et cælum et evaginatum gladium in manu eius et versum contra
Ierusalem; et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis
proni in terram.
17 Dixitque David ad Deum: « Nonne ego sum, qui iussi, ut
numeraretur populus? Ego qui peccavi, ego qui malum feci; iste grex
quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me
et in domum patris mei; populus autem tuus non percutiatur ».
18 Angelus autem Domini præcepit Gad dicere David, ut ascenderet
exstrueretque altare Domino in area Ornan Iebusæi.
19 Ascendit ergo David iuxta sermonem Gad, quem locutus fuerat ex
nomine Domini.
20 Porro Ornan, cum conversus vidisset angelum, quattuorque filii
eius cum eo absconderunt se; nam eo tempore terebat in area triticum.
21 Igitur, cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan et
processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram.
22 Dixitque ei David: « Da mihi locum areæ tuæ, ut ædificem
in ea altare Domino, ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset
plaga a populo ».
23 Dixit autem Ornan ad David: « Tolle, et faciat dominus
meus rex, quodcumque ei placet; sed et boves do in holocaustum et
tribulas in ligna et triticum in sacrificium; omnia libens
præbebo ».
24 Dixitque ei rex David: « Nequaquam ita fiet, sed argentum
dabo quantum valet; neque enim tibi auferre debeo et sic offerre
Domino holocausta gratuita ».
25 Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi
ponderis sescentos
26 et ædificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et
pacifica et invocavit Dominum. Et exaudivit eum in igne de cælo super
altare holocausti,
27 præcepitque Dominus angelo, et convertit gladium suum in
vaginam.
28 In illo ergo tempore David videns quod exaudisset eum Dominus
in area Ornan Iebusæi immolavit ibi victimas.
29 Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et
altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon;
30 et non prævaluit David ire, ut ibi obsecraret Deum; nimio enim
fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini.