Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Liber Primus Paralipomenon
 01   02   03   04   05   06   07   08   09   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29 
 
I Paralipomenon 1 (Nova Vulgata)
01 Adam, Seth, Enos,
02 Cainan, Malaleel, Iared,
03 Henoch, Ma thusala, Lamech,
04 Noe, Sem, Cham et Iapheth.
05 Filii Iapheth: Gomer, Magog, Madai et Iavan, Thubal, Mosoch, Thiras.
06 Porro filii Gomer: Aschenez et Riphath et Thogorma.
07 Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Getthim et Rodanim.
08 Filii Cham: Chus et Mesraim, Phut et Chanaan.
09 Filii autem Chus: Saba et Hevila, Sabatha et Regma et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba et Dedan.
10 Chus autem genuit Nemrod; iste coepit esse potens in terra.
11 Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nephthuim,
12 Phetrusim quoque et Chasluim, de quibus egressi sunt Philisthim e Caphtorim.
13 Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum, Heth,
14 Iebusaeum quoque et Amorraeum et Gergesaeum
15 Hevaeumque et Aracaeum et Sinaeum,
16 Aradium quoque et Samaraeum et Emathaeum.
17 Filii Sem: Elam et Assur et Arphaxad et Lud et Aram. Filii autem Aram: Us et Hul et Gether et Mes.
18 Arphaxad autem genuit Sala, qui et ipse genuit Heber.
19 Porro Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus eius divisa est terra, et nomen fratris eius Iectan.
20 Iectan autem genuit Elmodad et Saleph et Asarmoth et Iare,
21 Adoram quoque et Uzal et Decla,
22 Ebal etiam et Abimael et Saba necnon
23 et Ophir et Hevila et Iobab; omnes isti filii Iectan.
24 Sem, Arphaxad, Sala,
25 Heber, Phaleg, Reu,
26 Seruch, Nachor, Thare,
27 Abram: iste est Abraham.
28 Filii autem Abraham: Isaac et Ismael.
29 Et hae generationes eorum: primogenitus Ismaelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam,
30 Masma et Duma, Massa, Hadad et Thema,
31 Iethur, Naphis, Cedma; hi sunt filii Ismaelis.
32 Filii autem Ceturae concubinae Abraham, quos genuit: Zamran, Iecsan, Madan, Madian, Iesboc, Sue. Porro filii Iecsan: Saba et Dedan. Filii autem Dedan: Assurim et Latusim et Loommim.
33 Filii autem Madian: Epha et Opher et Henoch et Abida et Eldaa. Omnes hi filii Ceturae.
34 Generavit autem Abraham Isaac, cuius fuerunt filii Esau et Israel.
35 Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Iehus, Ialam, Core.
36 Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sepho, Gatham, Cenez, Thamna, Amalec.
37 Filii Rahuel: Nahath, Zara, Samma, Meza.
38 Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.
39 Filii Lotan: Hori, Hemam; soror autem Lotan fuit Thamna.
40 Filii Sobal: Alvan et Manahath et Ebal et Sepho et Onam. Filii Sebeon: Aia et Ana.
41 Filii Ana: Dison. Filii Dison: Hemdan et Eseban et Iethran et Charran.
42 Filii Eser: Bilhan et Zavan et Iacan. Filii Disan: Us et Aran.
43 Isti sunt reges, qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israel: Bela filius Beor, et nomen civitatis eius Denaba.
44 Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra.
45 Cumque et Iobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
46 Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab; et nomen civitatis eius Avith.
47 Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca.
48 Sed et Semla mortuus est; et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quae iuxta amnem sita est.
49 Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Baalhanan filius Achobor.
50 Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad, cuius urbis fuit nomen Phau; et appellata est uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab.
51 Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse coeperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth,
52 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
53 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
54 dux Magdiel, dux Iram. Hi duces Edom.
 
I Paralipomenon 2 (Nova Vulgata)
01 Filii autem Israel: Ruben, Simeon, Levi, Iuda, Issachar et Zabulon,
02 Dan, Ioseph, Beniamin, Nephthali, Gad, Aser.
03 Filii Iudæ: Her, Onan et Sela; hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Iudæ malus coram Domino, et occidit eum.
04 Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara; omnes ergo filii Iudæ quinque.
05 Filii autem Phares: Esrom et Hamul.
06 Filii quoque Zaræ: Zamri et Ethan et Heman, Chalchol quoque et Darda; simul quinque.
07 Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israel et peccavit in furto anathematis.
08 Filii Ethan: Azarias.
09 Filii autem Esrom, qui nati sunt ei: Ierameel et Aram et Chaleb.
10 Porro Aram genuit Aminadab, Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iudæ,
11 Naasson quoque genuit Salmon, de quo ortus est Booz.
12 Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.
13 Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Samma,
14 quartum Nathanael, quintum Raddai,
15 sextum Asom, septimum David.
16 Quorum sorores fuerunt: Sarvia et Abigail; filii Sarviæ: Abisai, Ioab et Asael, tres.
17 Abigail autem genuit Amasa, cuius pater fuit Iether Ismaelites.
18 Chaleb vero filius Esrom genuit de uxore sua nomine Azuba, de qua nati sunt Ierioth, Ieser et Sobab et Ardon.
19 Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Chaleb Ephratha, quæ peperit ei Hur.
20 Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Beseleel.
21 Post hæc ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam, cum ipse esset annorum sexaginta; quæ peperit ei Segub.
22 Sed et Segub genuit Iair, qui possedit viginti tres civitates in terra Galaad.
23 Cepitque Gesur et Aram oppida Iair ipsis et Canath et viculos eius sexaginta civitates. Omnes isti filii Machir patris Galaad.
24 Cum autem mortuus esset Esrom, ingressus est Chaleb ad Ephratha uxorem Esrom patris sui. Habuit quoque Esrom uxorem Abia, quæ peperit ei Ashur patrem Thecue.
25 Nati sunt autem filii Ierameel primogeniti Esrom: Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia.
26 Duxit quoque uxorem alteram Ierameel nomine Atara, quæ fuit mater Onam.
27 Sed et filii Ram primogeniti Ierameel fuerunt: Moos et Iamin et Acar.
28 Onam autem habuit filios: Sammai et Iada. Filii autem Sammai: Nadab et Abisur.
29 Nomen vero uxoris Abisur Abiail, quæ peperit ei Ahobban et Molid.
30 Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim; mortuus est autem Saled absque liberis.
31 Filius vero Apphaim: Iesi, qui Iesi genuit Sesan; porro Sesan genuit Oholai.
32 Filii autem Iada fratris Semmei: Iether et Ionathan; sed et Iether mortuus est absque liberis.
33 Porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza. Isti fuerunt filii Ierameel.
34 Sesan autem non habuit filios sed filias et servum Ægyptium nomine Ieraa;
35 deditque ei filiam suam uxorem, quæ peperit ei Eththei.
36 Eththei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad;
37 Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed.
38 Obed genuit Iehu, Iehu genuit Azariam;
39 Azarias genuit Helles, Helles genuit Elasa.
40 Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum;
41 Sellum genuit Iecemiam, Iecemias genuit Elisama.
42 Filii autem Chaleb fratris Ierameel: Mesa primogenitus eius, ipse est pater Ziph; et filius eius Maresa pater Hebron.
43 Porro filii Hebron: Core et Thapphua et Recem et Samma;
44 Samma autem genuit Raham patrem Iercaam, et Recem genuit Sammai.
45 Filius Sammai: Maon, et Maon pater Bethsur.
46 Epha autem concubina Chaleb peperit Charran et Mosa et Gezez; porro Charran genuit Gezez.
47 Filii Iahaddai: Regem et Iotham et Gesan et Phalet et Epha et Saaph.
48 Concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana.
49 Genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Chaleb fuit Achsa.
50 Hi erant filii Chaleb. Filii Hur primogeniti Ephratha: Sobal pater Cariathiarim,
51 Salmon pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader.
52 Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim Raaia, dimidium Manahat
53 et cognationes Cariathiarim: Iethræi et Phutæi et Sumathæi et Maseræi. Ex his egressi sunt Saraitæ et Esthaolitæ.
54 Filii Salmon: Bethlehem et Netophathitæ, Atarothbethioab et dimidium Manahat de Saraa,
55 cognationes quoque de Cariathsepher habitantes in Iabes: Therathæi, Semathæi et Suchathæi. Hi sunt Cinæi, qui orti sunt de Ammath patre domus Rechab.
 
I Paralipomenon 3 (Nova Vulgata)
01 David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primogenitum Amnon ex Achinoam Iezrahelitide, secundum Daniel de Abigail de Carmel,
02 tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gesur, quartum Adoniam filium Haggith,
03 quintum Saphatiam ex Abital, sextum Iethraam de Egla uxore sua.
04 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Ierusalem.
05 Porro in Ierusalem nati sunt ei filii: Samua et Sobab et Nathan et Salomon, quattuor de Bethsabee filia Ammiel;
06 Iebahar quoque et Elisama et Eliphalet
07 et Noga et Napheg et Iaphia
08 necnon Elisama et Eliada et Eliphalet, novem.
09 Omnes hi filii David absque filiis concubinarum; habueruntque sororem Thamar.
10 Filius autem Salomonis Roboam, cuius Abia filius genuit Asa; de hoc quoque natus est Iosaphat
11 pater Ioram; qui Ioram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Ioas.
12 Et huius Amasias filius genuit Azariam, porro Azariæ filius Ioatham
13 procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses.
14 Sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiæ;
15 filii autem Iosiæ fuerunt: primogenitus Iohanan, secundus Ioachim, tertius Sedecias, quartus Sellum.
16 Filii Ioachim: Iechonias filius eius, Sedecias filius eius.
17 Filii Iechoniæ captivi fuerunt: Salathiel filius eius,
18 Melchiram, Phadaia, Senasser et Iecemias, Hosama et Nadabias.
19 De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam et Salomith sororem eorum
20 Hasabamque et Ohol et Barachiam et Hasadiam, Iosabhesed, quinque.
21 Filii autem Hananiæ: Pheltias, Iesaias, Raphaia, Arnan, Abdia et Sechenias.
22 Filii Secheniæ: Semeia et Hattus et Igal et Baria et Naaria et Saphat, sex numero.
23 Filii Naariæ: Elioenai et Ezechias et Ezricam, tres.
24 Filii Elioenai: Odovia et Eliasib et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani, septem.
 
I Paralipomenon 4 (Nova Vulgata)
01 Filii Iudæ: Phares, Esrom et Charmi et Hur et Sobal.
02 Reaia vero filius Sobal genuit Iahath, de quo nati sunt Ahumai et Laad; hæ cognationes Saraitarum.
03 Et ista stirps Etam: Iezrahel et Iesema et Iedebos, nomenque sororis eorum Asalelphuni.
04 Phanuel autem pater Gedor et Ezer pater Hosa; isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem.
05 Ashur vero patris Thecue erant duæ uxores: Halaa et Naara.
06 Peperit autem ei Naara Oozam et Hepher et Themani et Ahasthari; isti sunt filii Naara.
07 Porro filii Halaa: Sereth et Sohar et Ethnan.
08 Cos autem genuit Anob et Sobeba et cognationes Aharehel filii Arum.
09 Fuit autem Iabes inclitus præ fratribus suis; et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens: « Quia peperi eum in dolore ».
10 Invocavit vero Iabes Deum Israel dicens: « Si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi!  ». Et præstitit Deus quæ precatus est.
11 Chelub autem frater Suaa genuit Mahir, qui fuit pater Esthon.
12 Porro Esthon genuit Bethrapha et Phasea et Tehinna patrem Hirnaas (id est urbis Naas); hi sunt viri Recha.
13 Filii autem Cenez: Othoniel et Saraia; porro filii Othoniel: Hathath et Maonathi.
14 Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Ioab patrem Geharasim (id est vallis Artificum); ibi quippe artifices erant.
15 Filii vero Chaleb filii Iephonne: Hir et Ela et Naham; filius quoque Ela: Cenez.
16 Filii quoque Iallelel: Ziph et Zipha, Thiria et Asarel.
17 Et filii Ezra: Iether et Mered et Epher et Ialon. Et genuit Iether Mariam et Sammai et Iesba patrem Esthemo.
18a a Hi autem sunt filii Bethiæ filiæ pharaonis, quam accepit Mered:
18b b peperit Iared patrem Gedor et Heber patrem Socho et Iecuthiel patrem Zanoa.
19 Filii autem uxoris eius Iudaicæ sororis Naham patris Ceilæ: Dalaia et Simeon pater Ioman. Filii autem Naham patris Ceilæ: Garmitæ et Esthemo Maachathitarum.
20 Filii quoque Simon: Ammon et Rinna, Benhanan et Thilon. Et filii Iesi: Zoheth et Benzoheth.
21 Filii Sela filii Iudæ: Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes domus operantium byssum in Bethasbea
22 et Iochim virique Chozeba et Ioas et Saraph, qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Bethlehem; hæ autem sunt res veteres.
23 Hi sunt figuli habitantes Netaim et Gedera; apud regem in operibus eius commorati sunt ibi.
24 Filii Simeon: Namuel et Iamin, Iarib, Zara, Saul;
25 Sellum filius eius, Mabsam filius eius, Masma filius eius.
26 Filii Masma: Hamuel filius eius, Zacchur filius eius, Semei filius eius.
27 Filii Semei sedecim et filiæ sex; fratres autem eius non habuerunt filios multos, et universa cognatio eorum non potuit adæquare summam filiorum Iudæ.
28 Habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual
29 et in Bilha et in Esem et in Tholad
30 et in Bathuel et in Horma et in Siceleg
31 et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim; hæ civitates eorum usque ad regem David.
32 Villæ quoque eorum: Etam et Ain, Remmon et Thochen et Asan, civitates quinque.
33 Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal; hæc est habitatio eorum et genealogia.
34 Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius Amasiæ
35 et Ioel et Iehu filius Iosabiæ filii Saraiæ filii Asiel
36 et Elioenai et Iacoba et Isuhaia et Asaia et Adiel et Isimiel et Banaia,
37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Iedaia filii Semri filii Samaia.
38 Isti nominatim inscripti erant principes in cognationibus suis; et familiæ eorum expansæ sunt vehementer,
39 et profecti sunt ad introitum Gedor usque ad orientem vallis, ut quærerent pascua gregibus suis.
40 Inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverunt de stirpe Cham.
41 Hi ergo venerunt, qui inscripti erant nominatim, in diebus Ezechiæ regis Iudæ, et percusserunt tabernacula eorum et Meunitas, qui inventi fuerunt ibi, et deleverunt eos usque in præsentem diem habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt.
42 De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Pheltiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Iesi
43 et percusserunt reliquias, quæ evadere potuerant Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.
 
I Paralipomenon 5 (Nova Vulgata)
01 Filii quoque Ruben primogeniti Israel: ipse quippe fuit primogenitus eius, sed, cum violasset torum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israel, ut non computaretur in primogenitum,
02 quia Iuda erat quidem fortissimus inter fratres suos et de stirpe eius principes germinati sunt, primogenita autem reputata sunt Ioseph.
03 Filii ergo Ruben primogeniti Israel: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi.
04 Filii Ioel: Semeia filius eius, Gog filius eius, Semei filius eius,
05 Micha filius eius, Reaia filius eius, Baal filius eius,
06 Beera filius eius, quem captivum duxit Theglathphalasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben.
07 Fratres autem eius in cognationibus eius, quando numerabantur in genealogiis suis, erant: caput Iehiel, deinde Zacharias;
08 porro Bela filius Azaz filii Samma filii Ioel, ipse habitavit in Aroer usque ad Nabo et Baalmeon.
09 Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, quæ est inde a flumine Euphrate; multum quippe gregum eorum numerus creverat in terra Galaad.
10 In diebus autem Saul prœliati sunt contra Agarenos et interfecerunt illos; habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga, quæ respicit ad orientem Galaad.
11 Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Salcha:
12 Ioel in capite et Sapham secundus, porro Ianai et Saphat in Basan;
13 fratres vero eorum secundum familias suas: Michael et Mosollam et Seba et Iorai et Iachan et Zie et Heber, septem.
14 Hi filii Abihail filii Huri filii Iaroe filii Galaad filii Michael filii Iesesi filii Ieddo filii Buz.
15 Ahi filius Abdiel filii Guni princeps familiarum eorum.
16 Et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos.
17 Omnes hi numerati sunt in diebus Ioatham regis Iudæ et in diebus Ieroboam regis Israel.
18 Filii Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad prœlia, quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam;
19 dimicaverunt contra Agarenos et Ituræos et Naphisæos et Nodabæos.
20 Et datum est eis auxilium, traditique sunt in manus eorum Agareni et universi, qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum prœliarentur, et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
21 Ceperuntque omnia, quæ possederant, camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia, asinos duo milia et animas hominum centum milia;
22 vulnerati autem multi corruerunt; fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
23 Filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon; ingens quippe numerus erat.
24 Et hi fuerunt principes familiarum eorum: Epher et Iesi et Eliel et Azriel et Ieremia et Odovia et Iediel; viri bellatores fortissimi et nominati, duces in familiis suis.
25 Reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terræ, quos abstulit Deus coram eis.
26 Et suscitavit Deus Israel spiritum Phul regis Assyriorum et spiritum Theglathphalasar regis Assur; et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Hala et Habor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc.
27 Filii Levi: Gerson, Caath, Merari.
28 Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron et Oziel.
29 Filii Amram: Aaron, Moyses et Maria. Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar.
30 Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue;
31 Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi.
32 Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth,
33 porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob;
34 Achitob genuit Sadoc, Sadoc genuit Achimaas,
35 Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Iohanan;
36 Iohanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo, quam ædificavit Salomon in Ierusalem.
37 Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob,
38 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum;
39 Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam.
40 Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Iosedec;
41 porro Iosedec egressus est, quando transtulit Dominus Iudam et Ierusalem per manus Nabuchodonosor.
suivant