Ressources Catholiques Bible

précédent
 
I Paralipomenon 10 (Nova Vulgata)
01 Philisthim autem pugnabant contra Israel, fugeruntque viri Israel a facie Philisthim et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe;
02 cumque appropinquassent Philisthæi persequentes Saul et filios eius, percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisua filios Saul.
03 Et aggravatum est prœlium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis;
04 et dixit Saul ad armigerum suum: « Evagina gladium tuum et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti et illudant mihi ». Noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus. Arripuit igitur Saul ensem et irruit in eum;
05 quod cum vidisset armiger eius, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est.
06 Interiit ergo Saul et tres filii eius; omnis domus illius pariter concidit.
07 Quod cum vidissent omnes viri Israel, qui habitabant in campestribus, quod fugissent, et mortui essent Saul et filii eius, dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt; veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis.
08 Die igitur altero venerunt Philisthim, ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe;
09 cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque nudassent, miserunt in terram suam per circuitum, ut annuntiaretur in idolorum templis et in populis.
10 Arma autem eius consecraverunt in fano Astharoth et caput affixerunt in templo Dagon.
11 Hoc cum audissent viri Iabes Galaad, omnia scilicet quæ Philisthim fecerunt super Saul,
12 consurrexerunt omnes viri fortes et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius attuleruntque ea in Iabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quæ erat in Iabes, et ieiunaverunt septem diebus.
13 Mortuus est ergo Saul propter iniquitatem suam, eo quod prævaricatus sit mandatum Domini, quod præceperat, et non custodierit illud, sed insuper etiam pythonissam consuluerit
14 nec quæsierit Dominum; propter quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad David filium Isai.
 
I Paralipomenon 11 (Nova Vulgata)
01 Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron dicens: « Os tuum sumus et caro tua.
02 Heri quoque et nudiustertius, cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israel; tibi enim dixit Dominus Deus tuus: “Tu pasces populum meum Israel et tu eris princeps super eum” ».
03 Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus in Hebron coram Domino; unxeruntque eum regem super Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel.
04 Abiit quoque David et omnis Israel in Ierusalem, hæc est Iebus, ubi erant Iebusæi habitatores terræ.
05 Dixeruntque, qui habitabant in Iebus, ad David: « Non ingredieris huc ». Porro David cepit arcem Sion, quæ est civitas David;
06 dixitque: « Omnis, qui percusserit Iebusæum, in primis erit princeps et dux ». Ascendit igitur primus Ioab filius Sarviæ et factus est princeps.
07 Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David.
08 Ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum; Ioab autem reliqua urbis instauravit.
09 Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.
10 Hi principes virorum fortium David, qui adiuverunt eum, ut rex fieret super omnem Israel iuxta verbum Domini, quod locutus est ad Israel;
11 et iste numerus robustorum David: Iesbaam filius Hachamon filius Hachamonitis princeps inter triginta; iste levavit hastam suam super trecentos, quos occidit impetu uno.
12 Et post eum Eleazar filius Dodo Ahohites, qui erat inter tres potentes;
13 iste fuit cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in prœlium. Et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum.
14 Hic stetit in medio agri et defendit eum; cumque percussisset Philisthæos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.
15 Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim.
16 Porro David erat in præsidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem;
17 desideravit igitur David et dixit: « O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quæ est in porta! ».
18 Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat in porta, et attulerunt ad David, ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino
19 dicens: « Avertat a me Deus meus, ut hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam, quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam ». Et ob hanc causam noluit bibere. Hæc fecerunt tres robustissimi.
20 Abisai quoque frater Ioab; ipse erat princeps inter triginta et ipse levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, et ipse erat inter tres nominatus,
21 inter triginta duplici honore eminens et princeps eorum; verumtamen usque ad tres non pervenerat.
22 Banaias filius Ioiadæ vir robustissimus, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel; ipse percussit duos Ariel de Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.
23 Et ipse percussit virum Ægyptium, cuius statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium; descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam, quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.
24 Hæc fecit Banaias filius Ioiadæ, qui erat inter tres robustos nominatus,
25 inter triginta primus; verumtamen ad tres usque non pervenerat, posuit autem eum David super satellites suos.
26 Porro fortissimi in exercitu: Asael frater Ioab et Elchanan filius Dodo de Bethlehem,
27 Sammoth Harodites, Elica Harodites, Heles Phalonites,
28 Hira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,
29 Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites,
30 Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites,
31 Ithai filius Ribai de Gabaa filiorum Beniamin, Banaia Pharathonites,
32 Hurai de tor rentibus Gaas, Abiel Arbathites,
33 Azmaveth Bahurimites, Eliaba Saalbonites,
34 Asem Gezonites, Ionathan filius Sage Ararites,
35 Ahiam filius Sachar Ararites, Eliphal filius Ur,
36 Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites,
37 Hesro de Carmel, Naarai filius Azbai,
38 Ioel frater Nathan, Mibahar filius Agarai,
39 Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviæ,
40 Hira Iethræus, Gareb Iethræus,
41 Urias Hetthæus, Zabad filius Oholai,
42 Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta;
43 Hanan filius Maacha et Iosaphat Matthanites,
44 Ozia Astharothites, Sama et Iehiel filii Hotham Aroerites,
45 Iedihel filius Semri et Ioha frater eius Thosaites,
46 Eliel Mahumites et Ieribai et Iosaia filii Elnæm et Iethma Moabites,
47 Eliel et Obed et Iasiel de Soba.
 
I Paralipomenon 12 (Nova Vulgata)
01 Hi quoque venerunt ad Da vid in Siceleg, cum adhuc fugeret Saul filium Cis; qui erant fortissimi et egregii pugnatores
02 tendentes arcum et utraque manu fundis saxa iacientes et dirigentes sagittas. De fratribus Saul ex Beniamin:
03 princeps Ahiezer et Ioas filii Samaa Gabaathites et Iaziel et Phalet filii Azmaveth et Baracha et Iehu Anathothites;
04 Iesmaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta,
05 Ieremias et Iahaziel et Iohanan et Iozabad Gederothites,
06 Eluzai et Ierimoth et Baalia et Samaria et Saphatia Haruphites,
07 Elcana et Iesia et Azareel et Ioezer et Iesbaam Coritæ,
08 Ioela quoque et Zabadia filii Ieroham de Gedor.
09 Sed et de Gad transfugerunt ad David, cum lateret in deserto, viri robustissimi et pugnatores optimi tenentes clipeum et hastam; facies eorum quasi facies leonis et veloces quasi capreæ in montibus:
10 Ezer princeps, Abdias secundus, Eliab tertius,
11 Masmana quartus, Ieremias quintus,
12 Etthei sextus, Eliel septimus,
13 Iohanan octavus, Elzebad nonus,
14 Ieremias decimus, Machbanai undecimus.
15 Hi de filiis Gad principes exercitus, minimus contra centum prævalebat et maximus contra mille.
16 Isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo, quando inundare consuevit super ripas suas, et omnes fugaverunt, qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem.
17 Venerunt autem et de Beniamin et de Iuda ad præsidium, in quo morabatur David.
18 Egressusque est David obviam eis et ait: « Si pacifice venistis ad me, ut auxiliemini mihi, cor meum iungatur vobis; si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus patrum nostrorum et iudicet ».
19 Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait: « Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai! Pax, pax tibi et pax adiutoribus tuis; te enim adiuvat Deus tuus ». Suscepit ergo eos David et constituit principes turmæ.
20 Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philisthim adversus Saul, ut pugnaret; et non dimicavit cum eis, quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes: « Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul ».
21 Quando igitur reversus est in Siceleg, transfugerunt ad eum de Manasse Ednas et Iozabad et Iedihel et Michael et Iozabad et Eliu et Selathai principes milium in Manasse:
22 hi præbuerunt auxilium David adversus latrunculos; omnes enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu.
23 Sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei, usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei.
24 Iste quoque est numerus principum exercitus, qui venerunt ad David, cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum Domini.
25 Filii Iudæ portantes clipeum et hastam sex milia octingenti expediti ad prœlium.
26 De filiis Simeon virorum fortissimorum ad pugnandum septem milia centum.
27 De filiis Levi quattuor milia sescenti;
28 Ioiada quoque princeps de stirpe Aaron et cum eo tria milia septingenti;
29 Sadoc etiam iuvenis fortissimus et familia eius principes viginti duo.
30 De filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia; magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul.
31 Porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti, fortissimi robore viri nominati in familiis suis.
32 Et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia; singuli per nomina sua destinati, ut venirent et constituerent regem David.
33 De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui norant singula tempora ad sciendum quid facere deberet Israel, principes ducenti et omnes fratres eorum ad iussa eorum.
34 Porro de Zabulon, qui egrediebantur ad prœlium et stabant in acie instructi omnibus armis bellicis, quinquaginta milia venerunt, ut congregarentur non in corde duplici.
35 Et de Nephthali principes mille; et cum eis instructa clipeo et hasta triginta septem milia.
36 De Dan etiam præparata ad prœlium viginti octo milia sescenti.
37 Et de Aser egredientes ad pugnam et in acie procedentes quadraginta milia.
38 Trans Iordanem autem de filiis Ruben et de Gad et dimidia parte tribus Manasse, instructi omnibus armis bellicis, centum viginti milia.
39 Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israel; sed et omnes reliqui ex Israel uno corde erant, ut rex fieret David.
40 Fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes; præparaverunt enim eis fratres sui.
41 Sed et qui iuxta eos erant, usque ad Issachar et Zabulon et Nephthali, afferebant panes in asinis et camelis et mulis et bobus, escam farinæ, palathas, uvam passam, vinum, oleum, boves, oves ad omnem copiam; gaudium quippe erat in Israel.
 
I Paralipomenon 13 (Nova Vulgata)
01 Iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus et universis principibus
02 et ait ad omnem cœtum Israel: « Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo, quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israel et ad sacerdotes et Levitas, qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos,
03 et reducamus arcam Dei nostri ad nos; non enim requisivimus eam in diebus Saul ».
04 Et respondit universa multitudo, ut ita fieret; placuerat enim sermo omni populo.
05 Congregavit ergo David cunctum Israel a Sihor Ægypti usque ad introitum dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim.
06 Et ascendit David et omnis Israel in Baala, in Cariathiarim, quæ est in Iuda, ut afferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen eius.
07 Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Abinadab. Oza autem et Ahio minabant plaustrum.
08 Porro David et universus Israel ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis.
09 Cum autem pervenissent ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam; boves quippe lascivientes proruperunt.
10 Iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum, eo quod contigisset arcam; et mortuus est ibi coram Deo.
11 Contristatusque est David, eo quod dirupisset Dominus Ozam; et vocatus est locus ille Pharesoza (id est Diruptio Ozæ) usque in præsentem diem.
12 Et timuit Deum tunc temporis dicens: « Quomodo possum ad me introducere arcam Dei? ».
13 Et ob hanc causam non eam adduxit ad se, hoc est in civitatem David, sed avertit in domum Obededom Getthæi.
14 Mansit ergo arca Dei apud domum Obededom tribus mensibus; et benedixit Dominus domui eius et omnibus quæ habebat.
 
I Paralipomenon 14 (Nova Vulgata)
01 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque, ut ædificarent ei domum.
02 Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel et sublevatum esset regnum suum propter populum eius Israel.
03 Accepit quoque David alias uxores in Ierusalem genuitque filios et filias;
04 et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab, Nathan et Salomon,
05 Iebahar et Elisua et Eliphalet,
06 Noga quoque et Napheg et Iaphia,
07 Elisama et Beeliada et Eliphalet.
08 Audientes autem Philisthim quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes, ut quærerent eum; quod cum audisset David, egressus est obviam eis.
09 Porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim.
10 Consuluitque David Deum dicens: « Si ascendam contra Philisthæos, et si trades eos in manu mea? ». Et dixit ei Dominus: « Ascende, et tradam eos in manu tua ».
11 Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David et dixit: « Dirupit Deus inimicos meos per manum meam sicut dirumpuntur aquæ ». Et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (id est Dominus diruptionum).
12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David iussit exuri.
13 Alia etiam vice Philisthim irruerunt et diffusi sunt in valle;
14 consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: « Non ascendas post eos; circumdabis eos et venies contra illos ex adverso arborum celthium;
15 cumque audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc egredieris ad bellum; egressus est enim Deus ante te, ut percutias castra Philisthim ».
16 Fecit ergo David, sicut præceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazer.
17 Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes.
 
I Paralipomenon 15 (Nova Vulgata)
01 Fecit quoque sibi domos in civitate David et præparavit locum arcæ Dei tetenditque ei tabernaculum.
02 Tunc dixit David: « Illicitum est, ut a quocumque portetur arca Dei, nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in æternum ».
03 Congregavitque David universum Israel in Ierusalem, ut afferretur arca Domini in locum suum, quem præparaverat ei;
04 necnon et filios Aaron et Levitas.
05 De filiis Caath Uriel princeps fuit et fratres eius centum viginti;
06 de filiis Merari Asaia princeps et fratres eius ducenti viginti;
07 de filiis Gerson Ioel princeps et fratres eius centum triginta;
08 de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius ducenti;
09 de filiis Hebron Eliel princeps et fratres eius octoginta;
10 de filiis Oziel Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim.
11 Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Uriel, Asaiam, Ioel, Semeiam, Eliel et Aminadab
12 et dixit ad eos: « Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris et afferte arcam Domini, Dei Israel, ad locum, quem præparavi.
13 Quia a principio non eratis præsentes, fecit Dominus, Deus Israel, diruptionem in nobis; non enim quæsivimus eum, sicut fas erat ».
14 Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ, ut portarent arcam Domini, Dei Israel;
15 et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut præceperat Moyses iuxta verbum Domini, umeris suis in vectibus.
16 Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet et lyris et cymbalis, ut resonaret fortiter sonitus lætitiæ.
17 Constitueruntque Levitæ Heman filium Ioel et de fratribus eius Asaph filium Barachiæ, de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casaiæ
18 et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zachariam et Bani et Iaziel et Semiramoth et Iahiel et Ani, Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Maceniam et Obededom et Iehiel ianitores.
19 Porro cantores Heman, Asaph et Ethan in cymbalis æneis bene sonantibus,
20 Zacharias autem et Oziel et Semiramoth et Iahiel et Ani et Eliab et Maasias et Banaias in nablis secundum « Virgines ».
21 Porro Matthathias et Eliphalu et Macenias et Obededom et Iehiel et Ozaziu in citharis super octavam, ut dirigerent;
22 Chonenias autem princeps Levitarum portantium arcam præerat ad portandum, erat quippe valde sapiens.
23 Et Barachias et Elcana ianitores pro arca.
24 Porro Sebania et Iosaphat et Nathanael et Amasai et Zacharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei, et Obededom et Iehias erant ianitores pro arca.
25 Igitur David et maiores natu Israel et tribuni ierunt ad deportandam arcam fœderis Domini de domo Obededom cum lætitia.
26 Cumque adiuvisset Deus Levitas, qui portabant arcam fœderis Domini, immolati sunt septem tauri et septem arietes.
27 Porro David indutus pallio byssino et universi Levitæ, qui portabant arcam, cantoresque et Chonenias princeps pro portanda arca — David autem indutus erat etiam ephod lineo —
28 universusque Israel deducebant arcam fœderis Domini in iubilo et sonitu bucinæ et tubis et cymbalis bene sonantibus et nablis et citharis.
29 Cumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo.
suivant