Ressources Catholiques Bible

précédent
 
I Paralipomenon 6 (Nova Vulgata)
01 Filii ergo Levi: Gerson, Caath et Merari.
02 Et hæc nomina filio rum Gerson: Lobni et Semei.
03 Filii Caath: Amram et Isaar et Hebron et Oziel.
04 Filii Merari: Moholi et Musi. Hæ autem cognationes Levi secundum familias eorum:
05 Gerson, Lobni filius eius, Iahath filius eius, Zimma filius eius,
06 Ioah filius eius, Addo filius eius, Zara filius eius, Iethrai filius eius.
07 Filii Caath: Aminadab filius eius, Core filius eius, Asir filius eius,
08 Elcana filius eius, Abiasaph filius eius, Asir filius eius,
09 Thahath filius eius, Uriel filius eius, Ozias filius eius, Saul filius eius.
10 Filii Elcana: Amasai et Achimoth,
11 Elcana filius eius, Sophai filius eius, Nahath filius eius,
12 Eliab filius eius, Ieroham filius eius, Elcana filius eius, Samuel filius eius.
13 Filii Samuel: primogenitus Ioel et secundus Abia.
14 Filii autem Merari: Moholi, Lobni filius eius, Semei filius eius, Oza filius eius,
15 Samaa filius eius, Haggia filius eius, Asaia filius eius.
16 Isti sunt, quos constituit David super cantum domus Domini, ex quo collocata est arca;
17 et ministrabant coram habitatione tabernaculi conventus canentes, donec ædificaret Salomon domum Domini in Ierusalem; stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio.
18 Hi vero sunt, qui assistebant cum filiis suis. De filiis Caath: Heman cantor filius Ioel filii Samuel
19 filii Elcana filii Ieroham filii Eliel filii Thohu
20 filii Suph filii Elcana filii Mahath filii Amasai
21 filii Elcana filii Ioel filii Azariæ filii Sophoniæ
22 filii Thahath filii Asir filii Abiasaph filii Core
23 filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israel.
24 Et frater eius Asaph, qui stabat a dextris eius, Asaph filius Barachiæ filii Samaa
25 filii Michael filii Basaiæ filii Melchiæ
26 filii Athnai filii Zara filii Adaia
27 filii Ethan filii Zimma filii Semei
28 filii Iahath filii Gerson filii Levi.
29 Filii autem Merari fratres eorum ad sinistram: Ethan filius Cusi filii Abdi filii Melluch
30 filii Hasabiæ filii Amasiæ filii Helciæ
31 filii Amsi filii Bani filii Somer
32 filii Moholi filii Musi filii Merari filii Levi.
33 Fratres quoque eorum Levitæ, qui ordinati sunt in cunctum ministerium habitaculi domus Domini;
34 Aaron vero et filii eius adolebant super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum, et ut expiarent pro Israel, iuxta omnia quæ præcepit Moyses servus Dei.
35 Hi sunt autem filii Aaron: Eleazar filius eius, Phinees filius eius, Abisue filius eius,
36 Bocci filius eius, Ozi filius eius, Zaraia filius eius,
37 Meraioth filius eius, Amarias filius eius, Achitob filius eius,
38 Sadoc filius eius, Achimaas filius eius.
39 Et hæc habitacula eorum per castra atque confinia, filiorum scilicet Aaron ex cognatione Caathitarum; ipsis enim sorte contigerat.
40 Dederunt igitur eis Hebron in terra Iudæ et suburbana eius per circuitum;
41 agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne.
42 Porro filiis Aaron dederunt civitatem ad confugiendum: Hebron et Lobna et suburbana eius,
43 Iether quoque et Esthemo cum suburbanis eius, sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis,
44 Asan quoque et Iutta et Bethsames et suburbana earum;
45 de tribu autem Beniamin: Gabaon et Gabaa et suburbana earum et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis: omnes civitates tredecim, singulæ per cognationes suas.
46 Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex tribu Ephraim et ex tribu Dan et ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem.
47 Porro filiis Gerson per cognationes suas de tribu Issachar et de tribu Aser et de tribu Nephthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim.
48 Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim.
49 Dederunt quoque filii Israel Levitis civitates et suburbana earum;
50 dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iudæ et ex tribu filiorum Simeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis.
51 Et his, qui erant ex cognationibus filiorum Caath, fuerunt civitates in terminis eorum de tribu Ephraim.
52 Dederunt ergo eis urbem ad confugiendum: Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis,
53 Iecmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter;
54 necnon et Aialon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem modum.
55 Porro ex dimidia tribu Manasse Thanach et suburbana eius, Ieblaam et suburbana eius, his videlicet qui de cognationibus filiorum Caath reliqui erant.
56 Filiis autem Gerson de cognationibus dimidiæ tribus Manasse: Golan in Basan et suburbana eius et Astharoth cum suburbanis suis.
57 De tribu Issachar Cedes et suburbana illius et Dabereth cum suburbanis suis,
58 Ramoth quoque et suburbana illius et Anem cum suburbanis suis.
59 De tribu vero Aser: Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter,
60 Hucoc quoque et suburbana eius et Rohob cum suburbanis suis.
61 Porro de tribu Nephthali: Cedes in Galilæa et suburbana eius, Hamon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius.
62 Filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon: Remmon et suburbana eius et Thabor cum suburbanis suis.
63 Trans Iordanem quoque ex adverso Iericho, contra orientem Iordanis de tribu Ruben: Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum suburbanis suis,
64 Cademoth quoque et suburbana eius et Mephaath cum suburbanis suis.
65 Necnon et de tribu Gad: Ramoth in Galaad et suburbana eius et Mahanaim cum suburbanis suis,
66 sed et Hesebon cum suburbanis eius, et Iazer cum suburbanis suis.
 
I Paralipomenon 7 (Nova Vulgata)
01 Porro filii Issachar: Thola et Phua, Iasub et Semron, quattuor.
02 Filii Thola: Ozi et Raphaia et Ieriel et Iemai et Iebsem et Samuel, principes familiarum suarum; de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt iuxta genealogias suas in diebus David viginti duo milia sescenti.
03 Filii Ozi: Izrahia, de quo nati sunt Michael et Obadia et Ioel et Iesia, quinque principes omnes.
04 Cumque eis erant secundum genealogias familiarum suarum turmæ accinctæ ad prœlium, viri fortissimi, triginta sex milia; multas enim habuere uxores et filios.
05 Fratresque eorum per omnes cognationes Issachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt.
06 Filii Beniamin: Bela et Bochor et Iedihel, tres.
07 Filii Bela: Esebon et Ozi et Oziel et Ierimoth et Urai, quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi; numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor.
08 Porro filii Bochor: Zamira et Ioas et Eliezer et Elioenai et Amri et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almath; omnes hi filii Bochor.
09 Numerati sunt autem in genealogiis suis principes familiarum suarum ad bella fortissimi viginti milia et ducenti.
10 Porro filii Iedihel: Bilhan; filii autem Bilhan: Iehus et Beniamin et Aod et Chanaana et Zethan et Tharsis et Ahisahar;
11 omnes hi filii Iedihel principes familiarum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad prœlium procedentes.
12 Suphim quoque et Huphim filii Hir et Husim filii Aher.
13 Filii autem Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sellum, filii Bilhæ.
14 Porro filius Manasse: Asriel, quem peperit concubina eius Syra; peperit quoque Machir patrem Galaad.
15 Machir autem accepit uxorem de Huphim et Suphim et habuit sororem nomine Maacha; nomen autem secundi Salphaad, natæque sunt Salphaad filiæ.
16 Et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen eius Phares; porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et Recem.
17 Filius autem Ulam: Badan; hi sunt filii Galaad filii Machir filii Manasse.
18 Soror autem eius Ammalecheth peperit Isod et Abiezer et Maala.
19 Erant autem filii Semida: Ahin et Sechem et Leci et Aniam.
20 Filii autem Ephraim: Suthala, Bared filius eius, Thahath filius eius, Elada filius eius, Thahath filius eius,
21 et huius filius Zabad et huius filius Suthala et huius filius Ezer et Elad. Occiderunt autem eos viri Geth indigenæ, quia descenderant, ut invaderent possessiones eorum.
22 Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres eius, ut consolarentur eum;
23 ingressusque est ad uxorem suam, quæ concepit et peperit filium, et vocavit nomen eius Beria, eo quod in malis domus eius ortus esset.
24 Filia autem eius fuit Sara, quæ ædificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara.
25 Porro filius eius Rapha et Reseph et Thale filius eius, de quo natus est Thaan,
26 qui genuit Laadan; huius quoque filius Ammiud genuit Elisama,
27 de quo ortus est Nun, qui habuit filium Iosue.
28 Possessio autem eorum et habitationes: Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran, ad occidentalem plagam Gazer et filiæ eius, Sichem quoque cum filiabus suis usque Hai et filias eius.
29 Iuxta filios quoque Manasse: Bethsan et filias eius, Thanach et filias eius, Mageddo et filias eius, Dor et filias eius. In his habitaverunt filii Ioseph filii Israel.
30 Filii Aser: Iemna et Iesua et Isui et Beria et Sara soror eorum.
31 Filii autem Beria: Heber et Melchiel, ipse est pater Barzaith.
32 Heber autem genuit Iephlat et Somer et Hotham et Suaa sororem eorum.
33 Filii Iephlat: Phosech et Bamaal et Asoth; hi filii Iephlat.
34 Porro filii Somer fratris sui: Roaga et Haba et Aram.
35 Filii autem Hotham fratris eius: Supha et Iemna et Selles et Amal.
36 Filii Supha: Sue, Hamapher et Sual et Beri et Iamra,
37 Bosor et Od et Samma et Salusa et Iethran et Beera.
38 Filii Iether: Iephonne et Phaspha et Ara.
39 Filii autem Olla: Area et Hanniel et Resia.
40 Omnes hi filii Aser, principes familiarum electi atque fortissimi, capita principum; numerus autem eorum, qui inscripti erant in exercitu ad bellum, viginti sex milia.
 
I Paralipomenon 8 (Nova Vulgata)
01 Beniamin autem genuit Bela primogenitum suum, Asbel se cundum, Ahara tertium,
02 Nohaa quartum et Rapha quintum.
03 Fueruntque filii Bela: Addar et Gera pater Aod,
04 Abisue quoque et Naaman et Ahoe,
05 sed et Gera et Sephuphan et Huram.
06 Hi sunt filii Aod principes familiarum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath;
07 Naaman autem et Ahia et Gera: ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud.
08 Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas;
09 genuit autem de Hodes uxore sua Iobab et Sebia et Mesa et Melcham,
10 Iehus quoque et Sechia et Marma; hi sunt filii eius principes in familiis suis.
11 De Husim vero genuit Abitob et Elphaal;
12 porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad; hic ædificavit Ono et Lod et filias eius.
13 Beria autem et Samma principes familiarum habitantium in Aialon; hi fugaverunt habitatores Geth.
14 Et Ahi et Sesac et Ierimoth
15 et Zabadia et Arad et Eder,
16 Michael quoque et Iespha et Ioha filii Beria.
17 Et Zabadia et Mosollam et Hezeci et Heber
18 et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal
19 et Iacim et Zechri et Zabdi
20 et Elioenai et Selethai et Eliel
21 et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei
22 et Iesphan et Heber et Eliel
23 et Abdon et Zechri et Hanan
24 et Hanania et Elam et Anathothia
25 et Iephdaia et Phanuel filii Sesac.
26 Et Samsari et Sohoria et Otholia
27 et Iersia et Elia et Zechri filii Ieroham.
28 Hi capita familiarum secundum genealogias, principes qui habitaverunt in Ierusalem.
29 In Gabaon autem habitaverunt Iehiel pater Gabaon, et nomen uxoris eius Maacha,
30 filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab,
31 Gedor quoque et Ahio et Zacher et Macelloth;
32 et Macelloth genuit Samaa. Habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Ierusalem cum fratribus suis.
33 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Ionathan et Melchisua et Abinadab et Isbaal.
34 Filius autem Ionathan Meribbaal, et Meribbaal genuit Micha;
35 filii Micha Phithon et Melech et Tharaa et Ahaz.
36 Et Ahaz genuit Ioada, et Ioada genuit Almath et Azmaveth et Zamri; porro Zamri genuit Mosa.
37 Et Mosa genuit Banaa, cuius filius fuit Raphaia, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel.
38 Porro Asel sex filii fuere his nominibus: Ezricam primogenitus eius, Ismael, Saria, Azarias, Obdia et Hanan; omnes hi filii Asel.
39 Filii autem Esec fratris eius: Ulam primogenitus et Iehus secundus et Eliphalet tertius.
40 Fueruntque filii Ulam viri robustissimi ad bellum et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Beniamin.
 
I Paralipomenon 9 (Nova Vulgata)
01 Universus ergo Israel dinumeratus est, et summa eorum scripta est in libro regum Israel et Iudæ. Translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.
02 Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis: Israel et sacerdotes et Levitæ et Nathinæi.
03 Commorati sunt in Ierusalem de filiis Iudæ et de filiis Beniamin, de filiis quoque Ephraim et Manasse.
04 Uthai filius Ammiud filii Amri filii Imri filii Bani: de filiis Phares filii Iudæ;
05 et de Selanitis: Asaia primogenitus et filii eius;
06 de filiis autem Zara: Iehuel et fratres eorum sescenti nonaginta.
07 Porro de filiis Beniamin: Sallu filius Mosollam filii Odovia filii Asana
08 et Iobania filius Ieroham et Ela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiæ filii Rahuel filii Iebaniæ
09 et fratres eorum secundum genealogias suas nongenti quinquaginta sex; omnes hi principes familiarum secundum familias suas.
10 De sacerdotibus autem: Iedaia, Ioiarib et Iachin,
11 Azarias quoque filius Helciæ filii Mosollam filii Sadoc filii Meraioth filii Achitob principes domus Dei.
12 Porro Adaias filius Ieroham filii Phassur filii Melchiæ et Maasai filius Adiel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer,
13 fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.
14 De Levitis autem: Semeia filius Hassub filii Ezricam filii Hasabia de filiis Merari;
15 Bacbacar quoque, Hares et Galal et Matthania filius Micha filii Zechri filii Asaph
16 et Abdia filius Semeiæ filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophathitarum.
17 Ianitores autem: Sellum et Accub et Telmon et Ahiman; et frater eorum Sellum princeps
18 et usque ad hoc tempus est in porta regis ad orientem. Hi erant ianitores castris filiorum Levi.
19 Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis de domo patris sui: hi Coritæ erant super opera ministerii custodes liminum tabernaculi; patres autem eorum super castra Domini custodiebant introitum,
20 et Phinees filius Eleazari princeps erat super eos olim — Dominus sit cum eo! —
21 Zacharias filius Mosollamia ianitor portæ tabernaculi conventus.
22 Omnes hi electi in ostiarios liminum ducenti duodecim, et descripti in villis propriis, quos constituerunt David et Samuel videns in munus perpetuum,
23 tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini, domus tabernaculi, in custodias.
24 Per quattuor ventos erant ostiarii, id est ad orientem et ad occidentem, ad aquilonem et ad austrum.
25 Fratres autem eorum in viculis suis morabantur et veniebant per septem dies de tempore usque ad tempus, ut essent cum illis.
26 Nam munus habebant perpetuum hi quattuor principes ianitorum. Hi scilicet Levitæ erant super exedras et thesauros domus Domini;
27 per gyrum quoque templi Domini pernoctabant in custodiis suis, ut et ipsi mane aperirent fores.
28 De horum genere erant et super vasa ministerii, ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur;
29 de ipsis et, qui credita habebant utensilia et omnia utensilia sancta, præerant similæ et vino et oleo et turi et aromatibus.
30 Filii quidam autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant;
31 et Matthathias Levites, primogenitus Sellum Coritæ, munere perpetuo præfectus erat eorum, quæ in sartagine frigebantur.
32 Porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata præpararent.
33 Hi sunt cantores, principes per familias Levitarum, qui in exedris vacantes morabantur, ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent.
34 Hi sunt capita Levitarum per familias suas secundum genealogias suas principes; hi habitaverunt in Ierusalem.
35 In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iehiel, et nomen uxoris eius Maacha.
36 Filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab,
37 Gedor quoque et Ahio et Zacharias et Macelloth.
38 Porro Macelloth genuit Samaam; isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Ierusalem cum fratribus suis.
39 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Et Saul genuit Ionathan et Melchisua et Abinadab et Isbaal.
40 Filius autem Ionathan Meribbaal, et Meribbaal genuit Micha;
41 porro filii Micha: Phithon et Melech et Tharaa et Ahaz.
42 Ahaz autem genuit Iara, et Iara genuit Almath et Azmaveth et Zamri; Zamri autem genuit Mosa.
43 Mosa vero genuit Banaa, cuius filius Raphaia genuit Elasa, de quo ortus est Asel.
44 Porro Asel sex filios habuit his nominibus: Ezricam primogenitus eius, Ismael, Saria, Azarias, Obdia, Hanan; hi filii Asel.
suivant