01 Dixitque David: « Hæc est domus Domini Dei, et hoc est
altare holocausti pro Israel ».
02 Et præcepit, ut congregarentur omnes advenæ de terra Israel,
et constituit ex eis latomos ad cædendos lapides et poliendos, ut
ædificaretur domus Dei.
03 Ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum et ad commissuras
atque iuncturas præparavit David et æris pondus innumerabile.
04 Ligna quoque cedrina non poterant æstimari, quæ Sidonii et
Tyrii deportaverant ad David.
05 Et dixit David: « Salomon filius meus puer parvulus est
et tener; domus autem, quæ ædificanda est Domino, talis esse debet,
ut in cunctis regionibus nominetur et glorificetur. Præparabo ergo ei
necessaria ». Et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit
impensas.
06 Vocavitque Salomonem filium suum et præcepit ei, ut ædificaret
domum Domino, Deo Israel;
07 dixitque David ad Salomonem: « Fili mi, voluntatis meæ
fuit, ut ædificarem domum nomini Domini Dei mei,
08 sed factus est ad me sermo Domini dicens: “Multum sanguinem
effudisti et magna bella bellasti. Non poteris ædificare domum nomini
meo, tanto effuso sanguine coram me.
09 Filius, qui nascetur tibi, erit vir quietissimus; faciam enim
eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc
causam Salomon vocabitur, et pacem et otium dabo in Israel cunctis
diebus eius.
10 Ipse ædificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium,
et ego ero ei in patrem; firmaboque solium regni eius super Israel in
æternum”.
11 Nunc ergo, fili mi, sit Dominus tecum; et prosperare et
ædifica domum Domino Deo tuo, sicut locutus est de te.
12 Tantum det tibi Dominus prudentiam et sensum, ut regere possis
Israel et custodire legem Domini Dei tui;
13 tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et
iudicia, quæ præcepit Dominus Moysi super Israel. Confortare et
viriliter age; ne timeas neque paveas.
14 Ecce ego in labore meo præparavi impensas domus Domini: auri
talenta centum milia et argenti mille milia talentorum, æris vero et
ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine. Ligna et
lapides præparavi; tu autem ad ea adicies.
15 Habes quoque plurimos artifices latomos et cæmentarios
artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus
prudentissimos
16 in auro et argento et ære et ferro, cuius non est numerus.
Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum ».
17 Præcepit quoque David cunctis principibus Israel, ut
adiuvarent Salomonem filium suum: «
18 Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit et
dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit habitatores terræ
in manu vestra, et subiecta sit terra coram Domino et coram populo
eius.
19 Præbete igitur corda vestra et animas vestras, ut quæratis
Dominum Deum vestrum; et consurgite et ædificate sanctuarium Domini
Dei, ut introducatur arca fœderis Domini et vasa Deo consecrata in
domum, quæ ædificatur nomini Domini ».
01 Igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem
filium suum super Israel
02 et congregavit omnes principes Israel et sacerdotes atque
Levitas.
03 Numeratique sunt Levitæ a triginta annis et supra, et inventa
sunt triginta octo milia virorum.
04 « Ex his, inquit, præsint ministerio domus Domini viginti
quattuor milia, præpositi autem et iudices sex milia;
05 porro quattuor milia ianitores et totidem psaltæ canentes
Domino in organis, quæ feci ad canendum ».
06 Et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gerson
videlicet et Caath et Merari.
07 Filii Gerson: Ladan et Semei.
08 Filii Ladan: princeps Iahiel et Zetham et Ioel, tres.
09 Filii Semei: Salomith et Hoziel et Aran, tres; isti principes
familiarum Ladan.
10 Porro filii Semei: Iahath et Ziza et Iehus et Beria; isti
filii Semei, quattuor.
11 Erat autem Iahath prior, Ziza secundus; porro Iehus et Beria
non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia unaque domo
computati sunt.
12 Filii Caath: Amram et Isaar, Hebron et Oziel, quattuor.
13 Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron, ut
sanctificaret sanctissima, ipse et filii eius in sempiternum, et
adoleret Domino et serviret ei ac benediceret in nomine eius in
perpetuum.
14 Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
15 Filii Moysi: Gersam et Eliezer.
16 Filii Gersam: Subael primus.
17 Fuerunt autem filii Eliezer:
Rohobia primus, et non erant Eliezer filii alii; porro filii Rohobia
multiplicati sunt nimis.
18 Filii Isaar: Salomoth primus.
19 Filii Hebron: Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel
tertius, Iecmaam quartus.
20 Filii Oziel: Micha primus, Iesia secundus.
21 Filii Merari: Moholi et Musi. Filii Moholi: Eleazar et Cis;
22 mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias
acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
23 Filii Musi: Moholi et Eder et Ierimoth, tres.
24 Hi filii Levi in familiis suis, principes familiarum per vices
et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus
Domini a viginti annis et supra.
25 Dixit enim David: « Requiem dedit Dominus, Deus Israel,
populo suo et habitat in Ierusalem usque in æternum;
26 nec erit officii Levitarum, ut ultra portent tabernaculum et
omnia vasa eius ad ministrandum.
27 Iuxta præcepta igitur David novissima, supputabitur numerus
filiorum Levi a viginti annis et supra,
28 et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini pro
atriis et exedris et in purificationem omnis rei sacræ et in
ministerium templi Dei,
29 pro panibus propositionis et farina oblationis et laganis
azymorum et pro sartagine et ad torrendum et super omne pondus atque
mensuram.
30 Et stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque
ad vesperam,
31 tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et
calendis et sollemnitatibus reliquis, iuxta numerum et cæremonias
uniuscuiusque rei iugiter coram Domino.
32 Et custodiant observationes tabernaculi conventus et ritum
sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut
ministrent in domo Domini ».
01 Porro filiis Aaron hæ partiones erant. Filii Aaron: Nadab et
Abiu et Eleazar et Ithamar.
02 Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque
liberis; sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar.
03 Et divisit eos David cum Sadoc de filiis Eleazari et cum
Achimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.
04 Inventique sunt multo plures filii Eleazar secundum capita
virorum quam filii Ithamar; divisit igitur eis, hoc est filiis
Eleazar principes per familias sedecim, et filiis Ithamar per
familias et domos suas octo.
05 Porro divisit utrasque inter se familias sortibus; erant enim
principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de
filiis Ithamar.
06 Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites
coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Achimelech filio
Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum:
unam familiam pro Eleazar et unam pro Ithamar.
07 Exivit autem sors prima Ioiarib, secunda Iedaiæ,
08 tertia Harim, quarta Seorim,
09 quinta Melchia, sexta Miamin,
10 septima Accos, octava Abia,
11 nona Iesua, decima Sechenia,
12 undecima Eliasib, duodecima Iacim,
13 tertia decima Hoppha, quarta decima Isbaab,
14 quinta decima Belga, sexta decima Emmer,
15 septima decima Hezir, octava decima Aphses,
16 nona decima Phethahia, vicesima Hezechiel,
17 vicesima prima Iachin, vicesima secunda Gamul,
18 vicesima tertia Dalaiau, vicesima quarta Maaziau.
19 Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum
Domini, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut
præcepit Dominus, Deus Israel.
20 Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant: de filiis Amram
Subael et de filiis Subael Iehedeia.
21 De filiis quoque Rohobiæ princeps Iesias.
22 De Isaaritis vero Salomoth; de filiis Salomoth Iahath.
23 De Hebronitis: Ieriau, Amarias secundus, Iahaziel tertius,
Iecmaam quartus.
24 Filius Oziel Micha; de filiis Micha Samir;
25 frater Micha Iesia; de filiis Iesiæ Zacharias.
26 Filii Merari: Moholi et Musi. Filii eius: Iaziau et Bani.
27 Filius Merari: de Iaziau filio suo Soam et Zacchur et Hebri.
28 Porro de Moholi filius Eleazar, qui non habebat liberos.
29 Filius vero Cis Ierameel;
30 filii Musi: Moholi, Eder et Ierimoth. Isti filii Levi secundum
familias suas.
31 Ipsi quoque miserunt sortes sicut fratres sui, filii Aaron
coram David rege et Sadoc et Achimelech et principibus familiarum
sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores; omnes sors
æqualiter dividebat.
01 Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in
ministerium filios Asaph et Heman et Idithun, qui prophetarent in
citharis et psalteriis et cymbalis, secundum numerum suum dedicato
sibi officio servientes.
02 De filiis Asaph: Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela
filii Asaph erant sub manu Asaph prophetantis sub manu regis.
03 De Idithun; filii Idithun: Godolias, Sori, Iesaias et Hasabias
et Matthathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara
prophetabat ad confitendum et laudandum Dominum.
04 De Heman quoque; filii Heman: Bocciau, Matthaniau, Oziel,
Subael et Ierimoth, Hananias, Hanani, Eliatha, Geddelthi et
Romemthiezer et Iesbacasa, Mellothi, Othir, Mahazioth;
05 omnes isti filii Heman videntis regis iuxta sermones Dei, quod
exaltaret cornu eius; deditque Deus Heman filios quattuordecim et
filias tres.
06 Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini
distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis, in ministeria
domus Dei sub manu regis: Asaph et Idithun et Heman.
07 Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis eruditis in
cantando Domino, cuncti magistri, ducenti octoginta octo.
08 Miseruntque sortes pro ministerio ex æquo, tam maior quam
minor, magister pariter et discipulus.
09 Egressaque est sors prima Ioseph, qui erat de Asaph. Secunda
Godoliæ, ipsi et fratribus eius et filiis eius, duodecim.
10 Tertia Zacchur, filiis et fratribus eius, duodecim.
11 Quarta Isari, filiis et fratribus eius, duodecim.
12 Quinta Nathaniau, filiis et fratribus eius, duodecim.
13 Sexta Bocciau, filiis et fratribus eius, duodecim.
14 Septima Isreela, filiis et fratribus eius, duodecim.
15 Octava Iesaiæ, filiis et fratribus eius, duodecim.
16 Nona Matthaniau, filiis et fratribus eius, duodecim.
17 Decima Semei, filiis et fratribus eius, duodecim.
18 Undecima Azareel, filiis et fratribus eius, duodecim.
19 Duodecima Hasabiæ, filiis et fratribus eius, duodecim.
20 Tertia decima Subael, filiis et fratribus eius, duodecim.
21 Quarta decima Matthathiæ, filiis et fratribus eius, duodecim.
22 Quinta decima Ierimoth, filiis et fratribus eius, duodecim.
23 Sexta decima Hananiæ, filiis et fratribus eius, duodecim.
24 Septima decima Iesbacasæ, filiis et fratribus eius, duodecim.
25 Octava decima Hanani, filiis et fratribus eius, duodecim.
26 Nona decima Mellothi, filiis et fratribus eius, duodecim.
27 Vicesima Eliatha, filiis et fratribus eius, duodecim.
28 Vicesima prima Othir, filiis et fratribus eius, duodecim.
29 Vicesima secunda Geddelthi, filiis et fratribus eius,
duodecim.
30 Vicesima tertia Mahazioth, filiis et fratribus eius, duodecim.
31 Vicesima quarta Romemthiezer, filiis et fratribus eius,
duodecim.
01 Divisiones autem ianitorum. De Coritis: Meselemia filius Core
de filiis Abiasaph.
02 Filii Meselemiæ: Zacharias primogenitus, Iedihel secundus,
Zabadias tertius, Iathanael quartus,
03 Elam quintus, Iohanan sextus, Elioenai septimus.
04 Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Iozabad secundus,
Ioah tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus,
05 Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus, quia
benedixit illi Deus.
06 Semeiæ autem filio eius nati sunt filii præfecti familiarum
suarum, erant enim viri fortissimi;
07 filii ergo Semeiæ: Othni et Raphael et Obed, Elzabad, fratres
eius viri fortissimi, Eliu quoque et Samachias;
08 omnes hi de filiis Obededom, ipsi et filii et fratres eorum
fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom.
09 Porro Meselemiæ filii et fratres eorum robustissimi decem et
octo.
10 De Hosa autem, de filiis Merari, erant filii: Semri princeps —
non enim fuerat primogenitus, et idcirco posuerat eum pater eius in
principem —
11 Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus; omnes
hi filii et fratres Hosa tredecim.
12 Hæ divisiones ianitorum: secundum capita virorum habebant
ministeria sicut et fratres eorum ad ministrandum in domo Domini.
13 Missæ sunt ergo sortes ex æquo et parvis et magnis per
familias suas in unamquamque portarum.
14 Cecidit igitur sors orientalis Selemiæ; porro Zachariæ filio
eius consiliario prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga
septentrionalis;
15 Obededom vero australis, et filiis eius horreum;
16 Sephim et Hosa occidentalis iuxta portam Sallecheth apud viam
ascensionis. Custodia iuxta custodiam:
17 ad orientem per diem sex et ad aquilonem quattuor per diem,
atque ad meridiem similiter in die quattuor et pro horreo bini et
bini,
18 pro Parbar quoque ad occidentem quattuor in via, duo pro
Parbar.
19 Hæ sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari.
20 Porro Levitæ fratres eorum super thesauros domus Dei ac
thesauros rerum consecratarum.
21 De filiis Ladan Gersonitæ principes familiarum Ladan Gersonitæ
erant Iahielitæ.
22 Filii Iahiel et Zetham et Ioel fratrum eius erant super
thesauros domus Domini.
23 De Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozielitis:
24 Subael filius Gersam filii Moysi præpositus thesauris.
25 Fratres quoque eius Eliezer, cuius filius Rohobia et huius
filius Iesaias; et huius filius Ioram, huius quoque filius Zechri et
huius filius Selemith.
26 Ipse Selemith et fratres eius super omnes thesauros rerum
consecratarum, quas sanctificavit David rex et principes familiarum
et tribuni et centuriones et duces exercitus
27 de bellis et manubiis prœliorum, quas consecraverant ad
sustentandum templum Domini.
28 Et universa, quæ consecraverant Samuel videns et Saul filius
Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviæ, omnia donaria sacra
erant sub manu Selemith et fratrum eius.
29 De Isaaritis vero erant Chonenias et filii eius ad opera
forinsecus super Israel præfecti et iudices.
30 Porro de Hebronitis Hasabias et fratres eius viri strenui
mille septingenti erant magistratus Israel trans Iordanem contra
occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis;
31 Hebronitarum autem princeps fuit Ieria secundum cognationes et
familias eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt et
inventi viri fortes in Iazer Galaad
32 fratresque eius viri strenui duo milia septingenti principes
familiarum; præposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et
dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis.
01 Filii autem Israel secundum numerum suum, principes
familiarum, tribuni et centuriones et præfecti, qui ministrabant regi
iuxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in
anno, unaquæque turma viginti quattuor milia.
02 Primæ turmæ in primo mense Iesbaam præerat filius Zabdiel, et
sub eo viginti quattuor milia;
03 erat de filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu
mense primo.
04 Secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites, et sub eo viginti
quattuor milia.
05 Dux quoque turmæ tertiæ in mense tertio erat Banaias filius
Ioiadæ sacerdotis, et in divisione sua viginti quattuor milia;
06 ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super triginta;
præerat autem turmæ ipsius Amizabad filius eius.
07 Quartus, mense quarto, Asael frater Ioab et Zabadias filius
eius post eum, et in turma eius viginti quattuor milia.
08 Quintus, mense quinto, princeps Samaoth Zaraita, et in turma
eius viginti quattuor milia.
09 Sextus, mense sexto, Hira filius Acces Thecuites, et in turma
eius viginti quattuor milia.
10 Septimus, mense septimo, Helles Phalonites de filiis Ephraim,
et in turma eius viginti quattuor milia.
11 Octavus, mense octavo, Sobbochai Husathites de stirpe Zara, et
in turma eius viginti quattuor milia.
12 Nonus, mense nono, Abiezer Anathothites de filiis Beniamin, et
in turma eius viginti quattuor milia.
13 Decimus, mense decimo, Maharai Netophathites de stirpe Zara,
et in turma eius viginti quattuor milia.
14 Undecimus, mense undecimo, Banaias Pharathonites de filiis
Ephraim, et in turma eius viginti quattuor milia.
15 Duodecimus, mense duodecimo, Holdai Netophathites de stirpe
Othoniel, et in turma eius viginti quattuor milia.
16 Porro tribubus præerant Israel: Rubenitis dux Eliezer filius
Zechri; Simeonitis Saphatia filius Maacha;
17 Levitis Hasabias filius Camuel; Aaronitis Sadoc;
18 Iudæ Eliu de fratribus David; Issachar Amri filius Michael;
19 Zabulon Iesmaias filius Abdiæ; Nephthali Ierimoth filius
Azriel;
20 filiis Ephraim Osee filius Ozaziu; dimidio tribus Manasse Ioel
filius Phadaiæ;
21 et dimidio tribus Manasse in Galaad Iaddo filius Zachariæ;
Beniamin autem Iasiel filius Abner;
22 Dan vero Azareel filius Ieroham: hi principes tribuum Israel.
23 Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius, quia
dixerat Dominus ut multiplicaret Israel quasi stellas cæli.
24 Ioab filius Sarviæ cœperat numerare nec complevit, quia super
hoc ira irruerat in Israel, et idcirco numerus non est relatus in
librum annalium regis David.
25 Super thesauros autem regis fuit Azmaveth filius Adiel; his
autem thesauris, qui erant in regione, in urbibus et in vicis et in
turribus præsidebat Ionathan filius Oziæ.
26 Operi autem rustico et agricolis, qui exercebant terram,
præerat Ezri filius Chelub.
27 Vinearumque cultoribus Semei Ramathites; cellis autem vinariis
in vineis Zabdi Sephamatites.
28 Nam super oliveta et ficeta, quæ erant in Sephela, Baalhanan
Gederites; super apothecas autem olei Ioas.
29 Porro armentis, quæ pascebantur in Saron, præpositus fuit
Setrai Saronites, et super boves in vallibus Saphat filius Adli.
30 Super camelos vero Ubil Ismaelites, et super asinas Iehedeia
Meronathites;
31 super oves quoque Iaziz Agarenus: omnes hi principes
substantiæ regis David.
32 Ionathan autem patruus David consiliarius, vir prudens et
litteratus, ipse et Iahiel filius Hachamonitis erant cum filiis
regis.
33 Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites
amicus regis;
34 post Achitophel fuit Ioiada filius Banaiæ et Abiathar.
Princeps autem exercitus regis erat Ioab.