Ressources Catholiques Bible

précédent
 
II Paralipomenon 7 (Nova Vulgata)
01 Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de cælo et devoravit holocaustum et victimas, et maiestas Domini implevit domum.
02 Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset maiestas Domini templum Domini.
03 Sed et omnes filii Israel videbant descendentem ignem et gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum: « Quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia eius ».
04 Rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino.
05 Mactavit igitur rex Salomon hostias boum viginti duo milia, ovium centum viginti milia, et dedicavit domum Dei rex et universus populus.
06 Sacerdotes autem stabant in officiis suis et Levitæ in organis carminum Domini, quæ fecit David rex ad laudandum Dominum: « Quoniam in æternum misericordia eius », hymnos David canentes per manus suas. Porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israel stabat.
07 Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini; obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum, quia altare æneum, quod fecerat, non poterat sustinere holocausta et oblationes et adipes.
08 Fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnis Israel cum eo, ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad torrentem Ægypti.
09 Feceruntque die octavo collectam magnam, eo quod dedicassent altare septem diebus et sollemnitatem celebrassent diebus septem.
10 Igitur in die vicesimo tertio mensis septimi dimisit populum ad tabernacula sua, lætantem atque gaudentem super bono, quod fecerat Dominus Davidi et Salomoni et Israeli populo suo.
11 Complevitque Salomon domum Domini et domum regis; et in omnibus, quæ disposuerat in corde suo, ut faceret in domo Domini et in domo sua, prosperatus est.
12 Apparuit autem ei Dominus nocte et ait: « Audivi orationem tuam et elegi locum istum mihi in domum sacrificii.
13 Si clausero cælum, et pluvia non fluxerit, et mandavero et præcepero locustæ, ut devoret terram, et misero pestilentiam in populum meum,
14 humiliatus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit pænitentiam a viis suis pessimis, ego exaudiam de cælo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum.
15 Nunc oculi mei erunt aperti, et aures meæ attentæ ad orationem eius, qui in loco isto oraverit;
16 elegi enim et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
17 Tu quoque, si ambulaveris coram me, sicut ambulavit David pater tuus, et feceris iuxta omnia, quæ præcepi tibi, et decreta et iudicia mea servaveris,
18 stabiliam thronum regni tui, sicut pollicitus sum David patri tuo dicens: Non auferetur de stirpe tua vir, qui sit princeps in Israel.
19 Si autem aversi fueritis et dereliqueritis decreta mea et præcepta mea, quæ proposui vobis, et abeuntes servieritis diis alienis et adoraveritis eos,
20 evellam vos de terra mea, quam dedi vobis, et domum hanc, quam sanctificavi nomini meo, proiciam a facie mea et tradam eam in parabolam et in fabulam cunctis populis.
21 Et super domo ista, quæ erat excelsa, universi transeuntes stupebunt et dicent: “Quare fecit Dominus sic terræ huic et domui huic?”.
22 Respondebuntque: “Quia dereliquerunt Dominum, Deum patrum suorum, qui eduxit eos de terra Ægypti, et apprehenderunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt, idcirco venerunt super eos universa hæc mala” ».
 
II Paralipomenon 8 (Nova Vulgata)
01 Expletis autem viginti annis, postquam ædificavit Salomon domum Domini et domum suam,
02 civitates, quas dederat Hiram Salomoni, ædificavit et habitare ibi fecit filios Israel.
03 Abiit quoque in Emath Soba et obtinuit eam.
04 Et ædificavit Palmyram in deserto et omnes civitates horreorum, quas ædificavit in Emath.
05 Exstruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem, civitates munitas habentes muros et portas et vectes,
06 Baalath etiam et omnes urbes horreorum, quæ fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum et urbes equorum. Omnia quæcumque voluit Salomon atque disposuit, ædificavit in Ierusalem et in Libano et in universa terra potestatis suæ.
07 Omnem populum, qui derelictus fuerat de Hetthæis et Amorræis et Pherezæis et Hevæis et Iebusæis, qui non erant de stirpe Israel,
08 de filiis eorum, qui remanserant post eos in terra, quos non interfecerant filii Israel, subiugavit Salomon in tributarios usque in diem hanc.
09 Porro de filiis Israel non posuit, ut servirent operibus regis; ipsi enim erant viri bellatores et principes pugnatorum eius et principes quadrigarum et equitum eius.
10 Omnes autem principes præfectorum regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui præfuerant populo.
11 Filiam vero pharaonis transtulit de civitate David in domum, quam ædificaverat ei; dixit enim rex: « Non habitabit mulier mihi in domo David regis Israel, eo quod sanctificata sit, quia ingressa est in eam arca Domini ».
12 Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum,
13 ut per singulos dies offerretur in eo iuxta præceptum Moysi in sabbatis et in calendis et in festis diebus ter per annum, id est in sollemnitate Azymorum et in sollemnitate Hebdomadarum et in sollemnitate Tabernaculorum.
14 Et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei, et ianitores in divisionibus suis per portam et portam; sic enim præceperat David homo Dei.
15 Nec prætergressi sunt mandata regis de sacerdotibus et Levitis in omnibus et in custodiis thesaurorum.
16 Et firmatum est totum opus Salomonis ex eo die, quo fundavit domum Domini, usque in diem, quo perfecit eam.
17 Tunc abiit Salomon in Asiongaber et in Ailath ad oram maris Rubri, quæ est in terra Edom.
18 Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves et nautas gnaros maris; et abierunt cum servis Salomonis in Ophir tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et attulerunt ad regem Salomonem.
 
II Paralipomenon 9 (Nova Vulgata)
01 Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit, ut tentaret eum in ænigmatibus in Ierusalem cum magno comitatu et camelis, qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei, quæcumque erant in corde suo.
02 Et exposuit ei Salomon omnia, quæ proposuerat, nec quidquam fuit quod ei non perspicuum fecerit.
03 Quæ postquam vidit, sapientiam scilicet Salomonis et domum, quam ædificaverat,
04 necnon et cibaria mensæ eius et sessionem servorum et officia ministrorum eius et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum et victimas, quas immolabat in domo Domini, non erat præ stupore ultra in ea spiritus.
05 Dixitque ad regem: « Verus est sermo, quem audieram in terra mea, de rebus tuis et sapientia tua;
06 non credebam narrantibus, donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapientiæ tuæ mihi fuisse narratam; vicisti famam, quam audivi.
07 Beati viri tui et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore et audiunt sapientiam tuam!
08 Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui! Quia diligit Deus tuus Israel et vult servare eum in æternum, idcirco posuit te super eum regem, ut facias iudicia atque iustitiam ».
09 Dedit autem regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosissimas; non fuerunt aromata talia ut hæc, quæ dedit regina Saba regi Salomoni.
10 Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir et ligna thyina et gemmas pretiosissimas;
11 et fecit rex de lignis thyinis gradus in domo Domini et in domo regia, citharas quoque et psalteria cantoribus. Numquam visa sunt in terra Iudæ ligna talia.
12 Rex autem Salomon dedit reginæ Saba cuncta, quæ voluit et quæ postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum. Quæ reversa abiit in terram suam cum servis suis.
13 Erat autem pondus auri, quod afferebatur Salomoni per singulos annos, sescenta sexaginta sex talenta auri,
14 excepta ea summa, quæ proveniebat ex tributis mercatorum et negotiatorum afferentium et omnium regum Arabiæ et ducum terræ, qui comportabant aurum et argentum Salomoni.
15 Fecit igitur rex Salomon ducenta scuta aurea de summa sescentorum aureorum, qui in singulis scutis expendebantur,
16 trecentas quoque peltas aureas trecentorum aureorum, quibus tegebantur singulæ peltæ, posuitque ea rex in domo Saltus Libani.
17 Fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo;
18 sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum et brachiola duo altrinsecus et duos leones stantes iuxta brachiola,
19 sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte; non fuit tale solium in universis regnis.
20 Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus Saltus Libani ex auro purissimo; argentum enim in diebus Salomonis pro nihilo reputabatur.
21 Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram; semel in annis tribus veniebant naves Tharsis portantes aurum et argentum et ebur et simias et pavos.
22 Magnificatus est igitur rex Salomon super omnes reges terræ divitiis et sapientia.
23 Omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre Salomonis, ut audirent sapientiam, quam dederat Deus in corde eius,
24 et deferebant ei munera, vasa argentea et aurea et vestes et arma et aromata, equos et mulos per singulos annos.
25 Habuit quoque Salomon quattuor milia stabula equorum et curruum equitumque duodecim milia; constituitque eos in urbibus quadrigarum et, ubi erat rex, in Ierusalem.
26 Exercuit etiam potestatem super cunctos reges, a fluvio Euphrate usque ad terram Philisthinorum et usque ad terminos Ægypti;
27 tantamque copiam præbuit argenti in Ierusalem quasi lapidum, et cedrorum tantam multitudinem velut sycomororum, quæ gignuntur in Sephela.
28 Adducebantur autem ei equi de Ægypto cunctisque regionibus.
29 Reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetæ et in prophetia Ahiæ Silonitis, in visione quoque Addo videntis super Ieroboam filium Nabat.
30 Regnavit autem Salomon in Ierusalem super omnem Israel quadraginta annis;
31 dormivitque cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David patris eius. Regnavitque Roboam filius eius pro eo.
 
II Paralipomenon 10 (Nova Vulgata)
01 Profectus est autem Roboam in Sichem; illuc enim cunctus Israel convenerat, ut constituerent eum regem.
02 Quod cum audisset Ieroboam filius Nabat, qui erat in Ægypto — fugerat quippe illuc ante Salomonem — statim reversus est;
03 vocaveruntque eum, et venit cum universo Israel, et locuti sunt ad Roboam dicentes:
04 « Pater tuus durissimo iugo nos pressit; tu leviora impera patre tuo, qui nobis gravem imposuit servitutem, et paululum de onere subleva, et serviemus tibi ».
05 Qui ait: « Post tres dies revertimini ad me ». Cumque abisset populus,
06 iniit rex Roboam consilium cum senibus, qui steterant coram patre eius Salomone, dum adhuc viveret, dicens: « Quid datis consilii, ut respondeam populo? ».
07 Qui dixerunt ei: « Si placueris populo huic et lenieris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore ».
08 At ille reliquit consilium senum et cum iuvenibus tractare cœpit, qui cum eo nutriti fuerant et erant in comitatu illius.
09 Dixitque ad eos: « Quid vobis videtur, vel respondere quid debemus populo huic, qui dixit mihi: “Subleva iugum, quod imposuit nobis pater tuus”? ».
10 Et responderunt iuvenes, qui nutriti fuerant cum eo, atque dixerunt: « Sic loqueris populo, qui dixit tibi: “Pater tuus aggravavit iugum nostrum, tu subleva”, et sic respondebis eis: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei;
11 pater meus imposuit vobis iugum grave, et ego maius pondus apponam; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam scorpionibus ».
12 Venit ergo Ieroboam et universus populus ad Roboam die tertio, sicut præceperat eis rex dicens: “Revertimini ad me die tertio ».
13 Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum;
14 locutusque est iuxta iuvenum voluntatem: « Pater meus grave vobis imposuit iugum, quod ego gravius faciam. Pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam scorpionibus ».
15 Et non acquievit populi precibus. Erat enim voluntatis Dei, ut compleretur sermo eius, quem locutus fuerat per manum Ahiæ Silonitis ad Ieroboam filium Nabat.
16 Israel autem universus videns quod noluisset eos audire rex, locutus est ad eum: « Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai! Revertere in tabernacula tua, Israel! Tu autem vide domum tuam, David! ». Et abiit Israel in tabernacula sua.
17 Super filios autem Israel, qui habitabant in civitatibus Iudæ, regnavit Roboam.
18 Misitque rex Roboam Adoram, qui præerat servituti, et lapidaverunt eum filii Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Ierusalem.
19 Recessitque Israel a domo David usque ad diem hanc.
 
II Paralipomenon 11 (Nova Vulgata)
01 Venit autem Roboam in Ierusalem et convocavit universam domum Iudæ et Beniamin, centum octoginta milia electorum bellantium, ut dimicaret contra Israel et converteret ad se regnum suum.
02 Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens:
03 « Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iudæ et ad universum Israel, qui est in Iuda et Beniamin:
04 Hæc dicit Dominus: Non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros. Revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate ». Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt nec perrexerunt contra Ieroboam.
05 Habitavit autem Roboam in Ierusalem et ædificavit civitates muratas in Iuda.
06 Exstruxitque Bethlehem et Etam et Thecue,
07 Bethsur quoque et Socho et Odollam
08 necnon Geth et Maresa et Ziph,
09 sed et Aduram et Lachis et Azeca,
10 Saraa quoque et Aialon et Hebron, quæ erant in Iuda et Beniamin civitates munitissimas.
11 Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes ciborumque horrea et olei et vini.
12 Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum firmavitque eas summa diligentia et imperavit super Iudam et Beniamin.
13 Sacerdotes autem et Levitæ, qui erant in universo Israel, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis.
14 Levitæ relinquentes suburbana et possessiones suas transierunt ad Iudam et Ierusalem, eo quod abiecisset eos Ieroboam et posteri eius, ne sacerdotio Domini fungerentur.
15 Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et dæmoniorum vitulorumque, quos fecerat.
16 Sed sequentes eos et de cunctis tribubus Israel quicumque dederant cor suum, ut quærerent Dominum, Deum Israel, venerunt Ierusalem ad immolandum victimas Domino, Deo patrum suorum.
17 Et roboraverunt regnum Iudæ et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos; ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus.
18 Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Ierimoth filii David et Abihail filiæ Eliab filii Isai,
19 quæ peperit ei filios Iehus et Samariam et Zoom.
20 Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quæ peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salomith.
21 Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas; nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta. Et genuit viginti octo filios et sexaginta filias.
22 Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos; ipsum enim regem facere cogitabat.
23 Et sapienter filios suos dispersit in cunctis finibus Iudæ et Beniamin in universis civitatibus muratis. Præbuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores.
 
II Paralipomenon 12 (Nova Vulgata)
01 Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et conforta tum, dereliquit legem Domini, et omnis Israel cum eo.
02 Anno autem quinto regni Roboam ascendit Sesac rex Ægypti in Ierusalem — quia peccaverunt Domino —
03 cum mille ducentis curribus et sexaginta milibus equitum, nec erat numerus vulgi, quod venerat cum eo ex Ægypto, Libyes scilicet et Socciitæ et Æthiopes.
04 Cepitque civitates munitissimas in Iuda et venit usque Ierusalem.
05 Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Iudæ, qui congregati fuerant in Ierusalem fugientes Sesac, dixitque ad eos: « Hæc dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac ».
06 Humiliatique principes Israel et rex dixerunt: « Iustus est Dominus! ».
07 Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam dicens: « Quia humiliati sunt, non disperdam eos daboque eis mox effugium, et non effundetur furor meus super Ierusalem per manum Sesac.
08 Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meæ et servitutis regni terrarum ».
09 Ascendit itaque Sesac rex Ægypti in Ierusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis; omniaque secum tulit et clipeos aureos, quos fecerat Salomon.
10 Pro quibus fecit rex Roboam æneos et tradidit illos principibus cursorum, qui custodiebant vestibulum palatii.
11 Cumque introiret rex domum Domini, veniebant cursores et tollebant eos; iterumque referebant eos ad armamentarium suum.
12 Verumtamen, quia humiliatus est, aversa est ab eo ira Domini, nec deletus est penitus; siquidem et in Iuda inventa sunt opera bona.
13 Confortatus est igitur rex Roboam in Ierusalem atque regnavit. Quadraginta autem et unius anni erat, cum regnare cœpisset, et decem septemque annis regnavit in Ierusalem urbe, quam elegit Dominus, ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israel. Nomenque matris eius Naama Ammanitis.
14 Fecit autem malum et non præparavit cor suum, ut quæreret Dominum.
15 Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in verbis Semeiæ prophetæ et Addo videntis, genealogia quoque et bella, quæ erant inter Roboam et Ieroboam cunctis diebus.
16 Et dormivit Roboam cum patribus suis sepultusque est in civitate David; et regnavit Abia filius eius pro eo.
 
II Paralipomenon 13 (Nova Vulgata)
01 Anno octavo decimo regis Ieroboam regnavit Abia super Iudam.
02 Tribus annis regnavit in Ierusalem. Nomenque matris eius Michaia filia Uriel de Gabaa. Et erat bellum inter Abiam et Ieroboam.
03 Cumque inisset Abia certamen et haberet bellicosissimos viros electorum quadringenta milia, Ieroboam instruxit e contra aciem octingenta milia virorum, qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi.
04 Stetit igitur Abia super montem Semaraim, qui est in monte Ephraim, et ait: « Audi, Ieroboam et omnis Israel:
05 Num ignoratis quod Dominus, Deus Israel, dederit regnum David super Israel in sempiternum, ipsi et filiis eius, pactum salis?
06 Et surrexit Ieroboam filius Nabat servus Salomonis filii David et rebellavit contra dominum suum;
07 congregatique sunt ad eum viri vanissimi, filii Belial, et prævaluerunt contra Roboam filium Salomonis. Porro Roboam erat iuvenis et corde pavido nec potuit resistere eis.
08 Nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini, quod possidet per filios David, habetisque grandem populi multitudinem atque vitulos aureos, quos fecit vobis Ieroboam in deos.
09 Et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas et fecistis vobis sacerdotes sicut populi terrarum. Quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro de bobus et in arietibus septem, fit sacerdos eorum, qui non sunt dii.
10 Noster autem Deus Dominus est, quem non reliquimus; sacerdotesque ministrant Domino de filiis Aaron, et Levitæ sunt in ordine suo.
11 Holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies, mane et vespere, et thymiama aromatum, et proponuntur panes in mensa mundissima. Estque apud nos candelabrum aureum et lucernæ eius, ut accendantur semper ad vesperam; nos quippe custodimus præcepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis.
12 Ergo in exercitu nostro dux Deus est et sacerdotes eius, qui clangunt tubis et resonant contra vos, filii Israel; nolite pugnare contra Dominum, Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit ».
13 Ieroboam autem retro moliebatur insidias, ut venirent post eos, et erant ante Iudam, et insidiæ post eos.
14 Respiciensque Iuda vidit instare bellum ex adverso et post tergum et clamavit ad Dominum, ac sacerdotes tubis canere cœperunt,
15 omnesque viri Iudæ vociferati sunt; et ecce, illis clamantibus, perterruit Deus Ieroboam et omnem Israel coram Abia et Iuda.
16 Fugeruntque filii Israel Iudam, et tradidit eos Deus in manu eorum.
17 Percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna; et corruerunt vulnerati ex Israel quingenta milia virorum fortium.
18 Humiliatique sunt filii Israel in tempore illo, et confortati filii Iudæ, eo quod sperassent in Domino, Deo patrum suorum.
19 Persecutus est autem Abia fugientem Ieroboam et cepit civitates eius Bethel et filias eius et Iesana cum filiabus suis, Ephron quoque et filias eius.
20 Nec invaluit ultra Ieroboam in diebus Abiæ. Quem percussit Dominus, et mortuus est.
21 Abia autem confortatus est et accepit sibi uxores quattuordecim procreavitque viginti duos filios et sedecim filias.
22 Reliqua autem gestorum Abiæ viarumque et sermonum eius scripta sunt in enarratione prophetæ Addo.
23 Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; regnavitque Asa filius eius pro eo. In cuius diebus quievit terra annis decem.
suivant