01 Circa hoc autem tempus Anti ochus secundam profectionem
paravit in Ægyptum.
02 Contigit autem per universam civitatem fere per dies
quadraginta videri per æra equites discurrentes, auratas stolas
habentes et hastas, ad modum cohortium armatos, et gladiorum
evaginationes
03 et turmas equorum per ordinem digestas et congressiones fieri
et decursus utrorumque et scutorum motus et contorum multitudinem et
telorum iactus et aureorum ornamentorum fulgores omnisque generis
loricationes.
04 Quapropter omnes rogabant pro bono factam esse ostensionem.
05 Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset
Antiochus, assumptis Iason non minus mille viris repente aggressus
est civitatem; illis autem, qui erant in muro, compulsis in fugam et
ad ultimum iam apprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem.
06 Iason vero cædes civium suorum perpetrabat nulli parcens, non
intellegens prosperitatem adversum cognatos calamitatem esse maximam,
arbitrans autem hostium et non civium se trophæa constituere.
07 Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum
suarum confusionem adeptus, profugus iterum abiit in Ammanitidem.
08 Ad ultimum igitur malam reversionem sortitus est; conclusus
apud Aretam Arabum tyrannum, fugiens de civitate in civitatem,
expulsus ab omnibus, odiosus ut refuga legum et exsecrabilis ut
patriæ et civium carnifex in Ægyptum extrusus est.
09 Et, qui multos de patria expulerat, peregre periit ad
Lacedæmonios pervectus, quasi pro cognatione habiturus protectionem;
10 et, qui insepultos multos abiecerat, ipse illamentatus
permansit nec exsequiis ullis neque patrio sepulcro participavit.
11 Cum autem nuntia ad regem pervenissent de his, quæ gesta
erant, suspicatus est rex a societate defecturam Iudæam; et ob hoc
profectus ex Ægypto efferatus animo, civitatem quidem armis cepit
12 et iussit militibus interficere occursantes nemini parcendo et
eos, qui in domos ascenderent, trucidare.
13 Fiebant ergo iuvenum ac seniorum cædes, mulierum et natorum
exterminium virginumque et parvulorum neces.
14 Erant autem toto triduo octoginta milia perditi, quadraginta
quidem milia in ipso manuum conflictu; non minus autem quam qui
iugulati fuerant, venumdati sunt.
15 Non contentus autem his, ausus est intrare templum universæ
terræ sanctissimum, ducem habens Menelaum, qui legum et patriæ fuit
proditor,
16 et scelestis manibus sumens sancta vasa et, quæ ab aliis
regibus et civitatibus erant posita ad augmentum et gloriam loci et
honorem, profanis manibus contrectans.
17 Ita extollebatur mente Antiochus non considerans quod propter
peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus; propter
quod accidit circa locum despectio.
18 Alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos,
sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad inspectionem
ærarii, et ipse, mox ut accessisset, confestim flagellatus repulsus
fuisset ab audacia.
19 Verum non propter locum gentem, sed propter gentem locum
Dominus elegit.
20 Ideoque et ipse locus particeps factus populi malorum, postea
factus est socius beneficiorum; et, qui derelictus in ira
Omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum omni
gloria restitutus est.
21 Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo
talentis, velocius Antiochiam regressus est, existimans se præ
superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad ambulandum deducturum
propter mentis elationem.
22 Reliquit autem et præpositos ad affligendam gentem:
Hierosolymis quidem Philippum, genere Phrygem, moribus barbariorem eo
ipso, a quo constitutus est;
23 in Garizim autem Andronicum; præter autem hos Menelaum, qui
gravius quam ceteri imminebat civibus.
24 Misit autem Apollonium Mysarcham cum exercitu — viginti vero
et duo milia virorum — præcipiens omnes perfectæ ætatis interficere,
mulieres autem ac iuniores vendere.
25 Qui cum venisset Hierosolymam et pacificum se simulasset,
quievit usque ad diem sanctum sabbati et, cum comprehenderet feriatos
Iudæos, arma capere suis præcepit;
26 omnesque, qui ad spectaculum processerant, trucidavit et
civitatem cum armatis discurrens ingentem multitudinem peremit.
27 Iudas autem, qui et Maccabæus, decimus factus secesserat in
eremum et ferarum more in montibus vitam cum suis agebat; et feni
cibo vescentes demorabantur, ne participes essent
coinquinationis.
01 Sed non post multum temporis misit rex senem quendam
Atheniensem, qui compelleret Iudæos, ut se transferrent a patriis
legibus et Dei legibus ne uterentur;
02 contaminare etiam, quod in Hierosolymis erat, templum et
cognominare Iovis Olympii, et in Garizim, prout erant hi, qui locum
inhabitabant, Iovis Hospitalis.
03 Pessima autem et universis gravis erat malorum incursio.
04 Nam templum luxuria et comissationibus gentium erat plenum,
scortantium cum meretricibus et in sacratis porticibus mulieribus
adhærentium, insuper et intro inferentium ea, quæ non licebat;
05 altare etiam plenum erat illicitis, quæ legibus prohibebantur.
06 Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies sollemnes
patrii servabantur, nec simpliciter Iudæum se esse quisquam
confitebatur.
07 Ducebantur autem cum amara necessitate per singulos menses in
die natalis regis ad sacrificium et, cum Liberi sacra celebrarentur,
cogebantur hedera coronati pompam Libero celebrare.
08 Decretum autem exiit in proximas Græcorum civitates,
suggerente Ptolemæo, ut pari modo et ipsi adversus Iudæos agerent, ut
sacrificarent;
09 eos autem, qui nollent transire ad instituta Græcorum,
interficerent; erat ergo videre instantem miseriam.
10 Duæ enim mulieres delatæ sunt natos suos circumcidisse; quas
infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem
circumduxissent, per muros præcipitaverunt.
11 Alii vero ad proximas cœuntes speluncas, ut latenter septimam
diem celebrarent, cum indicati essent Philippo, flammis succensi
sunt, eo quod verebantur propter religionem sibimet auxilium ferre
pro claritate sanctissimi diei.
12 Obsecro autem eos, qui hunc librum lecturi sunt, ne
abhorrescant propter adversos casus, sed reputent illas pœnas non ad
interitum, sed ad correptionem esse generis nostri.
13 Etenim multo tempore non sinere eos, qui gerunt impie, sed
statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.
14 Non enim, sicut et in aliis nationibus, Dominus patienter
ferens exspectat, ut eas, cum pervenerint in plenitudinem peccatorum,
puniat, ita et in nobis statuit esse,
15 ne, peccatis nostris in finem devolutis, demum in nos
vindicet;
16 propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet,
corripiens vero per ærumnas populum suum non derelinquit.
17 Sed hæc nobis ad commonitionem dicta sint; paucis autem
veniendum est ad narrationem.
18 Eleazarus quidam, unus de primoribus scribarum, vir iam ætate
provectus et aspectu faciei decorus, aperto ore compellebatur carnem
porcinam manducare.
19 At ille magis cum illustri fama mortem quam cum exsecratione
vitam complectens, voluntarie præibat ad supplicium,
20 exspuens autem, quemadmodum oportet accedere eos, qui
sustinent non admittere illa, quæ non est fas gustare, propter nimium
vivendi amorem.
21 Hi autem, qui iniquo sacrificio præpositi erant, propter
antiquam cum viro amicitiam tollentes eum secreto rogabant, ut
afferret carnes, quibus uti ei liceret quæque ab ipso paratæ essent,
et fingeret se eas manducare, quas rex imperaverat de sacrificii
carnibus,
22 ut hoc facto a morte liberaretur et propter veterem cum illis
amicitiam consequeretur humanitatem.
23 At ille, consilio decoro inito ac digno ætate et senectutis
eminentia et acquisita nobilique canitie atque optima a puero vitæ
disciplina, magis autem sancta et a Deo condita legislatione,
consequenter sententiam ostendit: cito, dicens, dimitterent ad
inferos.
24 « Non enim ætati nostræ dignum est fingere, ut multi
adulescentium arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad
morem alienigenarum
25 et ipsi propter meam simulationem et propter modicum et
pusillum vitæ tempus decipiantur propter me, et exsecrationem atque
maculam meæ senectuti conquiram.
26 Nam etsi in præsenti tempore evasero eam, quæ ex hominibus
est, pœnam, manus tamen Omnipotentis nec vivus nec defunctus
effugiam.
27 Quam ob rem viriliter nunc vita excedendo, senectute quidem
dignus apparebo;
28 adulescentibus autem exemplum forte reliquero, ut prompto
animo ac fortiter pro sacris ac sanctis legibus honesta morte
perfungantur ». Et cum hæc dixisset, confestim ad supplicium
venit;
29 ipsis autem, qui eum ducebant, illam, quam paulo ante
habuerant erga eum benevolentiam, in iram convertentibus, propterea
quod sermones dicti, sicut ipsi arbitrabantur, essent amentia.
30 Cumque cœpisset plagis mori, ingemiscens dixit: « Domino,
qui habet sanctam scientiam, manifestum est quia cum a morte possem
liberari, duros secundum corpus sustineo dolores flagellatus,
secundum animam vero propter ipsius timorem libenter hæc
patior ».
31 Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum iuvenibus,
sed et plurimis ex gente mortem suam ad exemplum fortitudinis et
memoriam virtutis relinquens.
01 Contigit autem et septem fra tres una cum matre apprehen sos
compelli a rege attingere contra fas carnes porcinas, flagris et
nervis cruciatos.
02 Unus autem ex illis exstans prior locutor sic ait: « Quid
es quæsiturus, et quid vis discere a nobis? Parati sumus mori magis
quam patrias leges prævaricari ».
03 Iratus itaque rex iussit sartagines et ollas succendi.
04 Quibus statim succensis, iussit ei, qui prior illorum fuerat
locutus, amputari linguam et, cute capitis abstracta, summas quoque
manus et pedes ei præscindi, ceteris eius fratribus et matre
inspicientibus.
05 Et cum iam per omnia inutilis factus esset, iussit eum igne
admoveri adhuc spirantem et torreri in sartagine. Cum autem vapor
sartaginis diu diffunderetur, ceteri una cum matre invicem se
hortabantur mori fortiter ita dicentes:
06 « Dominus Deus aspicit et veritate in nobis consolatur,
quemadmodum per personam contestantis cantici declaravit Moyses: “Et
in servis suis consolabitur” ».
07 Mortuo itaque illo primo hoc modo, sequentem deducebant ad
illudendum; et cute capitis eius cum capillis abstracta,
interrogabant, si manducaret prius quam toto corpore per membra
singula puniretur.
08 At ille respondens patria voce dixit: « Non
faciam ». Propter quod et iste, sequenti loco, tormenta suscepit
sicut primus.
09 Et in ultimo spiritu constitutus, sic ait: « Tu quidem,
scelestissime, de præsenti vita nos perdis; sed rex mundi defunctos
nos pro suis legibus in æternam vitæ resurrectionem
suscitabit ».
10 Post hunc tertius illudebatur; et linguam postulatus cito
protulit et manus constanter extendit
11 et fortiter ait: « E cælo ista possideo et propter illius
leges hæc ipsa despicio et ab ipso rursus me ea recepturum
spero »,
12 ita ut rex et, qui cum ipso erant, mirarentur adulescentis
animum, quomodo pro nihilo duceret cruciatus.
13 Et hoc ita defuncto, quartum vexabant similiter torquentes;
14 et, cum iam esset ad mortem, sic ait: « Potius est ab
hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso
resuscitandos; tibi enim resurrectio ad vitam non erit ».
15 Et deinceps quintum, cum admovissent, vexabant;
16 at ille respiciens in eum dixit: « Potestatem inter
homines habens, cum sis corruptibilis, facis, quod vis; noli autem
putare genus nostrum a Deo esse derelictum;
17 tu autem patienter sustine et videbis maiestatem virtutis
ipsius, qualiter te et semen tuum torquebit ».
18 Post hunc ducebant sextum, et is mori incipiens ait:
« Noli frustra errare; nos enim propter nosmetipsos hæc patimur
peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis:
19 tu autem ne existimes tibi impune futurum, quod contra Deum
pugnare tentaveris ».
20 Supra modum autem mater mirabilis et bona memoria digna, quæ
pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo
ferebat propter spem, quam in Dominum habebat.
21 Singulos illorum hortabatur voce patria, forti repleta sensu
et femineam cogitationem masculino excitans animo, dicens ad eos:
22 « Nescio qualiter in utero meo apparuistis neque ego
spiritum et vitam donavi vobis et singulorum vestrorum compagem non
sum ego modulata;
23 sed enim mundi creator, qui formavit hominis nativitatem
quique omnium invenit originem, et spiritum et vitam vobis iterum cum
misericordia reddet, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges
eius ».
24 Antiochus autem contemni se arbitratus, simul et exprobrantem
dedignans vocem, cum adhuc adulescentior superesset, non solum verbis
hortabatur, sed et cum iuramento affirmabat se divitem simul et
beatum facturum, translatum a patriis legibus, et amicum habiturum et
officia ei crediturum.
25 Sed ad hæc cum adulescens nequaquam intenderet, vocavit rex
matrem et suadebat ei, ut adulescenti fieret suasor in salutem.
26 Cum autem multis eam verbis esset hortatus, promisit suasuram
se filio.
27 Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum sic ait
patria voce: « Fili, miserere mei, quæ te in utero novem
mensibus portavi et lac triennio dedi et alui et in ætatem istam
perduxi et nutricem me tibi exhibui.
28 Peto, nate, ut aspicias ad cælum et terram et quæ in ipsis
sunt, universa videns intellegas quia non ex his, quæ erant, fecit
illa Deus; et hominum genus ita fit.
29 Ne timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus
suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te
recipiam ».
30 Cum hæc illa adhuc diceret, ait adulescens: « Quem
sustinetis? Non obœdio præcepto regis, sed obtempero præcepto legis,
quæ data est patribus nostris per Moysen.
31 Tu vero, qui inventor omnis malitiæ factus es in Hebræos, non
effugies manus Dei.
32 Nos enim pro peccatis nostris hæc patimur;
33 et si nobis propter increpationem et correptionem ille vivens
Dominus noster modicum iratus est, sed iterum reconciliabitur servis
suis.
34 Tu autem, o sceleste et omnium hominum flagitiosissime, noli
frustra extolli elatus vanis spebus, in filios cæli levata manu;
35 nondum enim omnipotentis atque intuitoris Dei iudicium
effugisti.
36 Nam fratres nostri, modico nunc dolore sustentato, sub Dei
testamentum æternæ vitæ reciderunt; tu vero iudicio Dei iustas
superbiæ tuæ pœnas exsolves.
37 Ego autem, sicut et fratres mei, et corpus et animam trado pro
patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostræ propitium fieri,
teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus;
38 in me vero et in fratribus meis restitit Omnipotentis ira, quæ
super omne genus nostrum iuste superducta est ».
39 Tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius desævit,
indigne ferens se derisum.
40 Et hic itaque mundus obiit per omnia in Domino confidens.
41 Novissima autem post filios et mater consumpta est.
42 Igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis sit
dictum.
01 Iudas vero Maccabæus et, qui cum illo erant, introeuntes
latenter in castella convocabant cognatos; et eos, qui permanserunt
in Iudaismo, assumentes, collegerunt circiter sex milia virorum.
02 Et invocabant Dominum, ut respiceret in populum, qui ab
omnibus calcabatur; et misereretur templo, quod contaminabatur ab
impiis;
03 et misereretur etiam pereunti civitati et incipienti solo
complanari et vocem sanguinis ad se clamantis exaudiret;
04 memoraretur quoque iniquas mortes parvulorum innocentum et
blasphemias nomini suo illatas et indignaretur super his.
05 At Maccabæus, congregata multitudine, intolerabilis iam
gentibus efficiebatur, ira Domini in misericordiam conversa.
06 Et civitates et castella superveniens improvisus succendebat
et opportuna loca occupans non paucos hostium in fugam convertens,
07 maxime noctes in huiusmodi excursus cooperantes captabat. Et
fama virtutis eius ubique diffundebatur.
08 Videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac
frequentius in prosperitatibus procedere, ad Ptolemæum ducem
Cœlesyriæ et Phœnicis scripsit, ut auxilium ferret regis negotiis.
09 At ille velociter sumpsit Nicanorem Patrocli de primoribus
amicis et misit, datis ei de permixtis gentibus armatis non minus
viginti milibus, ut universum Iudæorum genus deleret; adiunxit autem
ei et Gorgiam virum militarem et in bellicis rebus expertum.
10 Constituit autem Nicanor, ut regi tributum, quod Romanis erat
dandum, duo milia talentorum de captivitate Iudæorum suppleret;
11 statimque ad maritimas civitates misit convocans ad cœmptionem
Iudaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento
distracturum, non exspectans vindictam, quæ eum ab Omnipotente esset
consecutura.
12 Iudas autem, ubi comperit de Nicanoris adventu, indicavit his,
qui secum erant, exercitus præsentiam.
13 Ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei iustitiæ in
fugam vertebantur et in alios locos seipsos transferebant;
14 alii vero omnia, quæ eis supererant, vendebant simulque
Dominum deprecabantur, ut eriperet eos, qui ab impio Nicanore, prius
quam comminus venirent, venumdati essent:
15 et si non propter eos, sed tamen propter testamenta ad patres
eorum et propter invocationem sancti et magnifici nominis eius super
ipsos.
16 Convocatis autem Maccabæus sex milibus, qui cum ipso erant,
rogabat ne ab hostibus perterrerentur neque metuerent inique
venientium adversum se gentium multitudinem, sed fortiter
contenderent,
17 ante oculos habentes contumeliam, quæ in locum sanctum ab his
iniuste esset consummata, itemque et ludibrio habitæ civitatis
iniuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa.
18 « Nam illi quidem armis confidunt, ait, simul et audacia;
nos autem in omnipotente Deo, qui potest et venientes adversum nos et
universum mundum uno nutu delere, confidimus ».
19 Cum autem admonuisset eos et de auxiliis, quæ facta sunt erga
parentes, et de illo sub Sennacherib, ut centum octoginta quinque
milia perierunt,
20 et de illo in Babilonia, in prœlio quod eis adversus Galatas
fuit, ut omnes ad rem venerunt, octo milia cum quattuor milibus
Macedonum — Macedonibus hæsitantibus, ipsi octo milia peremerunt
centum viginti milia propter auxilium illis datum de cælo et
beneficia plurima consecuti sunt —;
21 quibus verbis cum eos constantes effecisset et paratos pro
legibus et patria mori, in quattuor quasdam partes exercitum divisit.
22 Constitutis itaque fratribus suis ducibus uniuscuiusque
ordinis, Simone et Iosepho et Ionatha, subiectis unicuique millenis
et quingentenis,
23 insuper et Eleazaro, lecto sancto libro et dato signo
adiutorii Dei, primæ cohortis ipse ductor commisit cum Nicanore.
24 Et facto sibi adiutore Omnipotente, interfecerunt super novem
milia hostium, saucios autem et membris debilitatos maiorem partem
exercitus Nicanoris reddiderunt, omnes vero fugere compulerunt.
25 Pecunias autem eorum, qui ad emptionem illorum advenerant,
abstulerunt et, cum persecuti eos fuissent satis longe, reversi sunt
hora conclusi;
26 nam erat ante sabbatum, quam ob causam non perseveraverunt
insequentes eos.
27 Cum autem ipsorum arma collegissent spoliisque hostes
exuissent, circa sabbatum versabantur impensius benedicentes et
confitentes Domino, qui liberavit eos in isto die misericordiæ
initium constituens in eos.
28 Post sabbatum vero debilitatis et viduis et orphanis portione
de spoliis data, residua ipsi cum pueris partiti sunt.
29 His itaque gestis et communi facta obsecratione, misericordem
Dominum postulabant, ut in finem servis suis reconciliaretur.
30 Et contendentes cum his, qui cum Timotheo et Bacchide erant,
super viginti milia eorum interfecerunt et munitiones excelsas facile
obtinuerunt; et plures prædas diviserunt, æqualiter seipsos
participes cum debilitatis et orphanis et viduis, sed et senioribus
facientes.
31 Et cum arma eorum diligenter collegissent, omnia composuerunt
in locis opportunis; residua vero spolia Hierosolymam detulerunt.
32 Et phylarchen eorum, qui cum Timotheo erant, interfecerunt,
virum scelestissimum, qui in multis Iudæos afflixerat;
33 et cum epinicia agerent in patria, eos, qui sacras ianuas
incenderant, et Callisthenem succenderunt, qui in quoddam domicilium
fugerat; et dignam pro impietate mercedem tulit.
34 Facinorosissimus autem Nicanor, qui mille negotiantes ad
Iudæorum venditionem adduxerat,
35 humiliatus ab his, qui secundum ipsum exsistimabantur exigui
esse, auxilio Domini, deposita veste gloriæ, per mediterranea
fugitivi more solitarius effectus venit Antiochiam, super omnia
prosperatus in interitu exercitus.
36 Et, qui Romanis promiserat se tributum de captivitate
Hierosolymorum redigere, prædicabat propugnatorem habere Iudæos, et
hoc modo invulnerabiles esse, eo quod sequerentur leges ab ipso
constitutas.