01 Fratribus, qui sunt per Ægyp tum, Iudæis salutem dicunt
fratres, qui sunt in Hierosolymis Iudæi et qui in regione Iudææ,
pacem bonam.
02 Et benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui, quod
locutus est ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium;
03 et det vobis cor omnibus, ut colatis eum et faciatis eius
voluntatem corde magno et animo volenti;
04 et adaperiat cor vestrum in lege sua et in præceptis suis et
faciat pacem;
05 et exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos
deserat in tempore malo.
06 Et nunc hic sumus orantes pro vobis.
07 Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Iudæi
scripsimus vobis in tribulatione et impetu, qui supervenit nobis in
istis annis, ex quo recessit Iason et, qui cum eo erant, a sancta
terra et a regno
08 et portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem; et
oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificia et
similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes.
09 Et nunc ut frequentetis dies Scenopegiæ mensis Casleu,
10 anno centesimo octogesimo octavo. Qui sunt Hierosolymis et in
Iudæa, senatusque et Iudas Aristobulo magistro Ptolemæi regis, qui
est de genere christorum sacerdotum, et his, qui in Ægypto sunt,
Iudæis salutem et sanitatem.
11 De magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias agimus
ipsi, utpote qui adversus regem dimicavimus;
12 ipse enim effervere fecit eos, qui pugnaverunt contra sanctam
civitatem.
13 Nam cum in Perside esset dux ipse et qui cum ipso videbatur
esse intolerabilis exercitus, concisi sunt in templo Naneæ, fraude
utentibus sacerdotibus Naneæ.
14 Etenim quasi cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et,
qui cum ipso erant, amici, ut acciperet pecunias multas dotis nomine.
15 Cumque proposuissent eas sacerdotes Naneæ, et ipse cum paucis
ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum; cum intrasset
Antiochus,
16 aperto occulto aditu laquearis, mittentes lapides percusserunt
ducem et diviserunt membratim et, capitibus amputatis, foras
proiecerunt.
17 Per omnia benedictus Deus, qui tradidi
18 Facturi igitur quinta et vicesima die mensis Casleu
purificationem templi, necessarium duximus significare vobis, ut et
vos quoque agatis diem Scenopegiæ et ignis, qui datus est, quando
Nehemias, ædificato templo et altari, obtulit sacrificia.
19 Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes, qui
tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte
absconderunt in cavo putei situm habentis siccum, in quo contutati
sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus.
20 Cum autem præterissent anni multi, et placuit Deo, ut
mitteretur Nehemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum, qui
absconderant, misit ad ignem.
21 Sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem sed aquam
crassam. Et iussit eos haurire et afferre. Utque imposita sunt
sacrificia, iussit sacerdotes Nehemias aspergere aqua et ligna et,
quæ erant superposita.
22 Utque hoc factum est, et tempus transiit, et sol refulsit, qui
prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes
mirarentur.
23 Orationem autem faciebant sacerdotes, dum consummaretur
sacrificium: et sacerdotes et omnes, Ionatha inchoante, ceteris autem
respondentibus ut Nehemias.
24 Erat autem oratio hunc habens modum: « Domine, Domine
Deus, omnium creator, terribilis et fortis, iustus et misericors, qui
solus es rex et bonus,
25 solus præstans, solus iustus et omnipotens et æternus; qui
liberas Israel de omni malo, qui fecisti patres electos et
sanctificasti eos,
26 accipe sacrificium pro universo populo tuo Israel et custodi
partem tuam et sanctifica.
27 Congrega dispersionem nostram, libera eos, qui serviunt
gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia
tu es Deus noster.
28 Afflige opprimentes nos et contumeliam facientes in superbia.
29 Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit
Moyses ».
30 Sacerdotes autem psallebant hymnos.
31 Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua
Nehemias iussit lapides maiores perfundi
32 quod ut factum est, flamma accensa est, sed a lumine, quod
refulsit ex altari, consumpta est.
33 Ut vero manifestata est res, et renuntiatum est regi Persarum
quod in loco, in quo ignem absconderant hi, qui translati fuerant,
sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias et, qui cum eo erant,
purificaverunt ea, quæ essent sacrificii,
34 circumsæpiens autem rex et rem diligenter examinans, templum
fecit.
35 Et quibus gratificabatur rex, multa dona accipiebat et
tribuebat.
36 Appellaverunt autem, qui cum Nehemia erant, hunc locum
Nephthar, quod interpretatur Purificatio; vocatur autem apud plures
Nephthai.
01 Invenitur autem in descriptionibus quod Ieremias propheta
iussit eos ignem accipere, qui transmigrabant, ut significatum est,
02 et ut mandavit propheta transmigratis dans illis legem, ne
obliviscerentur præcepta Domini et ut non exerrarent mentibus
videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum.
03 Et alia huiusmodi dicens hortabatur, ne legem amoverent a
corde suo.
04 Erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam
iussit propheta, divino responso ad se facto, comitari secum,
usquequo exiit in montem, in quo Moyses ascendit et vidit Dei
hereditatem.
05 Et veniens Ieremias invenit domum speluncæ; et tabernaculum et
arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit.
06 Et accesserunt quidam ex his, qui simul sequebantur, ut
notarent viam, et non potuerunt invenire.
07 Ut autem cognovit Ieremias, culpans illos dixit quod ignotus
erit locus, donec congreget Deus congregationem populi et
misericordia fiat;
08 et tunc Dominus ostendet hæc, et apparebit maiestas Domini, et
nubes erit, sicut et sub Moyse manifestabatur, sicut et Salomon
petiit, ut locus sanctificaretur magnifice.
09 Manifestabatur autem et ut sapientiam habens obtulit
sacrificium dedicationis et consummationis templi.
10 Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de cælo
et consumpsit sacrificia, sic et Salomon oravit, et descendit ignis
de cælo et consumpsit holocausta.
11 Et dixit Moyses: « Eo quod non sit comestum, quod erat
pro peccato, consumptum est ».
12 Similiter et Salomon octo dies celebravit.
13 Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis secundum
Nehemiam hæc eadem, et ut construens bibliothecam congregavit libros
de regibus et prophetis et libros David et epistulas regum de
donariis.
14 Similiter autem et Iudas ea, quæ deciderant per bellum, quod
nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos.
15 Si ergo desideratis hæc, mittite, qui perferant vobis.
16 Acturi itaque purificationem, scripsimus vobis; bene ergo
facietis, si egeritis hos dies.
17 Deus autem, qui liberavit universum populum suum et reddidit
hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem,
18 sicut promisit in lege. Speramus enim in Deo quod cito nostri
miserebitur et congregabit de sub cælo in locum sanctum; eripuit enim
nos de magnis periculis et locum purgavit.
19 De Iuda vero Maccabæo et fratribus eius et de templi magni
purificatione et de aræ dedicatione,
20 sed et de prœliis, quæ pertinent ad Antiochum Epiphanem et
filium eius Eupatorem,
21 et de illuminationibus, quæ de cælo factæ sunt ad eos, qui
generose pro Iudaismo fortiter fecerunt, ita ut universam regionem,
cum pauci essent, vindicarent et barbaram multitudinem fugarent
22 et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem
liberarent et leges, quæ futurum erat ut abolerentur, restituerentur,
Domino cum omni clementia propitio facto illis,
23 quæ omnia ab Iasone Cyrenæo quinque libris declarata sunt,
tentavimus nos uno volumine breviare.
24 Considerantes enim multitudinem numerorum et difficultatem,
quæ adest volentibus aggredi narrationes historiarum propter
multitudinem rerum,
25 curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio,
studiosis vero, ut facilius possint memoriæ commendare, omnibus autem
legentibus utilitas conferatur.
26 Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa
suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum
et sudoris assumpsimus.
27 Sicut præparanti convivium et quærenti aliorum utilitatem non
facile est, tamen propter multorum gratiam libenter laborem
sustinebimus,
28 accurate quidem de singulis elaborare auctori concedentes,
ipsi autem persequi datam formam brevitati studentes.
29 Sicut enim novæ domus architecto de universa structura
curandum est, ei vero, qui inurere et pingere curat, quæ apta sunt ad
ornatum exquirenda sunt, ita æstimo et in nobis.
30 Inire quidem et deambulacrum facere verborum et curiosius
partes singulas quasque disquirere historiæ congruit auctori;
31 brevitatem vero dictionis sectari et exsecutionem rerum vitare
brevianti concedendum est.
32 Hinc ergo narrationem incipiemus, prædictis tantulo subiuncto;
stultum etenim est ante historiam efffluere, ipsam autem historiam
concidere.
01 Cum sancta civitas habitaretur cum omni pace, et leges quam
optime custodirentur propter Oniæ pontificis pietatem et odium
malitiæ,
02 fiebat ut et ipsi reges locum honorarent et templum maximis
muneribus illustrarent,
03 ita ut Seleucus quoque Asiæ rex de redditibus suis præstaret
omnes sumptus ad ministeria sacrificiorum pertinentes.
04 Simon autem de tribu Belgæ præpositus templi constitutus
dissentiebat a principe sacerdotum de dispensatione in civitate.
05 Et cum vincere Oniam non posset, venit ad Apollonium Tharseæ
filium, qui eo tempore erat dux Cœlesyriæ et Phœnicis,
06 et nuntiavit pecuniis inenarrabilibus plenum esse ærarium
Hierosolymis, ita ut multitudo vectigalium innumerabilis esset et ea
non pertinere ad rationem sacrificiorum; esse autem possibile sub
potestate regis hæc cadere.
07 Collocutus autem Apollonius cum rege, de indicatis sibi
pecuniis aperuit; at ille vocans Heliodorum, qui erat super negotia,
misit datis mandatis, ut prædictam pecuniam transportaret.
08 Statimque Heliodorus iter est aggressus, specie quidem quasi
per Cœlesyriam et Phœnicen civitates esset peragraturus, re vera
autem regis propositum perfecturus.
09 Sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote
civitatis esset exceptus, narravit de dato indicio, et cuius rei
gratia adesset aperuit; interrogabat autem, si vere hæc ita essent.
10 Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse viduarum et
pupillorum;
11 quædam vero esse Hircani Thobiæ, viri valde eminentis, non
sicut detulerat obtrectans impius Simon; universa autem argenti
talenta esse quadringenta et auri ducenta;
12 decipi vero eos, qui credidissent loci sanctitati et honorati
per universum mundum templi venerationi inviolabili tutelæ, omnino
impossibile esse.
13 At ille, pro his, quæ habebat, mandatis a rege, omnino dicebat
in regium fiscum ea esse deferenda.
14 Constituta autem die, intrabat de his visitationem
ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio.
15 Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus
iactaverunt se et invocabant in cælum eum, qui de deposito legem
posuit, ut his, qui deposuerant, ea salva custodiret.
16 Erat autem, ut qui videret summi sacerdotis vultum, mente
vulneraretur; facies enim et color immutatus declarabat internum
animi dolorem.
17 Circumfusus enim erat metus quidam viro, et horror corporis,
unde manifestus aspicientibus dolor instans cordi efficiebatur.
18 Alii autem de domibus gregatim prosiliebant ad publicam
supplicationem, pro eo quod in contemptum locus esset venturus.
19 Accinctæque mulieres ciliciis sub mammis per vias confluebant;
sed et virgines, quæ conclusæ erant, aliæ quidem procurrebant ad
ianuas, aliæ autem ad muros, quædam vero per fenestras aspiciebant;
20 universæ autem protendentes manus in cælum deprecabantur.
21 Erat enim misereri commixtæ multitudinis prostrationem et
summi sacerdotis in magna agonia constituti exspectationem.
22 Et hi quidem invocabant omnipotentem Dominum, ut credita salva
his, qui crediderant, conservaret cum omni tutela.
23 Heliodorus autem, quod fuerat decretum, perficiebat.
24 Eodem loco, ipso cum satellitibus circa ærarium præsente,
spirituum et omnis potestatis Dominus magnam fecit ostensionem, ita
ut omnes, qui ausi fuerant convenire, perterriti virtute Dei in
dissolutionem et formidinem converterentur.
25 Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem et
optimo operimento adornatus; isque cum impetu invectus Heliodoro
priores calces impegit; qui autem supersedebat, videbatur arma habere
aurea.
26 Alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori, optimi
gloria speciosique amictu, qui etiam circumsteterunt eum et ex
utraque parte flagellabant sine intermissione multas inferentes ei
plagas.
27 Subito autem concidit in terram; eumque multa caligine
circumfusum rapuerunt atque in sellam gestatoriam imposuerunt;
28 et eum, qui cum multis cursoribus et satellitibus prædictum
ingressus erat ærarium, portabant carentem auxilio ex armis
constitutum, manifeste Dei virtutem cognoscentem.
29 Et ille quidem per divinam virtutem iacebat mutus atque omni
spe et salute privatus;
30 hi autem Dominum benedicebant, qui magnificabat locum suum; et
templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente
omnipotente Domino, gaudio et lætitia impletum est.
31 Confestim vero ex amicis Heliodori quidam rogabant Oniam, ut
invocaret Altissimum, ut vitam donaret ei, qui prorsus in supremo
spiritu erat constitutus.
32 Suspectus autem factus summus sacerdos, ne forte rex
opinaretur malitiam aliquam ex Iudæis circa Heliodorum consummatam,
obtulit hostiam pro salute viri.
33 Cumque summus sacerdos litationem perficeret, iidem iuvenes
rursus apparuerunt Heliodoro eisdem vestibus amicti et astantes
dixerunt: « Oniæ summo sacerdoti multas gratias age, nam propter
eum Dominus tibi vitam donavit;
34 tu autem a cælo flagellatus nuntia omnibus magnam Dei
potestatem ». Et his dictis, non comparuerunt.
35 Heliodorus autem, hostia Domino oblata et votis magnis
promissis ei, qui vivere concessit, et Oniam acceptum habens cum
exercitu repedavit ad regem;
36 testabatur autem omnibus ea, quæ sub oculis suis viderat,
opera maximi Dei.
37 Cum autem rex interrogasset Heliodorum, quis esset aptus adhuc
semel Hierosolymam mitti, ait:
38 « Si quem habes hostem aut rerum insidiatorem, mitte eum
illuc et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit, eo quod in loco
sit vere Dei quædam virtus;
39 nam ipse, qui habet in cælis habitationem, visitator et
adiutor est loci illius et venientes ad malefaciendum percutit ac
perdit ».
40 Igitur de Heliodoro et ærarii custodia ita res
processerunt.
01 Simon autem prædictus, qui pecuniarum et patriæ delator
exstitit, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum
instigasset et malorum auctor fuisset;
02 benefactoremque civitatis et curatorem gentis suæ et
æmulatorem legum audebat insidiatorem rerum dicere.
03 Sed cum inimicitia in tantum procederet, ut etiam per quendam
eorum, qui a Simone probati essent, homicidia fierent,
04 considerans Onias periculum contentionis et Apollonium
Menesthei, ducem Cœlesyriæ et Phœnicis, augentem malitiam Simonis,
05 ad regem se contulit, non ut civium accusator, sed quod utile
esset in commune et singulariter universæ multitudinis prospiciens.
06 Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem
adhuc rebus obtingere, nec Simonem cessaturum a stultitia.
07 Sed post Seleuci vitæ excessum, cum suscepisset regnum
Antiochus, qui Epiphanes appellabatur, ambiebat Iason frater Oniæ
summum sacerdotium,
08 promittens regi per interpellationem argenti talenta trecenta
sexaginta et ex reditu quodam alio talenta octoginta;
09 super hæc autem promittebat et alia centum quinquaginta se
perscripturum, si concederetur per potestatem eius gymnasium et
ephebiam sibi constituere et eos, qui in Hierosolymis erant,
Antiochenos scribere.
10 Quod cum rex annuisset, et obtinuisset principatum, statim ad
Græcam consuetudinem contribules suos transferre cœpit.
11 Et, amotis his, quæ humanitatis causa Iudæis a regibus fuerant
constituta per Ioannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia
et societate functus est legatione, et legitima civium iura
destituens, pravos mores innovabat.
12 Prompte enim sub ipsa arce gymnasium constituit et optimos
quosque epheborum subigens sub petasum ducebat.
13 Erat autem sic culmen quoddam Græcæ conversationis et
profectus alienigenarum moris, propter impii et non summi sacerdotis
Iasonis inauditam contaminationem,
14 ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti essent,
sed contempto templo et sacrificiis neglectis, festinarent participes
fieri iniquæ in palæstra præbitionis post disci provocationem
15 et patrios quidem honores nihil habentes, Græcas autem glorias
optimas æstimantes.
16 Quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et quorum
instituta æmulabantur ac per omnia consimiles esse cupiebant, hos
hostes et ultores habuerunt.
17 In leges enim divinas impie agere non est facile, sed hæc
tempus sequens declarabit.
18 Cum autem quinquennalis agon Tyri celebraretur, et rex præsens
esset,
19 misit Iason facinorosus ab Hierosolymis spectatores
Antiochenses portantes argenti drachmas trecentas in sacrificium
Herculis; quas etiam postulaverunt hi, qui asportaverant, ne in
sacrificium erogarentur, quia non oporteret, sed in alium sumptum eas
deputari.
20 Sed hæc ceciderunt: propter illum quidem, qui miserat, in
sacrificium Herculis; propter eos autem, qui afferebant, in fabricam
triremium.
21 Misso autem in Ægyptum Apollonio Menesthei filio propter
ascensum ad solium Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus
alienum se ab illius negotiis effectum, propriæ securitati consuluit;
inde cum Ioppen venisset, se contulit Hierosolymam.
22 Et magnifice ab Iasone et civitate susceptus, cum facularum
luminibus et acclamationibus introductus est; deinde sic in Phœnicen
exercitum convertit.
23 Et post triennii tempus misit Iason Menelaum supradicti
Simonis fratrem portantem pecunias regi et de negotiis necessariis
commonitiones perlaturum.
24 At ille commendatus regi, cum se magnificasset facie
potestatis, in semetipsum contulit summum sacerdotium superponens
Iasoni talenta argenti trecenta;
25 acceptisque regiis mandatis, venit nihil quidem gerens dignum
sacerdotio, animos vero crudelis tyranni et feræ barbaræ iram habens.
26 Et Iason quidem, qui proprium fratrem circumvenerat, ipse
circumventus ab alio profugus in Ammanitem expulsus est regionem.
27 Menelaus autem principatum quidem obtinuit; de pecuniis vero
regi promissis nihil debite agebat,
28 cum vero exactionem faceret Sostratus, qui arci erat
præpositus, nam ad hunc exactio vectigalium pertinebat. Quam ob
causam utrique a rege sunt advocati;
29 et Menelaus quidem reliquit summi sacerdotii successorem
Lysimachum fratrem suum, Sostratus autem Cratetem, qui præerat
Cypriis.
30 Talibus autem constitutis, contigit Tarsenses et Mallotas
seditionem movere, eo quod Antiochidi, regis concubinæ, dono essent
dati.
31 Festinanter itaque rex venit sedare illos, relicto suffecto
uno ex iis in dignitate constitutis Andronico.
32 Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea
quædam vasa e templo furatus donavit Andronico; et alia vendiderat
Tyri et per vicinas civitates.
33 Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in
loco tuto se continens in Daphne secus Antiochiam.
34 Unde Menelaus seorsum apprehendens Andronicum rogabat, ut
Oniam interficeret. At vero ille, cum venisset ad Oniam et cum fidem
dolo dedisset ac dexteram accepisset dedissetque cum iureiurando,
quamvis esset ei suspectus, suasit de asylo procedere, quem statim
peremit, non veritus iustitiam.
35 Ob quam causam non solum Iudæi, sed multi quoque ex aliis
nationibus indignabantur et moleste ferebant de nece viri iniusta.
36 Sed regressum regem de Ciliciæ locis interpellabant, qui erant
per civitatem Iudæi, simul et Græcis scelus conquerentibus, de eo
quod sine ratione Onias interfectus esset.
37 Contristatus itaque animo Antiochus et flexus ad misericordiam
lacrimas fudit, propter defuncti sobrietatem et multam modestiam;
38 accensusque animis, confestim ablata Andronici purpura ac
tunicis eius discissis, circumduxit per totam civitatem usque ad
eundem locum, in quo in Oniam impietatem commiserat, atque illic
sacrilegum interfectorem e mundo sustulit, Domino illi condignam
retribuente pœnam.
39 Multis autem sacrilegiis per civitatem a Lysimacho commissis
Menelai consilio, et divulgata foris fama, congregata est multitudo
adversum Lysimachum, vasis aureis iam multis dissipatis.
40 Turbis autem insurgentibus et ira repletis, Lysimachus,
armatis fere tribus milibus, iniquis manibus cœpit, duce quodam
Aurano, ætate non minus ac dementia provecto.
41 Sed ut intellexerunt conatum Lymachi, alii lapides, alii
fustes validos arripuere, quidam vero ex adiacente cinere manu
apprehenderunt et mixtim iecerunt in eos, qui circa Lysimachum erant.
42 Quam ob causam multos quidem vulneraverunt, quosdam autem et
prostraverunt, omnes vero in fugam compulerunt; ipsum vero sacrilegum
secus ærarium interfecerunt.
43 De his ergo cœpit iudicium adversus Menelaum agitari.
44 Et cum venisset rex Tyrum, apud ipsum causam egerunt missi
tres viri a senatu.
45 Et cum iam superaretur Menelaus, promisit Ptolemæo Dorymenis
multas pecunias ad suadendum regi.
46 Unde Ptolemæus, excipiens seorsum in quoddam atrium columnatum
quasi refrigerandi gratia regem, deduxit a sententia.
47 Et Menelaum quidem universæ malitiæ reum criminibus absolvit;
miseros autem, qui etiam si apud Scythas causam dixissent, innocentes
iudicarentur, hos morte damnavit.
48 Cito ergo iniustam pœnam dederunt, qui pro civitate et populo
et sacris vasis causam prosecuti sunt.
49 Quam ob rem Tyrii quoque in malefactum indignati, quæque ad
sepulturam eorum necessaria essent, magno sumptu præstiterunt.
50 Menelaus autem propter eorum, qui in potentia erant, avaritiam
permanebat in potestate, crescens in malitia magnus civium insidiator
constitutus.