Ressources Catholiques Bible

précédent
 
I Maccabæ 15 (Nova Vulgata)
01 Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudæorum et universæ genti,
02 et erant continentes hunc modum: « Rex Antiochus Simoni sacerdoti magno et gentis principi et genti Iudæorum salutem.
03 Quoniam quidam pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vindicare regnum, ut restituam illud, sicut erat antea, delectumque feci multitudinis exercitus et feci naves bellicas;
04 volo autem procedere per regionem, ut ulciscar in eos, qui corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates multas in regno meo.
05 Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me reges, et quæcumque alia dona remiserunt tibi.
06 Et permisi tibi facere monetam propriam numisma regioni tuæ;
07 Ierusalem autem et sancta esse libera, et omnia arma, quæ fabricatus es, et præsidia, quæ construxisti, quæ tenes, maneant tibi;
08 et omne debitum regis, et quæ futura sunt regi ex hoc et in totum tempus, remittantur tibi.
09 Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra ».
10 Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone.
11 Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens, quæ est ad mare;
12 sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus.
13 Et applicuit Antiochus ad Doram cum centum viginti milibus virorum belligeratorum et octo milibus equitum
14 et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt; et vexabat civitatem a terra et mari et neminem sinebat ingredi vel egredi.
15 Venit autem Numenius et, qui cum eo fuerant, ab urbe Roma habentes epistulas regibus et regionibus scriptas, in quibus continebantur hæc:
16 “Lucius consul Romanorum Ptolemæo regi salutem.
17 Legati Iudæorum venerunt ad nos amici nostri et socii renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudæorum.
18 Attulerunt autem et clipeum aureum minarum mille.
19 Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non exquirant illis mala neque impugnent eos et civitates eorum et regionem eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos.
20 Visum autem est nobis accipere ab eis clipeum.
21 Si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam ».
22 Hæc eadem scripsit Demetrio regi et Attalo et Ariarathæ et Arsacæ
23 et in omnes regiones et Sampsacæ et Spartiatis et in Delum et in Myndum et in Sicyonem et in Carida et in Samum et in Pamphyliam et in Lyciam et in Alicarnassum et in Rhodum et in Phaselidam et in Cho et in Siden et in Aradon et in Gortynam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen.
24 Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum et populo Iudæorum.
25 Antiochus autem rex applicuit castra in Doram in secunda die admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryphonem, ne exiret aut introiret.
26 Et misit ad eum Simon duo milia virorum electorum in auxilium et argentum et aurum et vasa copiosa.
27 Et noluit ea accipere, sed rupit omnia, quæ pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo.
28 Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso dicens: « Vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem, quæ est in Ierusalem, civitates regni mei;
29 fines earum desolastis et fecistis plagam magnam in terra et dominati estis per loca multa in regno meo.
30 Nunc ergo tradite civitates, quas occupastis, et tributa locorum, in quibus dominati estis extra fines Iudææ;
31 sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta; sin autem, veniemus et expugnabimus vos”.
32 Et venit Athenobius amicus regis in Ierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et apparatum copiosum et obstupuit et rettulit ei verba regis.
33 Et respondit ei Simon et dixit ei: « Neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum, quæ iniuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est.
34 Nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum;
35 nam de Ioppe et Gazara, quæ expostulas, ipsæ faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra: horum damus talenta centum ». Et non respondit ei verbum.
36 Reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa, quæ vidit; et iratus est rex ira magna.
37 Tryphon autem ascendit in navem et fugit in Orthosiam.
38 Et constituit rex Cendebæum ducem maritimum et exercitum peditum et equitum dedit illi;
39 et mandavit illi movere castra contra faciem Iudææ et mandavit ei ædificare Cedron et obstruere portas civitatis et ut debellaret populum. Rex autem persequebatur Tryphonem.
40 Et pervenit Cendebæus Iamniam et cœpit irritare plebem et conculcare Iudæam et captivare populum et interficere.
41 Et ædificavit Cedron et collocavit illic equites et exercitum, ut egressi perambularent vias Iudææ, sicut constituit ei rex.
 
I Maccabæ 16 (Nova Vulgata)
01 Et ascendit Ioannes de Gazaris et nuntiavit Simoni patri suo, quæ fecit Cendebæus.
02 Et vocavit Simon duos filios seniores, Iudam et Ioannem, et ait illis: « Ego et fratres mei et domus patris mei expugnavimus hostes Israel ab adulescentia usque in hunc diem, et prosperatum est in manibus nostris liberare Israel sæpius.
03 Nunc autem senui, vos autem in misericordia sufficientes estis in annis; estote loco meo et fratris mei et egressi pugnate pro gente nostra; auxilium vero de cælo vobiscum sit ».
04 Et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum et equites; et profecti sunt ad Cendebæum et dormierunt in Modin
05 et surrexerunt mane et abierunt in campum. Et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum, et fluvius torrens erat inter medium ipsorum.
06 Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem; et transfretavit primus, et viderunt eum viri et transierunt post eum.
07 Et divisit populum, et equites in medio peditum; erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis.
08 Et exclamaverunt tubis, et in fugam conversus est Cendebæus et castra eius, et ceciderunt ex eis multi vulnerati; residui autem in munitionem fugerunt.
09 Tunc vulneratus est Iudas frater Ioannis; Ioannes autem insecutus est eos, donec venit Cedron, quam ædificavit.
10 Et fugerunt usque ad turres, quæ erant in agris Azoti, et succendit eas igni; et ceciderunt ex illis duo milia virorum. Et reversus est in Iudæam in pace.
11 Et Ptolemæus filius Abubi constitutus erat dux in campo Iericho et habebat argentum et aurum multum;
12 erat enim gener summi sacerdotis.
13 Et exaltatum est cor eius, et volebat obtinere regionem et cogitabat dolum adversus Simonem et filios eius, ut tolleret eos.
14 Simon autem perambulans civitates, quæ erant in regione, et sollicitudinem gerens earum descendit in Iericho ipse et Matthathias et Iudas filii eius, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo, hic est mensis Sabath.
15 Et suscepit eos filius Abubi in munitiunculam, quæ vocatur Doc, cum dolo, quam ædificavit; et fecit eis convivium magnum et abscondit illic viros.
16 Et, cum inebriatus esset Simon et filii eius, surrexit Ptolemæus cum suis et sumpserunt arma sua et intraverunt in convivium et occiderunt eum et duos filios eius et quosdam pueros eius.
17 Et fecit deceptionem magnam et reddidit mala pro bonis.
18 Et scripsit hæc Ptolemæus et misit regi, ut mitteret ei exercitum in auxilium et traderet ei civitates et regionem.
19 Et misit alios in Gazaram tollere Ioannem; et tribunis misit epistulas, ut venirent ad se, et daret eis argentum et aurum et dona.
20 Et alios misit occupare Ierusalem et montem templi.
21 Et præcurrens quidam nuntiavit Ioanni in Gazara quia periit pater eius et fratres eius et quia: « Misit te quoque interfici ».
22 Ut audivit autem, vehementer expavit et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos; cognovit enim quia quærebant eum perdere.
23 Et cetera sermonum Ioannis et bellorum eius et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et ædificii murorum, quos exstruxit, et rerum gestarum eius,
24 ecce hæc scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum.
suivant