01 Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, sanctis,
qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu:
02 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
03 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui
benedixit nos in omni benedictione spiritali in cælestibus in
Christo,
04 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus
sancti et immaculati in conspectu eius in caritate;
05 qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum
Christum in ipsum, secundum beneplacitum voluntatis suæ,
06 in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in
Dilecto,
07 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem
peccatorum, secundum divitias gratiæ eius,
08 quam superabundare fecit in nobis in omni sapientia et
prudentia,
09 notum faciens nobis mysterium voluntatis suæ, secundum
beneplacitum eius, quod proposuit in eo,
10 in dispensationem plenitudinis temporum: recapitulare omnia in
Christo, quæ in cælis et quæ in terra, in ipso;
11 in quo etiam sorte vocati sumus, prædestinati secundum
propositum eius, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis
suæ,
12 ut simus in laudem gloriæ eius, qui ante speravimus in
Christo;
13 in quo et vos cum audissetis verbum veritatis, evangelium
salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu
promissionis Sancto,
14 qui est arrabo hereditatis nostræ in redemptionem
acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.
15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino
Iesu, et dilectionem in omnes sanctos,
16 non cesso gratias agens pro vobis memoriam faciens in
orationibus meis,
17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi, Pater gloriæ, det vobis
Spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione eius,
18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes
vocationis eius, quæ divitiæ gloriæ hereditatis eius in sanctis,
19 et quæ sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui
credimus, secundum operationem potentiæ virtutis eius,
20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis et
constituens ad dexteram suam in cælestibus
21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et
dominationem et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo
sed et in futuro;
22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra
omnia ecclesiæ,
23 quæ est corpus ipsius, plenitudo eius, qui omnia in omnibus
adimpletur.
01 Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris,
02 in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi huius,
secundum principem potestatis æris, spiritus, qui nunc operatur in
filios diffidentiæ;
03 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in
concupiscentiis carnis nostræ, facientes voluntates carnis et
cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri.
04 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam
caritatem suam, qua dilexit nos,
05 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo —
gratia estis salvati —
06 et conresuscitavit et consedere fecit in cælestibus in Christo
Iesu,
07 ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias
gratiæ suæ in bonitate super nos in Christo Iesu.
08 Gratia enim estis salvati per fidem; et hoc non ex vobis, Dei
donum est:
09 non ex operibus, ut ne quis glorietur.
10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in opera
bona, quæ præparavit Deus, ut in illis ambulemus.
11 Propter quod memores estote, quod aliquando vos gentes in
carne, qui dicimini præputium ab ea, quæ dicitur circumcisio in carne
manufacta,
12 quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a
conversatione Israel et extranei testamentorum promissionis, spem non
habentes et sine Deo in mundo.
13 Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe,
facti estis prope in sanguine Christi.
14 Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium
parietem maceriæ solvit, inimicitiam, in carne sua,
15 legem mandatorum in decretis evacuans, ut duos condat in
semetipso in unum novum hominem, faciens pacem,
16 et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem,
interficiens inimicitiam in semetipso.
17 Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et
pacem his, qui prope;
18 quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad
Patrem.
19 Ergo iam non estis extranei et advenæ, sed estis concives
sanctorum et domestici Dei,
20 superædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum,
ipso summo angulari lapide Christo Iesu,
21 in quo omnis ædificatio compacta crescit in templum sanctum in
Domino,
22 in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.
01 Huius rei gratia, ego Paulus, vinctus Christi Iesu pro vobis
gentibus —
02 si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi
pro vobis,
03 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est mysterium,
sicut supra scripsi in brevi,
04 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in
mysterio Christi,
05 quod aliis generationibus non innotuit filiis hominum, sicuti
nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu,
06 esse gentes coheredes et concorporales et comparticipes
promissionis in Christo Iesu per evangelium,
07 cuius factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data
est mihi secundum operationem virtutis eius.
08 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc: gentibus
evangelizare investigabiles divitias Christi
09 et illuminare omnes, quæ sit dispensatio mysterii absconditi a
sæculis in Deo, qui omnia creavit,
10 ut innotescat nunc principatibus et potestatibus in cælestibus
per ecclesiam multiformis sapientia Dei,
11 secundum propositum sæculorum, quod fecit in Christo Iesu
Domino nostro,
12 in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem
eius.
13 Propter quod peto, ne deficiatis in tribulationibus meis pro
vobis, quæ est gloria vestra.
14 Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem,
15 ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur,
16 ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ virtute corroborari
per Spiritum eius in interiorem hominem,
17 habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in caritate
radicati et fundati,
18 ut valeatis comprehendere cum omnibus sanctis quæ sit latitudo
et longitudo et sublimitas et profundum,
19 scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut
impleamini in omnem plenitudinem Dei.
20 Ei autem, qui potens est supra omnia facere superabundanter
quam petimus aut intellegimus, secundum virtutem, quæ operatur in
nobis,
21 ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes
generationes sæculi sæculorum. Amen.
01 Obsecro itaque vos ego, vinctus in Domino, ut digne ambuletis
vocatione, qua vocati estis,
02 cum omni humilitate et mansuetudine, cum longanimitate,
supportantes invicem in caritate,
03 solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis;
04 unum corpus et unus Spiritus, sicut et vocati estis in una spe
vocationis vestræ;
05 unus Dominus, una fides, unum baptisma;
06 unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in
omnibus.
07 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram
donationis Christi.
08 Propter quod dicit: « Ascendens in altum
captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus ».
09 Illud autem « ascendit » quid est, nisi quia et
descendit in inferiores partes terræ?
10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut
impleret omnia.
11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem
prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores
12 ad instructionem sanctorum in opus ministerii, in
ædificationem corporis Christi,
13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii
Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi,
14 ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumacti omni vento
doctrinæ in fallacia hominum, in astutia ad circumventionem erroris;
15 veritatem autem facientes in caritate crescamus in illum per
omnia, qui est caput Christus,
16 ex quo totum corpus compactum et conexum per omnem iuncturam
subministrationis secundum operationem in mensura uniuscuiusque
partis augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate.
17 Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut iam non ambuletis,
sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui
18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei
propter ignorantiam, quæ est in illis propter cæcitatem cordis
ipsorum;
19 qui indolentes semetipsos tradiderunt impudicitiæ in
operationem immunditiæ omnis in avaritia.
20 Vos autem non ita didicistis Christum,
21 si tamen illum audistis et in ipso edocti estis, sicut est
veritas in Iesu:
22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem
hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris,
23 renovari autem spiritu mentis vestræ
24 et induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in
iustitia et sanctitate veritatis.
25 Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem
unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra.
26 Irascimini et nolite peccare; sol non occidat super iracundiam
vestram,
27 et nolite locum dare Diabolo.
28 Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando
manibus bonum, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis
bonus ad ædificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus.
30 Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati
estis in diem redemptionis.
31 Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia
tollatur a vobis cum omni malitia.
32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem,
sicut et Deus in Christo donavit vobis.
01 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,
02 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et
tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem
suavitatis.
03 Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec
nominetur in vobis, sicut decet sanctos,
04 et turpitudo et stultiloquium aut scurrilitas, quæ non decent,
sed magis gratiarum actio.
05 Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut
immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in
regno Christi et Dei.
06 Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter hæc enim venit ira
Dei in filios diffidentiæ.
07 Nolite ergo effici comparticipes eorum;
08 eratis enim aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino. Ut
filii lucis ambulate
09 — fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et
veritate —
10 probantes quid sit beneplacitum Domino;
11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis
autem et redarguite;
12 quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere;
13 omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur,
14 omne enim, quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit:
« Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te
Christus ».
15 Videte itaque caute quomodo ambuletis, non quasi insipientes
sed ut sapientes,
16 redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intellegite, quæ sit
voluntas Domini.
18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini
Spiritu
19 loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis
spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino.
20 Gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri
Iesu Christi Deo et Patri,
21 subiecti invicem in timore Christi.
22 Mulieres viris suis sicut Domino,
23 quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est
ecclesiæ, ipse salvator corporis.
24 Sed ut ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris in
omnibus.
25 Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et
seipsum tradidit pro ea,
26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquæ in verbo,
27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem
maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et
immaculata.
28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui
suam uxorem diligit, seipsum diligit;
29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet
eam sicut et Christus ecclesiam,
30 quia membra sumus corporis eius.
31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhærebit uxori
suæ, et erunt duo in carne una.
32 Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et
ecclesia!
33 Verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut
seipsum diligat; uxor autem timeat virum.
01 Filii, obœdite parentibus vestris in Domino; hoc enim est
iustum.
02 Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum cum
promissione,
03 ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.
04 Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed
educate illos in disciplina et correptione Domini.
05 Servi, obœdite dominis carnalibus cum timore et tremore, in
simplicitate cordis vestri, sicut Christo;
06 non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut
servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo;
07 cum bona voluntate servientes, sicut Domino et non hominibus,
08 scientes quoniam unusquisque, si quid fecerit bonum, hoc
percipiet a Domino, sive servus sive liber.
09 Et, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes
quia et illorum et vester Dominus est in cælis, et personarum
acceptio non est apud eum.
10 De cetero confortamini in Domino et in potentia virtutis eius.
11 Induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias
Diaboli.
12 Quia non est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem
sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi
rectores tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiæ in
cælestibus.
13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die
malo et, omnibus perfectis, stare.
14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti
loricam iustitiæ
15 et calceati pedes in præparatione evangelii pacis,
16 in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela
Maligni ignea exstinguere;
17 et galeam salutis assumite et gladium Spiritus, quod est
verbum Dei;
18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in
Spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro
omnibus sanctis
19 et pro me, ut detur mihi sermo in aperitione oris mei cum
fiducia notum facere mysterium evangelii,
20 pro quo legatione fungor in catena, ut in ipso audeam, prout
oportet me, loqui.
21 Ut autem et vos sciatis, quæ circa me sunt, quid agam, omnia
nota vobis faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister in
Domino,
22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis, quæ circa nos
sunt, et consoletur corda vestra.
23 Pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu
Christo.
24 Gratia cum omnibus, qui diligunt Dominum nostrum Iesum
Christum in incorruptione.