01 Paulus apostolus, non ab hominibus neque per hominem, sed per
Iesum Christum et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis,
02 et, qui mecum sunt, omnes fratres ecclesiis Galatiæ:
03 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo,
04 qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de
præsenti sæculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
05 cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.
06 Miror quod tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in
gratia Christi, in aliud evangelium;
07 quod non est aliud, nisi sunt aliqui, qui vos conturbant et
volunt convertere evangelium Christi.
08 Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam
quod evangelizavimus vobis, anathema sit!
09 Sicut prædiximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis
evangelizaverit præter id, quod accepistis, anathema sit!
10 Modo enim hominibus suadeo aut Deo? Aut quæro hominibus
placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem!
11 Notum enim vobis facio, fratres, evangelium, quod
evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem;
12 neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per
revelationem Iesu Christi.
13 Audistis enim conversationem meam aliquando in Iudaismo,
quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam;
14 et proficiebam in Iudaismo supra multos coætaneos in genere
meo, abundantius æmulator exsistens paternarum mearum traditionum.
15 Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meæ
et vocavit per gratiam suam,
16 ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in
gentibus, continuo non contuli cum carne et sanguine
17 neque ascendi Hierosolymam ad antecessores meos apostolos; sed
abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum.
18 Deinde post annos tres, ascendi Hierosolymam videre Cepham et
mansi apud eum diebus quindecim;
19 alium autem apostolorum non vidi, nisi Iacobum fratrem Domini.
20 Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior.
21 Deinde veni in partes Syriæ et Ciliciæ.
22 Eram autem ignotus facie ecclesiis Iudææ, quæ sunt in Christo;
23 tantum autem auditum habebant: « Qui persequebatur nos
aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat »,
24 et in me glorificabant Deum.
01 Deinde post annos quattuordecim, iterum ascendi Hierosolymam
cum Barnaba, assumpto et Tito;
02 ascendi autem secundum revelationem; et contuli cum illis
evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem his, qui
observabantur, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem.
03 Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset Græcus, compulsus
est circumcidi.
04 Sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt
explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu, ut nos in
servitutem redigerent;
05 quibus neque ad horam cessimus subicientes nos, ut veritas
evangelii permaneat apud vos.
06 Ab his autem, qui videbantur esse aliquid — quales aliquando
fuerint, nihil mea interest; Deus personam hominis non accipit — mihi
enim, qui observabantur, nihil contulerunt,
07 sed e contra, cum vidissent quod creditum est mihi evangelium
præputii, sicut Petro circumcisionis
08 — qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis,
operatus est et mihi inter gentes —
09 et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Iacobus et
Cephas et Ioannes, qui videbantur columnæ esse, dexteras dederunt
mihi et Barnabæ communionis, ut nos in gentes, ipsi autem in
circumcisionem;
10 tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui
hoc ipsum facere.
11 Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti,
quia reprehensibilis erat.
12 Prius enim quam venirent quidam ab Iacobo, cum gentibus
comedebat; cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens
eos, qui ex circumcisione erant.
13 Et simulationi eius consenserunt ceteri Iudæi, ita ut et
Barnabas simul abduceretur illorum simulatione.
14 Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem
evangelii, dixi Cephæ coram omnibus: « Si tu, cum Iudæus sis,
gentiliter et non Iudaice vivis, quomodo gentes cogis
iudaizare? ».
15 Nos natura Iudæi et non ex gentibus peccatores,
16 scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis,
nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christum Iesum credidimus, ut
iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis, quoniam ex
operibus legis non iustificabitur omnis caro.
17 Quodsi quærentes iustificari in Christo, inventi sumus et ipsi
peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit!
18 Si enim, quæ destruxi, hæc iterum ædifico, prævaricatorem me
constituo.
19 Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam. Christo
confixus sum cruci;
20 vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem
nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et
tradidit seipsum pro me.
21 Non irritam facio gratiam Dei; si enim per legem iustitia,
ergo Christus gratis mortuus est.
01 O insensati Galatæ, quis vos fascinavit, ante quorum oculos
Iesus Christus descriptus est crucifixus?
02 Hoc solum volo a vobis discere: Ex operibus legis Spiritum
accepistis an ex auditu fidei?
03 Sic stulti estis? Cum Spiritu cœperitis, nunc carne
consummamini?
04 Tanta passi estis sine causa? Si tamen et sine causa!
05 Qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis,
ex operibus legis an ex auditu fidei?
06 Sicut Abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam.
07 Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahæ.
08 Providens autem Scriptura, quia ex fide iustificat gentes
Deus, prænuntiavit Abrahæ: «Benedicentur in te omnes gentes».
09 Igitur, qui ex fide sunt, benedicuntur cum fideli Abraham.
10 Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt;
scriptum est enim: « Maledictus omnis, qui non permanserit in
omnibus, quæ scripta sunt in libro legis, ut faciat ea ».
11 Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum
est, quia iustus ex fide vivet;
12 lex autem non est ex fide; sed, qui fecerit ea, vivet in
illis.
13 Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis
maledictum, quia scriptum est: « Maledictus omnis, qui pendet in
ligno »,
14 ut in gentes benedictio Abrahæ fieret in Christo Iesu, ut
promissionem Spiritus accipiamus per fidem.
15 Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum
testamentum nemo irritum facit aut superordinat.
16 Abrahæ autem dictæ sunt promissiones et semini eius. Non
dicit: « Et seminibus », quasi in multis, sed quasi in uno:
«Et semini tuo», qui est Christus.
17 Hoc autem dico: Testamentum confirmatum a Deo, quæ post
quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad
evacuandam promissionem.
18 Nam si ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahæ autem
per promissionem donavit Deus.
19 Quid igitur lex? Propter transgressiones apposita est, donec
veniret semen, cui promissum est, ordinata per angelos in manu
mediatoris.
20 Mediator autem unius non est, Deus autem unus est.
21 Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex,
quæ posset vivificare, vere ex lege esset iustitia.
22 Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex
fide Iesu Christi daretur credentibus.
23 Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur
conclusi in eam fidem, quæ revelanda erat.
24 Itaque lex pædagogus noster fuit in Christum, ut ex fide
iustificemur;
25 at ubi venit fides, iam non sumus sub pædagogo.
26 Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu.
27 Quicumque enim in Christum baptizati estis, Christum
induistis:
28 non est Iudæus neque Græcus, non est servus neque liber, non
est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in Christo Iesu.
29 Si autem vos Christi, ergo Abrahæ semen estis, secundum
promissionem heredes.
01 Dico autem: Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a
servo, cum sit dominus omnium,
02 sed sub tutoribus est et actoribus usque ad præfinitum tempus
a patre.
03 Ita et nos, cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus
servientes;
04 at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum,
factum ex muliere, factum sub lege,
05 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum
reciperemus.
06 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in
corda nostra clamantem: « Abba, Pater! ».
07 Itaque iam non es servus sed filius; quod si filius, et heres
per Deum.
08 Sed tunc quidem ignorantes Deum, his, qui natura non sunt dii,
servistis;
09 nunc autem, cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo,
quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus
rursus ut antea servire vultis?
10 Dies observatis et menses et tempora et annos!
11 Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.
12 Estote sicut ego, quia et ego sicut vos; fratres, obsecro vos.
Nihil me læsistis;
13 scitis autem quia per infirmitatem carnis pridem vobis
evangelizavi,
14 et tentationem vestram in carne mea non sprevistis neque
respuistis, sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum
Iesum.
15 Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo
vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis
mihi.
16 Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis?
17 Æmulantur vos non bene, sed excludere vos volunt, ut illos
æmulemini.
18 Bonum est autem æmulari in bono semper, et non tantum cum
præsens sum apud vos,
19 filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in
vobis!
20 Vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam, quoniam
incertus sum in vobis.
21 Dicite mihi, qui sub lege vultis esse: Legem non auditis?
22 Scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit, unum de
ancilla et unum de libera.
23 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de
libera, per promissionem.
24 Quæ sunt per allegoriam dicta; ipsæ enim sunt duo Testamenta,
unum quidem a monte Sinai, in servitutem generans, quod est Agar.
25 Illud vero Agar mons est Sinai in Arabia, respondet autem
Ierusalem, quæ nunc est; servit enim cum filiis suis.
26 Illa autem, quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est
mater nostra;
27 scriptum est enim: « Lætare, sterilis, quæ non paris,
erumpe et exclama, quæ non parturis, quia multi filii desertæ magis
quam eius, quæ habet virum ».
28 Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis.
29 Sed quomodo tunc, qui secundum carnem natus fuerat,
persequebatur eum, qui secundum spiritum, ita et nunc.
30 Sed quid dicit Scriptura? « Eice ancillam et filium eius;
non enim heres erit filius ancillæ cum filio liberæ ».
31 Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii sed liberæ.
01 Hac libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite
iterum iugo servitutis detineri.
02 Ecce ego Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini,
Christus vobis nihil proderit.
03 Testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam
debitor est universæ legis faciendæ.
04 Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini, a gratia
excidistis.
05 Nos enim Spiritu ex fide spem iustitiæ exspectamus.
06 Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque
præputium, sed fides, quæ per caritatem operatur.
07 Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non obœdire?
08 Hæc persuasio non est ex eo, qui vocat vos.
09 Modicum fermentum totam massam corrumpit.
10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis; qui
autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille.
11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico, quid
adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis.
12 Utinam et abscidantur, qui vos conturbant!
13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne
libertatem in occasionem detis carni, sed per caritatem servite
invicem.
14 Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges
proximum tuum sicut teipsum.
15 Quod si invicem mordetis et devoratis, videte, ne ab invicem
consumamini!
16 Dico autem: Spiritu ambulate et concupiscentiam carnis ne
perfeceritis.
17 Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem
adversus carnem; hæc enim invicem adversantur, ut non, quæcumque
vultis, illa faciatis.
18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.
19 Manifesta autem sunt opera carnis, quæ sunt fornicatio,
immunditia, luxuria,
20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones,
æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,
21 invidiæ, ebrietates, comissationes et his similia; quæ prædico
vobis, sicut prædixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non
consequentur.
22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax,
longanimitas, benignitas, bonitas, fides,
23 mansuetudo, continentia; adversus huiusmodi non est lex.
24 Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixerunt cum vitiis
et concupiscentiis.
25 Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus.
26 Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes,
invicem invidentes.
01 Fratres, et si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto,
vos, qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis,
considerans teipsum, ne et tu tenteris.
02 Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem
Christi.
03 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum sit nihil, ipse se
seducit;
04 opus autem suum probet unusquisque et sic in semetipso tantum
gloriationem habebit et non in altero.
05 Unusquisque enim onus suum portabit.
06 Communicet autem is, qui catechizatur verbum, ei qui se
catechizat, in omnibus bonis.
07 Nolite errare: Deus non irridetur. Quæ enim seminaverit homo,
hæc et metet;
08 quoniam, qui seminat in carne sua, de carne metet
corruptionem; qui autem seminat in Spiritu, de Spiritu metet vitam
æternam.
09 Bonum autem facientes infatigabiles, tempore enim suo metemus
non deficientes.
10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem
ad domesticos fidei.
11 Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
12 Quicumque volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi,
tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur;
13 neque enim, qui circumciduntur, legem custodiunt, sed volunt
vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
14 Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu
Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
15 Neque enim circumcisio aliquid est neque præputium sed nova
creatura.
16 Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et
misericordia et super Israel Dei.
17 De cetero nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Iesu in
super corpore meo porto.
18 Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro, fratres.
Amen.