01 Paulus et Timotheus servi Christi Iesu omnibus sanctis in
Christo Iesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconis:
02 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
03 Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,
04 semper in omni oratione mea pro omnibus vobis cum gaudio
deprecationem faciens
05 super communione vestra in evangelio a prima die usque nunc;
06 confidens hoc ipsum, quia, qui cœpit in vobis opus bonum,
perficiet usque in diem Christi Iesu;
07 sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod
habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et
confirmatione evangelii socios gratiæ meæ omnes vos esse.
08 Testis enim mihi Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus
Christi Iesu.
09 Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in
scientia et omni sensu,
10 ut probetis potiora, ut sitis sinceri et sine offensa in diem
Christi,
11 repleti fructu iustitiæ, qui est per Iesum Christum, in
gloriam et laudem Dei.
12 Scire autem vos volo, fratres, quia, quæ circa me sunt, magis
ad profectum venerunt evangelii,
13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni
prætorio et in ceteris omnibus;
14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis,
abundantius audere sine timore verbum loqui.
15 Quidam quidem et propter invidiam et contentionem, quidam
autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant;
16 hi quidem ex caritate scientes quoniam in defensionem
evangelii positus sum,
17 illi autem ex contentione Christum annuntiant, non sincere,
existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.
18 Quid enim? Dum omni modo, sive sub obtentu sive in veritate,
Christus annuntietur, et in hoc gaudeo; sed et gaudebo,
19 scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram
orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi,
20 secundum exspectationem et spem meam quia in nullo confundar,
sed in omni fiducia, sicut semper et nunc, magnificabitur Christus in
corpore meo, sive per vitam sive per mortem.
21 Mihi enim vivere Christus est et mori lucrum.
22 Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid
eligam ignoro.
23 Coartor autem ex his duobus: desiderium habens dissolvi et cum
Christo esse, multo magis melius;
24 permanere autem in carne, magis necessarium est propter vos.
25 Et hoc confidens, scio quia manebo et permanebo omnibus vobis
ad profectum vestrum et gaudium fidei,
26 ut gloriatio vestra abundet in Christo Iesu in me, per meum
adventum iterum ad vos.
27 Tantum digne evangelio Christi conversamini, ut sive cum
venero et videro vos, sive absens audiam de vobis quia statis in uno
Spiritu unanimes, concertantes fide evangelii;
28 et in nullo perterriti ab adversariis, quod est illis indicium
perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo;
29 quia vobis hoc donatum est pro Christo, non solum ut in eum
credatis, sed ut etiam pro illo patiamini
30 idem certamen habentes, quale vidistis in me et nunc auditis
in me.
01 Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solacium caritatis,
si qua communio spiritus, si quæ viscera et miserationes,
02 implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem
habentes, unanimes, id ipsum sapientes;
03 nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in
humilitate superiores sibi invicem arbitrantes;
04 non, quæ sua sunt, singuli considerantes, sed et ea, quæ
aliorum.
05 Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu:
06 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se
æqualem Deo,
07 sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in
similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo,
08 humiliavit semetipsum factus obœdiens usque ad mortem, mortem
autem crucis.
09 Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen,
quod est super omne nomen,
10 ut in nomine Iesu omne genu flectatur cælestium et terrestrium
et infernorum,
11 et omnis lingua confiteatur « Dominus Iesus
Christus! », in gloriam Dei Patris.
12 Itaque, carissimi mei, sicut semper obœdistis, non ut in
præsentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu
et tremore vestram salutem operamini;
13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro
suo beneplacito.
14 Omnia facite sine murmurationibus et hæsitationibus,
15 ut efficiamini sine querela et simplices, filii Dei sine
reprehensione in medio generationis pravæ et perversæ, inter quos
lucetis sicut luminaria in mundo,
16 verbum vitæ firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi,
quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi.
17 Sed et si delibor supra sacrificium et obsequium fidei vestræ,
gaudeo et congaudeo omnibus vobis;
18 idipsum autem et vos gaudete et congaudete mihi.
19 Spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos,
ut et ego bono animo sim, cognitis, quæ circa vos sunt.
20 Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincere pro vobis
sollicitus sit;
21 omnes enim sua quærunt, non quæ sunt Iesu Christi.
22 Probationem autem eius cognoscitis, quoniam sicut patri filius
mecum servivit in evangelium.
23 Hunc igitur spero me mittere, mox ut videro, quæ circa me
sunt;
24 confido autem in Domino, quoniam et ipse cito veniam.
25 Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem et
cooperatorem et commilitonem meum, vestrum autem apostolum et
ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos,
26 quoniam omnes vos desiderabat et mæstus erat, propterea quod
audieratis illum infirmatum.
27 Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus misertus est
eius; non solum autem eius, verum et mei, ne tristitiam super
tristitiam haberem.
28 Festinantius ergo misi illum, ut, viso eo, iterum gaudeatis,
et ego sine tristitia sim.
29 Excipite itaque illum in Domino cum omni gaudio et eiusmodi
cum honore habetote,
30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit in
interitum tradens animam suam, ut suppleret id, quod vobis deerat
ministerii erga me.
01 De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis
scribere mihi quidem non pigrum, vobis autem securum.
02 Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem!
03 Nos enim sumus circumcisio, qui Spiritu Dei servimus et
gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes,
04 quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius
videtur confidere in carne, ego magis:
05 circumcisus octava die, ex genere Israel, de tribu Beniamin,
Hebræus ex Hebræis, secundum legem pharisæus,
06 secundum æmulationem persequens ecclesiam, secundum iustitiam,
quæ in lege est, conversatus sine querela.
07 Sed, quæ mihi erant lucra, hæc arbitratus sum propter Christum
detrimentum.
08 Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentiam
scientiæ Christi Iesu Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci
et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam
09 et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quæ ex lege
est, sed illam, quæ per fidem est Christi, quæ ex Deo est iustitia in
fide;
10 ad cognoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et
communionem passionum illius, conformans me morti eius,
11 si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis.
12 Non quod iam acceperim aut iam perfectus sim; persequor autem
si umquam comprehendam, sicut et comprehensus sum a Christo Iesu.
13 Fratres, ego me non arbitror comprehendisse; unum autem: quæ
quidem retro sunt, obliviscens, ad ea vero, quæ ante sunt, extendens
me
14 ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in
Christo Iesu.
15 Quicumque ergo perfecti, hoc sentiamus; et si quid aliter
sapitis, et hoc vobis Deus revelabit;
16 verumtamen, ad quod pervenimus, in eodem ambulemus.
17 Coimitatores mei estote, fratres, et observate eos, qui ita
ambulant, sicut habetis formam nos.
18 Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis, nunc autem et
flens dico, inimicos crucis Christi,
19 quorum finis interitus, quorum deus venter et gloria in
confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.
20 Noster enim municipatus in cælis est, unde etiam salvatorem
exspectamus Dominum Iesum Christum,
21 qui transfigurabit corpus humilitatis nostræ, ut illud
conforme faciat corpori gloriæ suæ secundum operationem, qua possit
etiam subicere sibi omnia.
01 Itaque, fratres mei carissimi et desideratissimi, gaudium et
corona mea, sic state in Domino, carissimi!
02 Evodiam rogo et Syntychen deprecor idipsum sapere in Domino.
03 Etiam rogo et te, germane compar, adiuva illas, quæ mecum
concertaverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis,
quorum nomina sunt in libro vitæ.
04 Gaudete in Domino semper. Iterum dico: Gaudete!
05 Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Dominus prope.
06 Nihil solliciti sitis, sed in omnibus oratione et obsecratione
cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum.
07 Et pax Dei, quæ exsuperat omnem sensum, custodiet corda vestra
et intellegentias vestras in Christo Iesu.
08 De cetero, fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica,
quæcumque iusta, quæcumque casta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ
famæ, si qua virtus et si qua laus, hæc cogitate;
09 quæ et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me,
hæc agite; et Deus pacis erit vobiscum.
10 Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem
aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis,
opportunitate autem carebatis.
11 Non quasi propter penuriam dico, ego enim didici, in quibus
sum, sufficiens esse.
12 Scio et humiliari, scio et abundare; ubique et in omnibus
institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati.
13 Omnia possum in eo, qui me confortat.
14 Verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meæ.
15 Scitis autem et vos, Philippenses, quod in principio
evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia
communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli;
16 quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis.
17 Non quia quæro datum, sed requiro fructum, qui abundet in
rationem vestram.
18 Accepi autem omnia et abundo; repletus sum acceptis ab
Epaphrodito, quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam,
placentem Deo.
19 Deus autem meus implebit omne desiderium vestrum secundum
divitias suas in gloria in Christo Iesu.
20 Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen.
21 Salutate omnem sanctum in Christo Iesu. Salutant vos, qui
mecum sunt, fratres.
22 Salutant vos omnes sancti, maxime autem, qui de Cæsaris domo
sunt.
23 Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen.