01 Verba Amos, qui fuit in pastori bus de Thecua; quæ vidit super
Israel in diebus Oziæ regis Iudæ et in diebus Ieroboam filii Ioas
regis Israel, duobus annis ante terræmotum.
02 Et dixit: « Dominus de Sion rugit et de Ierusalem dat
vocem suam; et lugent pascua pastorum, et exsiccatur vertex
Carmeli ».
03 Hæc dicit Dominus: « Super tribus sceleribus Damasci et
super quattuor verbum non revocabo: eo quod trituraverint in
plaustris ferreis Galaad,
04 mittam ignem in domum Hazael, et devorabit ædes Benadad;
05 conteram vectem Damasci et disperdam habitatorem de Biceataven
et tenentem sceptrum de Betheden; et transferetur populus Syriæ
Cir », dicit Dominus.
06 Hæc dicit Dominus: « Super tribus sceleribus Gazæ et
super quattuor verbum non revocabo: eo quod transtulerint
captivitatem perfectam, ut traderent eam in Edom,
07 mittam ignem in murum Gazæ, et devorabit ædes eius;
08 disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de
Ascalone; convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui
Philisthinorum », dicit Dominus Deus.
09 Hæc dicit Dominus: « Super tribus sceleribus Tyri et
super quattuor verbum non revocabo: eo quod tradiderint captivitatem
perfectam in Edom et non sint recordati fœderis fratrum,
10 mittam ignem in murum Tyri, et devorabit ædes eius ».
11 Hæc dicit Dominus: « Super tribus sceleribus Edom et
super quattuor verbum non revocabo: eo quod persecutus sit in gladio
fratrem suum et violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra
furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem,
12 mittam ignem in Theman, et devorabit ædes Bosræ ».
13 Hæc dicit Dominus: « Super tribus sceleribus filiorum
Ammon et super quattuor verbum non revocabo: eo quod dissecuerint
prægnantes Galaad ad dilatandum terminum suum,
14 succendam ignem in muro Rabba, et devorabit ædes eius in
ululatu in die belli et in turbine in die procellæ;
15 et ibit rex eorum in captivitatem, ipse et principes eius
simul », dicit Dominus.
01 Hæc dicit Dominus: « Super tribus sceleribus Moab et
super quattuor verbum non revocabo: eo quod incenderit ossa regis
Edom usque ad cinerem,
02 mittam ignem in Moab, et devorabit ædes Carioth, et morietur
in tumultu Moab, in clamore et voce tubæ;
03 disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius
interficiam cum eo », dicit Dominus.
04 Hæc dicit Dominus: « Super tribus sceleribus Iudæ et
super quattuor verbum non revocabo: eo quod abiecerint legem Domini
et mandata eius non custodierint — deceperunt enim eos idola sua,
post quæ abierant patres eorum —
05 mittam ignem in Iudam, et devorabit ædes Ierusalem ».
06 Hæc dicit Dominus: « Super tribus sceleribus Israel et
super quattuor verbum non revocabo: eo quod vendiderint pro argento
iustum et pauperem pro calceamentis;
07 qui contriverint super pulverem terræ capita pauperum et viam
humilium declinaverint, et filius ac pater eius iverint ad puellam,
ut violarent nomen sanctum meum;
08 et super vestimentis pignoratis accubuerint iuxta omne altare
et vinum damnatorum biberint in domo Dei sui.
09 Ego autem exterminaveram Amorræum a facie eorum, cuius
altitudo sicut altitudo cedrorum, et fortitudo quasi quercuum;
exterminaveram fructum eius desuper et radices eius subter.
10 Ego ascendere vos feci de terra Ægypti et duxi vos in deserto
quadraginta annis, ut possideretis terram Amorræi;
11 et suscitavi de filiis vestris prophetas et de iuvenibus
vestris nazaræos. Numquid non ita est, filii Israel?, dicit Dominus.
12 Et propinastis nazaræis vinum et prophetis mandastis dicentes:
“Ne prophetetis”.
13 Ecce ego comprimam vos ad solum, sicut comprimit plaustrum
onustum feno;
14 deerit fuga a veloce, et fortis non firmabit virtutem suam, et
robustus non salvabit animam suam;
15 tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur;
ascensor equi non salvabit animam suam,
16 et fortissimus corde inter robustos nudus fugiet in illa
die », dicit Dominus.
01 Audite verbum hoc, quod locutus est Dominus super vos, filii
Israel, super omnem cognationem, quam eduxi de terra Ægypti, dicens:
02 « Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terræ;
idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras.
03 Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerint?
04 Numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit prædam? Numquid
dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit?
05 Numquid cadet avis super terram absque laqueo? Numquid laxatur
laqueus de terra, antequam quid ceperit?
06 Si clanget tuba in civitate, populus non expavescet? Si erit
malum in civitate, nonne Dominus fecit?
07 Nihil enim faciet Dominus Deus, nisi revelaverit secretum suum
ad servos suos prophetas.
08 Leo rugit, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis
non prophetabit?
09 Auditum facite in ædibus Assyriæ et in ædibus terræ Ægypti et
dicite: “Congregamini super montes Samariæ”; et videte insanias
multas in medio eius et oppressos in sinu eius.
10 Et nescierunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes
violentiam et rapinas in ædibus suis ».
11 Propterea hæc dicit Dominus Deus: « Inimicus circumdabit
terram, et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur ædes
tuæ ».
12 Hæc dicit Dominus: « Quomodo si eruat pastor de ore
leonis duo crura aut extremum auriculæ, sic eruentur filii Israel,
qui habitant in Samaria, in margine lectuli et in Damasci grabato.
13 Audite et contestamini in domo Iacob, dicit Dominus, Deus
exercituum:
14 In die cum visitavero prævaricationes Israel, super eum
visitabo et super altaria Bethel, et amputabuntur cornua altaris et
cadent in terram;
15 et percutiam domum hiemalem cum domo æstiva, et peribunt domus
eburneæ, et dissipabuntur ædes magnæ », dicit Dominus.
01 Audite verbum hoc, vaccæ Basan, quæ estis in monte Samariæ,
quæ opprimitis egenos et vexatis pauperes, quæ dicitis dominis
vestris: « Affer, ut bibamus ».
02 Iuravit Dominus Deus in sanctitate sua: « Ecce dies
venient super vos, et levabunt vos in contis et posteros vestros in
hamis piscatoriis;
03 et per aperturas exibitis altera contra alteram et proiciemini
in Armon », dicit Dominus.
04 « Venite in Bethel et impie agite, ad Galgalam et
multiplicate prævaricationem; et offerte mane victimas vestras,
tribus diebus decimas vestras,
05 et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias
oblationes et annuntiate; sic enim diligitis, filii Israel »,
dicit Dominus Deus.
06 « Unde et ego dedi vobis vacuitatem dentium in cunctis
urbibus vestris et indigentiam panis in omnibus locis vestris; et non
estis reversi ad me », dicit Dominus.
07 « Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres
menses superessent usque ad messem; et plui super unam civitatem et
super alteram civitatem non plui: pars una compluta est, et pars,
super quam non plui, aruit.
08 Tunc fugiebant duæ, tres civitates ad unam civitatem, ut
biberent aquam, et non satiabantur; sed non redistis ad me »,
dicit Dominus.
09 « Percussi vos in vento urente et in aurugine;
multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, ficeta vestra
et oliveta vestra comedit eruca; sed non redistis ad me », dicit
Dominus.
10 « Misi in vos pestem sicut pestem Ægypti, percussi in
gladio iuvenes vestros, captis equis vestris; et ascendere feci
putredinem castrorum vestrorum in nares vestras; sed non redistis ad
me », dicit Dominus.
11 « Subverti vos, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram,
et facti estis quasi torris raptus ab incendio; sed non redistis ad
me », dicit Dominus.
12 Quapropter hæc faciam tibi, Israel, et quia hæc faciam tibi,
præparare in occursum Dei tui, Israel;
13 quia ecce formans montes et creans ventum et annuntians homini
cogitationem eius, faciens auroram et tenebras et gradiens super
excelsa terræ; Dominus, Deus exercituum, nomen eius.
01 Audite verbum istud, quod ego levo super vos, planctum, domus
Israel:
02 Cecidit, non adiciet ut resurgat virgo Israel; proiecta est in
terram suam, non est qui suscitet eam.
03 Quia hæc dicit Dominus Deus: « Urbs, de qua egrediebantur
mille, relinquentur in ea centum; et de qua egrediebantur centum,
relinquentur in ea decem pro domo Israel ».
04 Quia hæc dicit Dominus domui Israel: « Quærite me et
vivetis;
05 et nolite quærere Bethel et in Galgalam nolite intrare et in
Bersabee nolite transire, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel
erit iniquitas ».
06 Quærite Dominum et vivite; ne forte invadat sicut ignis domum
Ioseph, et devoret, et non sit qui exstinguat Bethel.
07 Qui convertunt in absinthium iudicium et iustitiam in terram
deiciunt.
08 Qui facit stellas Pliadis et Orionem et convertit in mane
tenebras et diem in noctem obscurat; qui vocat aquas maris et
effundit eas super faciem terræ; Dominus nomen eius.
09 Qui micare facit vastitatem super robustum et vastitatem super
arcem affert.
10 Odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte
abominati sunt.
11 Idcirco, pro eo quod conculcastis pauperem et portionem
frumenti abstulistis ab eo, domos quadro lapide ædificastis et non
habitabitis in eis, vineas plantastis amantissimas et non bibetis
vinum earum.
12 Quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra,
opprimentes iustum, accipientes munus et pauperes deprimentes in
porta.
13 Ideo prudens in tempore illo tacet, quia tempus malum est.
14 Quærite bonum et non malum, ut vivatis, ita ut sit Dominus,
Deus exercituum, vobiscum, sicut dixistis.
15 Odite malum et diligite bonum et constituite in porta
iudicium, si forte misereatur Dominus, Deus exercituum, reliquiis
Ioseph.
16 Propterea hæc dicit Dominus, Deus exercituum, dominator:
« In omnibus plateis planctus, et in cunctis viis dicetur: “Væ,
væ!”; et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos, qui sciunt
lamentationem.
17 Et in omnibus vineis erit luctus, quia pertransibo in medio
tui », dicit Dominus.
18 Væ desiderantibus diem Domini! Ad quid vobis dies Domini?
Tenebræ et non lux.
19 Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et
ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem, et mordeat
eum coluber.
20 Numquid non tenebræ dies Domini et non lux? Et caligo sine
splendore in ea?
21 « Odi, proieci festivitates vestras et non delector
cœtibus vestris.
22 Quod si obtuleritis mihi holocautomata, oblationes vestras non
suscipiam et sacrificia pinguium vestrorum non respiciam.
23 Aufer a me tumultum carminum tuorum, et canticum lyrarum
tuarum non audiam.
24 Et affluat quasi aqua iudicium, et iustitia quasi torrens
perennis.
25 Numquid hostias et oblationes obtulistis mihi in deserto
quadraginta annis, domus Israel?
26 Et portastis Saccut regem vestrum, et Caivan, imagines
vestras, sidus deorum vestrorum, quæ fecistis vobis.
27 Et migrare vos faciam trans Damascum », dicit Dominus;
Deus exercituum nomen eius.
01 Væ, qui tranquilli sunt in Sion et confidunt in monte Samariæ;
designati primitiæ populorum, ad quos venit domus Israel!
02 Transite in Chalanne et videte; et ite inde in Emath magnam et
descendite in Geth Palæstinorum. Numquid meliores regnis istis vos,
aut latior terminus eorum termino vestro est?
03 Qui removetis diem malum et appropinquare facitis solium
violentiæ.
04 Qui dormiunt in lectis eburneis, recumbentes in stratis suis,
comedentes agnos de grege et vitulos de medio armenti;
05 canentes ad vocem psalterii, sicut David excogitant sibi vasa
cantici;
06 bibentes vinum in phialis, optimis unguentis delibuti, et non
sunt contristati super ruina Ioseph.
07 Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et
auferetur factio lascivientium.
08 Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus, Deus
exercituum: « Detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et
tradam civitatem et plenitudinem eius ».
09 Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi
morientur;
10 et tollet eum propinquus suus et comburet eum, ut efferat ossa
de domo, et dicet ei, qui in penetralibus domus est: « Numquid
adhuc est penes te? ». Et respondebit: “Non est”; et dicet ei:
“Tace!”; non est qui recordetur nominis Domini.
11 Quia ecce Dominus mandat et percutiet domum maiorem ruinis et
domum minorem scissionibus.
12 Numquid currunt in petris equi, aut aratur mare in bobus,
quoniam convertistis in venenum iudicium et fructum iustitiæ in
absinthium?
13 Qui lætantur pro Lodabar, qui dicunt: « Numquid non in
fortitudine nostra cepimus nobis Carnaim? ».
14 « Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit
Dominus, Deus exercituum, gentem; et oppriment vos ab introitu Emath
usque ad torrentem Arabæ ».
01 Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, ipse formabat lo
custas in principio, cum germinarent serotinæ fruges; et ecce fruges
serotinæ post fruges demessas regis.
02 Et factum est, cum consummasset comedere herbam terræ, dixi:
“Domine Deus, propitius esto, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia
parvulus est? ».
03 Misertus est Dominus super hoc. « Non erit », dixit
Dominus Deus.
04 Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, vocabat ad iudicium
per ignem Dominus Deus, et devoravit abyssum magnam et comedit simul
partem.
05 Et dixi: « Domine Deus, quiesce, obsecro; quomodo stabit
Iacob, quia parvulus est? ».
06 Misertus est Dominus super hoc. « Sed et istud non
erit », dicit Dominus Deus.
07 Hæc ostendit mihi Dominus Deus: ecce vir stans super murum
litum, et in manu eius trulla cæmentarii.
08 Et dixit Dominus ad me: « Quid tu vides, Amos? ». Et
dixi: « Trullam cæmentarii ». Et dixit Dominus: “Ecce ego
ponam trullam in medio populi mei Israel; non adiciam ultra ignoscere
ei.
09 Et demolientur excelsa Isaac, et sanctuaria Israel
desolabuntur, et consurgam super domum Ieroboam in gladio ».
10 Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel
dicens: « Conspiravit contra te Amos in medio domus Israel; non
poterit terra sustinere universos sermones eius.
11 Hæc enim dicit Amos: “In gladio morietur Ieroboam, et Israel
captivus migrabit de terra sua” ».
12 Et dixit Amasias ad Amos: « Qui vides, gradere. Fuge in
terram Iudæ et comede ibi panem et prophetabis ibi;
13 et in Bethel non adicies ultra ut prophetes, quia sanctuarium
regis est, et domus regni est ».
14 Responditque Amos et dixit ad Amasiam: « Non sum propheta
et non sum filius prophetæ; sed armentarius ego sum, vellicans
sycomoros.
15 Et tulit me Dominus, cum sequerer gregem, et dixit Dominus ad
me: “Vade, propheta ad populum meum Israel”.
16 Et nunc audi verbum Domini. Tu dicis: “Non prophetabis super
Israel et non stillabis verba super domum Isaac”.
17 Propter hoc hæc dicit Dominus: “Uxor tua in civitate
fornicabitur, et filii tui et filiæ tuæ in gladio cadent, et humus
tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris, et Israel
captivus migrabit de terra sua” ».
01 Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce canistrum pomorum.
02 Et dixit: « Quid tu vides, Amos? ». Et dixi:
« Canistrum pomorum ». Et dixit Dominus ad me: « Venit
finis super populum meum Israel; non adiciam ultra ignoscere ei.
03 Et lugent cantatrices palatii in die illa, dicit Dominus Deus;
multa erunt cadavera, in omni loco proicientur: silentium.
04 Audite hoc, qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos
terræ,
05 dicentes: “Quando transibit neomenia, et venumdabimus merces?
Et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram et
augeamus siclum et supponamus stateras dolosas,
06 ut possideamus in argento egenos et pauperem pro calceamentis
et quisquilias frumenti vendamus?””.
07 Iuravit Dominus in superbia Iacob: « Non obliviscar in
perpetuum omnia opera eorum.
08 Numquid super isto non commovebitur terra, et lugebit omnis
habitator eius, et ascendet quasi fluvius universa, fervebit et
decrescet quasi flumen Ægypti?
09 Et erit: in die illa, dicit Dominus Deus, occidere faciam
solem in meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis
10 et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica
vestra in planctum; et inducam super omnes lumbos saccum et super
omne caput calvitium; et ponam eam quasi luctum unigeniti et
novissima eius quasi diem amarum.
11 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam famem in terram;
non famem panis neque sitim aquæ, sed audiendi verbum Domini ».
12 Et fugient a mari usque ad mare; et ab aquilone usque ad
orientem circuibunt, quærentes verbum Domini, et non invenient.
13 In die illa deficient virgines pulchræ et adulescentes in
siti.
14 Qui iurant in delicto Samariæ et dicunt: « Vivit Deus
tuus, Dan! » et « Vivit via, Bersabee! », et cadent et
non resurgent ultra.
01 Vidi Dominum stantem super altare, et dixit: “Percute
capitellum, et commoveantur superliminaria; frange eos in capite
omnes, et novissimum eorum in gladio interficiam; non fugiet ex eis
fugitivus, et non salvabitur superstes eis.
02 Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos;
et si ascenderint usque in cælum, inde detraham eos.
03 Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde quæram et
auferam eos; et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris,
ibi mandabo serpenti, et mordebit eos;
04 et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi
mandabo gladio, et occidet eos, et ponam oculos meos super eos in
malum et non in bonum ».
05 Et Dominus, Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescet.
Et lugebunt omnes habitantes in ea; et ascendet sicut fluvius ea
omnis et decrescet sicut flumen Ægypti.
06 Qui ædificat in cælo ascensus suos et cameram suam super
terram fundat, qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem
terræ; Dominus nomen eius.
07 « Numquid non ut filii Æthiopum vos estis mihi, filii
Israel?, ait Dominus. Numquid non Israel ascendere feci de terra
Ægypti et Philisthim de Caphtor et Syros de Cir?
08 Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans, et conteram illud
a facie terræ; verumtamen conterens non conteram domum Iacob, dicit
Dominus.
09 Ecce enim mandabo ego et concutiam in omnibus gentibus domum
Israel, sicut concutitur triticum in cribro, et non cadet lapillus
super terram.
10 In gladio morientur omnes peccatores populi mei, qui dicunt:
“Non appropinquabit et non veniet super nos malum”.
11 In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit, et
reædificabo rupturas eius; et ea, quæ corruerant, instaurabo et
reædificabo illud sicut diebus antiquis,
12 ut possideant reliquias Edom et omnes nationes, super quas
invocatum est nomen meum, dicit Dominus, qui faciet hæc.
13 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator
messorem, et calcator uvæ mittentem semen; et stillabunt montes
mustum, et omnes colles liquefient.
14 Et convertam captivitatem populi mei Israel; et ædificabunt
civitates vastatas et inhabitabunt et plantabunt vineas et bibent
vinum earum et facient hortos et comedent fructus eorum.
15 Et plantabo eos super humum suam, et non evellentur ultra de
terra sua, quam dedi eis », dicit Dominus Deus tuus.