01 Et factum est duodecimo anno, in mense duodecimo, in una
mensis, factum est verbum Domini ad me dicens:
02 « Fili hominis, assume lamentum super pharaonem, regem
Ægypti, et dices ad eum: Leo gentium peristi, et eras sicut draco in
mari; et bulliebas in fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus
tuis et turbida faciebas flumina earum.
03 Hæc dicit Dominus Deus: Expandam super te rete meum in cœtu
populorum multorum, et extrahent te in sagena mea;
04 et proiciam te in terram, super faciem agri abiciam te et
habitare faciam super te omnia volatilia cæli et saturabo de te
bestias universæ terræ;
05 et dabo carnes tuas super montes et implebo valles sanie tua.
06 Et irrigabo terram pædore sanguinis tui super montes, et
voragines implebuntur ex te;
07 et operiam, cum exstinctus fueris, cælum et nigrescere faciam
stellas eius: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum;
08 omnia luminaria cæli mærere faciam super te et dabo tenebras
super terram tuam, dicit Dominus Deus.
09 Et commovebo cor populorum multorum, cum induxero contritionem
tuam in gentibus super terras, quas nescis.
10 Et stupescere faciam super te populos multos, et reges eorum
horrore nimio formidabunt super te, cum volare cœperit gladius meus
coram facie eorum, et obstupescet tremefactus unusquisque pro anima
sua in die ruinæ tuæ.
11 Quia hæc dicit Dominus Deus: Gladius regis Babylonis veniet
tibi,
12 in gladiis fortium deiciam multitudinem tuam; violentissimæ
gentium omnium hæ et vastabunt superbiam Ægypti, et dissipabitur
omnis pompa eius.
13 Et perdam omnia iumenta eius, quæ erant super aquas plurimas,
et non conturbabit eas pes hominis ultra, neque ungula iumentorum
turbabit eas;
14 tunc purissimas reddam aquas eorum et flumina eorum quasi
oleum adducam, ait Dominus Deus.
15 Cum dedero terram Ægypti desolatam, deseretur autem terra a
plenitudine sua, quando percussero omnes habitatores eius, scient
quia ego Dominus.
16 Planctus est, et plangent eum; filiæ gentium plangent eum,
super Ægyptum et super omnem pompam eius plangent eum », ait
Dominus Deus.
17 Et factum est in duodecimo anno, in quinta decima mensis,
factum est verbum Domini ad me dicens:
18 « Fili hominis, cane lugubre super pompam Ægypti et
detrahe eam, ipsam et filias gentium robustarum ad inferiora terræ
cum his, qui descendunt in lacum.
19 Quo pulchrior es? Descende et dormi cum incircumcisis.
20 In medio interfectorum gladio cadent; gladius datus est,
attraxerunt eam et omnes populos eius.
21 Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni, cum
auxiliatoribus eius descenderunt: “Tacent incircumcisi interfecti
gladio!”.
22 Ibi Assyria et omnis multitudo eius, in circuitu illius
sepulcra eius, omnes interfecti, qui ceciderunt gladio;
23 quorum data sunt sepulcra in profundissimis laci, et facta est
multitudo eius per gyrum sepulcri eius; universi interfecti, cadentes
gladio, qui dederant quondam formidinem in terra viventium.
24 Ibi Elam et omnis pompa eius per gyrum sepulcri sui; omnes hi
interfecti ruentesque gladio, qui descenderunt incircumcisi ad
inferiora terræ, qui dederant quondam formidinem suam in terra
viventium et sustulerunt ignominiam suam cum his, qui descendunt in
lacum.
25 In medio interfectorum posuerunt cubile eius, in omni pompa
eius, in circuitu eius sepulcra illius, omnes hi incircumcisi
interfectique gladio; dederant enim terrorem suum in terra viventium
et sustulerunt ignominiam suam cum his, qui descendunt in lacum, in
medio interfectorum positi sunt.
26 Ibi Mosoch, Thubal et omnis pompa eius, in circuitu illius
sepulcra eius, omnes hi incircumcisi interfectique gladio, quia
dederunt formidinem suam in terra viventium;
27 et non dormient cum fortibus, qui ceciderunt a sæculo et
descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub
capitibus suis, et fuerunt scuta eorum super ossa eorum, quia terror
fortium erat in terra viventium.
28 Et tu ergo in medio incircumcisorum contereris et dormies cum
interfectis gladio.
29 Ibi Idumæa, reges eius et omnes duces eius, qui dati sunt in
robore suo cum interfectis gladio et qui cum incircumcisis dormiunt
et cum his, qui descenderunt in lacum.
30 Ibi principes aquilonis omnes et universi Sidonii, qui deducti
sunt cum interfectis in terrore suo, in sua fortitudine confusi; qui
dormiunt incircumcisi cum interfectis gladio et sustulerunt
confusionem suam cum his, qui descendunt in lacum.
31 Videbit eos pharao et consolabitur super universa pompa sua.
Interfecti sunt gladio pharaonis et omnis exercitus eius, ait Dominus
Deus,
32 quia dedi terrorem meum in terra viventium; et prostratus est
in medio incircumcisorum cum interfectis gladio pharaonis et omnis
pompa eius », ait Dominus Deus.
01 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
02 « Fili ho minis, loquere ad filios populi tui et dices ad
eos: Terra, cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terræ
virum unum de finibus suis et constituerit eum sibi speculatorem,
03 et ille viderit gladium venientem super terram et cecinerit
bucina et annuntiaverit populo;
04 audiens autem quisquis ille est sonum bucinæ, non se
observaverit, veneritque gladius et tulerit eum: sanguis ipsius super
caput eius erit;
05 sonum bucinæ audivit et non se observavit, sanguis eius in
ipso erit. Si autem se custodierit, animam suam salvavit.
06 Quod si speculator viderit gladium venientem et non insonuerit
bucina, et populus non se custodierit; veneritque gladius et tulerit
de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem
autem eius de manu speculatoris requiram.
07 Te autem, fili hominis, speculatorem dedi domui Israel.
Audiens ergo ex ore meo sermonem, commonebis eos ex me.
08 Si, me dicente ad impium: Impie, morte morieris, non fueris
locutus, ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate
sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram.
09 Si autem commonueris impium, ut a viis suis convertatur, et
ille non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur,
porro tu animam tuam liberasti.
10 Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israel: Sic locuti estis,
dicentes: “Iniquitates nostræ et peccata nostra super nos sunt, et in
ipsis nos tabescimus; quomodo ergo vivere poterimus?”.
11 Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus; nolo mortem impii,
sed ut revertatur impius a via sua et vivat. Convertimini,
convertimini a viis vestris pessimis; et quare moriemini, domus
Israel?
12 Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Iustitia
iusti non liberabit eum in quacumque die prævaricatus fuerit; et
impietas impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab
impietate sua; et iustus non poterit vivere in iustitia sua in
quacumque die peccaverit.
13 Etiamsi dixero iusto quod vita vivat, et, confisus in iustitia
sua, fecerit iniquitatem, omnes iustitiæ eius oblivioni tradentur, et
in iniquitate sua, quam operatus est, in ipsa morietur.
14 Sin autem dixero impio: Morte morieris, et egerit pænitentiam
a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam,
15 pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit, in
mandatis vitæ ambulaverit nec fecerit quidquam iniustum, vita vivet
et non morietur;
16 omnia peccata eius, quæ peccavit, non imputabuntur ei:
iudicium et iustitiam fecit, vita vivet.
17 Et dicunt filii populi tui: “Non est æqua via Domini”; et
ipsorum via iniqua est.
18 Cum enim recesserit iustus a iustitia sua feceritque
iniquitates, morietur in eis;
19 et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque iudicium
et iustitiam, vivet in eis.
20 Et dicitis: “Non est recta via Domini”. Unumquemque iuxta vias
suas iudicabo de vobis, domus Israel ».
21 Et factum est in duodecimo anno, in decimo, in quinta mensis
transmigrationis nostræ, venit ad me, qui fugerat de Ierusalem,
dicens: « Vastata est civitas ».
22 Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam
veniret qui fugerat; aperuitque os meum, donec veniret ad me mane,
et, aperto ore meo, non silui amplius.
23 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
24 « Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum
Israel, loquentes aiunt: “Unus erat Abraham et hereditate possedit
terram; nos autem multi, nobis data est terra in possessionem”.
25 Idcirco dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Qui in sanguine
comeditis et oculos vestros levatis ad idola vestra et sanguinem
funditis, numquid terram hereditate possidebitis?
26 Stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et
unusquisque uxorem proximi sui polluit, et terram hereditate
possidebitis?
27 Hæc dices ad eos: Sic dicit Dominus Deus: Vivo ego, qui in
ruinosis habitant, gladio cadent; et, qui in agro est, bestiis
tradetur ad devorandum; qui autem in præsidiis et in speluncis sunt,
peste morientur.
28 Et dabo terram in solitudinem et desertum, et deficiet superba
fortitudo eius, et desolabuntur montes Israel, ita ut nullus sit qui
per eos transeat;
29 et scient quia ego Dominus, cum dedero terram desolatam et
desertam propter universas abominationes suas, quas operati sunt.
30 Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te
iuxta parietes et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum, vir ad
fratrem suum, loquentes: “Venite et audite, qui sit sermo egrediens a
Domino”.
31 Et veniunt ad te quasi si conveniat populus, et sedent coram
te populus meus; et audiunt sermones tuos et non faciunt eos, quia
quasi amatores loquuntur, et avaritiam suam sequitur cor eorum.
32 Et es eis quasi carmen amatorum, quod suavi voce et cum dulci
chordarum sono canitur, et audiunt verba tua et non faciunt ea.
33 Et cum venerit, quod prædictum est — ecce enim venit — tunc
scient quod prophetes fuerit inter eos ».
01 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
02 « Fili ho minis, propheta de pastoribus Israel, propheta
et dices pastoribus: Hæc dicit Dominus Deus: Væ pastoribus Israel,
qui pascebant semetipsos! Nonne greges pascuntur a pastoribus?
03 Lac comedebatis et lana operiebamini et, quod crassum erat,
occidebatis, gregem autem non pascebatis;
04 quod infirmum fuit, non consolidastis et, quod ægrotum, non
sanastis; quod fractum est, non alligastis et, quod eiectum est, non
reduxistis et, quod perierat, non quæsistis et super forte
imperabatis cum violentia.
05 Et dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor; et factæ
sunt in devorationem omnium bestiarum agri et dispersæ sunt.
06 Erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle
excelso, et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei; et non
erat qui requireret, non erat qui requireret.
07 Propterea, pastores, audite verbum Domini:
08 Vivo ego, dicit Dominus Deus, pro eo quod factus est grex meus
in rapinam et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod
non esset pastor, neque enim quæsierunt pastores mei gregem meum, sed
pascebant pastores semetipsos et gregem meum non pascebant,
09 propterea, pastores, audite verbum Domini.
10 Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores requiram
gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam, ut ultra non pascant
gregem nec pascant amplius pastores semetipsos; et liberabo gregem
meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam.
11 Quia hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas
et visitabo eas.
12 Sicut visitat pastor gregem suum in die, quando fuerit in
medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas et liberabo
eas de omnibus locis, in quibus dispersæ fuerant in die nubis et
caliginis.
13 Et educam eas de populis et congregabo eas de terris et
inducam eas in terram suam et pascam eas in montibus Israel, in rivis
et in cunctis sedibus terræ.
14 In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis
Israel erunt pascua earum; ibi requiescent in herbis virentibus et in
pascuis pinguibus pascentur super montes Israel.
15 Ego pascam oves meas et ego eas accubare faciam, dicit Dominus
Deus.
16 Quod perierat, requiram et, quod eiectum erat, reducam et,
quod confractum fuerat, alligabo et, quod infirmum erat, consolidabo
et, quod pingue et forte, custodiam et pascam illas in iudicio.
17 Vos autem, grex meus, hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego iudico
inter pecus et pecus, inter arietes et hircos.
18 Nonne satis vobis erat pascuam bonam depasci? Insuper et
reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris et, cum
purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis;
19 et oves meæ his, quæ conculcata pedibus vestris fuerant,
pascebantur et, quæ pedes vestri turbaverant, hæc bibebant.
20 Propterea hæc dicit Dominus Deus ad eos: Ecce ego ipse iudico
inter pecus pingue et macilentum;
21 pro eo quod lateribus et umeris impingebatis et cornibus
vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur
foras,
22 salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et iudicabo
inter pecus et pecus.
23 Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum
meum David; ipse pascet eas et ipse erit eis in pastorem.
24 Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David
princeps in medio eorum. Ego Dominus locutus sum.
25 Et faciam cum eis pactum pacis et cessare faciam bestias
pessimas de terra, et habitabunt in deserto securi et dormient in
saltibus;
26 et ponam eos et, quæ sunt in circuitu collis mei,
benedictionem et deducam imbrem in tempore suo: pluviæ benedictionis
erunt.
27 Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum,
et erunt in terra sua absque timore et scient quia ego Dominus, cum
contrivero vectes iugi eorum et eruero eos de manu imperantium sibi.
28 Et non erunt ultra in rapinam gentibus, neque bestiæ terræ
devorabunt eos, sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.
29 Et suscitabo eis germen nominatum, et non erunt ultra imminuti
fame in terra neque portabunt ultra opprobrium gentium;
30 et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus
meus domus Israel, ait Dominus Deus.
31 Vos autem grex meus, grex pascuæ meæ vos, et ego Dominus Deus
vester », dicit Dominus Deus.
01 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
02 « Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir et
propheta de eo et dices illi:
03 Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir; et extendam
manum meam super te et dabo te desolatum atque desertum.
04 Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris et scies quia ego
Dominus.
05 Eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios
Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore pœnæ
extremæ;
06 propterea, vivo ego, dicit Dominus Deus, sanguini tradam te,
et sanguis te persequetur et, cum sanguinem non oderis, sanguis
persequetur te.
07 Et dabo montem Seir desolatum atque desertum et auferam de eo
euntem et redeuntem
08 et implebo montes eius occisorum suorum, in collibus tuis et
in vallibus tuis, atque in omnibus torrentibus tuis interfecti gladio
cadent.
09 In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuæ non
habitabuntur, et scietis quoniam ego Dominus.
10 Eo quod dixeris: “Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt, et
hereditate possidebo eas!”, cum Dominus esset ibi;
11 propterea, vivo ego, dicit Dominus Deus, faciam iuxta iram
tuam et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos, et notus
efficiar in eis, cum te iudicavero.
12 Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, quæ
locutus es de montibus Israel dicens: “Deserti nobis ad devorandum
dati sunt!”.
13 Et insurrexistis super me ore vestro et vociferati estis vobis
adversum me verba vestra; ego audivi.
14 Hæc dicit Dominus Deus: Lætante universa terra, in solitudinem
te redigam;
15 sicuti gavisus es super hereditatem domus Israel, eo quod
fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et
Idumæa omnis, et scient quia ego Dominus.
01 Tu autem, fili hominis, pro pheta super montes Israel et
dices: Montes Israel, audite verbum Domini.
02 Hæc dicit Dominus Deus: Eo quod dixerit inimicus de vobis:
“Euge, altitudines sempiternæ in hereditatem datæ sunt nobis”;
03 propterea vaticinare et dic: Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo
quod desolati estis, et inhiaverunt vobis per circuitum, ut fieretis
in hereditatem reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguæ
et opprobrium populi;
04 propterea, montes Israel, audite verbum Domini Dei: Hæc dicit
Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus vallibusque et
desertis dissipatis et urbibus derelictis, quæ depopulatæ sunt et
subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum;
05 propterea hæc dicit Dominus Deus: In igne zeli mei locutus sum
de reliquis gentibus et de Idumæa universa, quæ dederunt terram meam
sibi in hereditatem cum gaudio et toto corde et ex animo maligno, ut
pascua eius deprædarentur.
06 Idcirco vaticinare super humum Israel et dices montibus et
collibus, torrentibus et vallibus: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego
in zelo meo et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium
sustinueritis;
07 idcirco hæc dicit Dominus Deus: Ego levavi manum meam: gentes,
quæ in circuitu vestro sunt, ipsæ confusionem suam portabunt;
08 vos autem, montes Israel, ramos vestros germinabitis et
fructum vestrum afferetis populo meo Israel, prope est enim ut
veniat.
09 Quia ecce ego ad vos et convertar ad vos, et arabimini et
accipietis sementem;
10 et multiplicabo in vobis homines, omnem domum Israel, et
habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.
11 Et replebo vos hominibus et iumentis, et multiplicabuntur et
crescent; et habitari vos faciam, sicut a principio bonisque donabo
maioribus quam habuistis ab initio, et scietis quia ego Dominus.
12 Et adducam super vos homines, populum meum Israel, et
hereditate possidebunt te, et eris eis in hereditatem et non addes
ultra ut eos facias absque liberis.
13 Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod dicunt de vobis:
“Devoratrix hominum es et faciens gentem tuam absque liberis”;
14 propterea homines non comedes amplius et gentem tuam non
facies ultra absque liberis, ait Dominus Deus.
15 Nec auditam faciam in te amplius ignominiam gentium, et
opprobrium populorum nequaquam portabis ultra et gentem tuam non
facies amplius absque liberis », ait Dominus Deus.
16 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
17 « Fili hominis, domus Israel habitaverunt in humo sua et
polluerunt eam in viis suis et in operibus suis; iuxta immunditiam
menstruatæ facta est via eorum coram me.
18 Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine, quem
fuderunt super terram, et in idolis suis polluerunt eam.
19 Et dispersi eos in gentes, et ventilati sunt in terras; iuxta
vias eorum et iuxta opera eorum iudicavi eos.
20 Et ingressi sunt ad gentes, ad quas introierunt, et polluerunt
nomen sanctum meum, cum diceretur de eis: “Populus Domini iste est,
et de terra eius egressi sunt”.
21 Et peperci nomini meo sancto, quod polluerat domus Israel in
gentibus, ad quas ingressi sunt.
22 Idcirco dices domui Israel: Hæc dicit Domihus Deus: Non
propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum,
quod polluistis in gentibus, ad quas intrastis;
23 et sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum est inter
gentes, quod polluistis in medio earum, ut sciant gentes quia ego
Dominus, ait Dominus Deus, cum sanctificatus fuero in vobis coram
eis.
24 Tollam quippe vos de gentibus et congregabo vos de universis
terris et adducam vos in terram vestram;
25 et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus
inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.
26 Et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio
vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor
carneum;
27 et spiritum meum ponam in medio vestri et faciam, ut in
præceptis meis ambuletis et iudicia mea custodiatis et operemini.
28 Et habitabitis in terra, quam dedi patribus vestris, et eritis
mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
29 Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris et vocabo
frumentum et multiplicabo illud et non imponam vobis famem.
30 Et multiplicabo fructum ligni et genimina agri, ut non
portetis ultra opprobrium famis in gentibus.
31 Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum operumque non
bonorum, et displicebunt vobis iniquitates vestræ et scelera vestra.
32 Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis;
confundimini et erubescite super viis vestris, domus Israel.
33 Hæc dicit Dominus Deus: In die, qua mundavero vos ex omnibus
iniquitatibus vestris et inhabitari fecero urbes et instauravero
ruinosa,
34 et terra deserta fuerit exculta, quæ quondam erat desolata in
oculis omnis viatoris,
35 dicent: “Terra illa inculta facta est ut hortus Eden, et
civitates desertæ et destitutæ atque destructæ munitæ inhabitantur”.
36 Et scient gentes, quæcumque derelictæ fuerint in circuitu
vestro, quia ego Dominus ædificavi dissipata plantavique inculta; ego
Dominus locutus sum et facio.
37 Hæc dicit Dominus Deus: Adhuc in hoc exorabor a domo Israel,
ut faciam eis: multiplicabo eos sicut gregem hominum,
38 ut gregem sanctum, ut gregem Ierusalem in sollemnitatibus
eius; sic erunt civitates desertæ plenæ gregibus hominum, et scient
quia ego Dominus ».